+Ventum circa templa aut aedificia excelsa esse vehementiorem, patet; sed quî id fiat dubitatur, cùm aliquando1) ostenderim nunquam posse progrediendo augeri impetum rei motae, motore ablato, sed in vacuo aequalem motum semper servare; in aere verò celeritatem motûs ob occursum rei corporeae auferri. Etiamsi igitur mille particulae venti per angustum locum transeant, cùm tamen unaquaeque particula non celeriùs moveatur quàm antequam in hunc angustum locum pervenisset, necessariò colligitur neque conjunctas particulas in loco hoc angusto celeriùsd) moveri quàm antè.
Quod sanè verum esse confiteor, sed non dico ventum esse reverâ celeriorem, ita ut particulae venti aequali tempore plus spacij permeent quàm antè; verùm multas illas particulas, hîc conjunctiores, plus virium obtinere ad alia corpora propellenda. Multae enim particulae hîc tangunt eam corporis movendi superficiem, quae antea paucise) occurrebat, unde fit ut faciliùs quaevis corpora secum rapiant, eo motu quo ipsae moventur; qui motus tam celer est ut paucae particulae venti corpora alia nequeant tam celeriter movere, sed vel resiliunt, vel impacta cum corpore movendo jam tardiùs procedant. Multae verò minùs obtunduntur, corporique movendo adjunctaef) plus pristini motûs retinent; per se tamen longè celeriùs moverentur, unde (celerior aurâ) notamusg) rem celerrimamh). Atque ita ventus aerem, ut levissimum corpus, secum rapit, quòque plures particulae minus aeris protrudunt, eò utraque celeriùs pergunt. Potest igitur dici ventus augeri accessione alterius venti, atque ita in viâ vires acquirere, non quòd ejus membra aut particulae celeriùs moveantur conjunctione alterius venti aequè celeris, sed quia violentiùs omnia movet motu, per se semper satis veloci.
+Interim tamen non omninò negandum ventos in itinere velociores interdum reddi, dum per loca calida procedunt; possunt enim, jam progressae, particulae adhuc
+ magis attenuari quàm in initio attenuatae erant, estque plus vacuia) ante eas quàm post eas, unde videntur eo potiùs flecti quàm alio.
At non malè quis dicat eum nixum, quem dum attenuantur praestant, tantum obstaculi praebereb) sequentibus quàm promotionis praecedentibus, cùm non sit corpus fixum quod eum impetum sustineat, quale erat in principio motûs vapor, quiescensc) resolvenda et attenuanda.
Videtur igitur ea nova attenuatio quid posse cùm adhuc propè est suam originem, non verò cùm longiùs jam particulae processerint. Omne enim attenuatum in omnem plagam sese conijcit, uti aliquando1) audivimus vaporem aut halitum quiescentem, dum attenuatur totus, omnes ventos fieri. At ventos velociores esse in medio tempore quàm in initio, nullus dubito. Particula enim tum attenuata, velociùs movetur, quia jam minùs habet obstaculi, quia totus aer eo movetur quo ipsa tendit, ideòque ei non obstat, sed veluti in vacuo movetur. Particulae enim primò attenuatae, jam aerem mobilem fecere, qui de cursu, quem primus impetus attenuationis ijs conciliaverat, non parum abstulerat. Sequentes verò particulae attenuatae et impetum motûs nactae, vel non tangunt aerem spontè findentemd), vel non tam valdè ab eo obtunduntur; retinente) enim motum quo aer movetur, unde fit ut tantùm parum à motu primi impetûs auferatur. Tertia verò particulaf) tangens aerem movetur ejus motu qui jam est, eumque paulò celeriorem reddit, minùsque perdit de motu suo quàm particula secunda. Cùm autem circa finem venti omnia fiant tardiora, idg) fit, quia pauciores particulae attenuantur, aerque qui semper novus se insinuat dum aliqua vacuitas se offert (offerth)) autem se cùm omnia eodem moventur ac parum vaporis sequitur), tardiùs protruditur a paucis particulis ultimis, neque ita in fine venti ejus particulae tardiùs moventur et pauciores sunt, unde ut in initioi), minùs est vehemens.
+Non obstant tamen haec omnia quominus is ventus, qui dictus est circa aedificia excelsa violentiùs movere, etiam velociùs moveatur; nam cùm post aedificium aer a medio corpore prematur ejusque a praetervolante vento semper aliquid auferatur, necessè est eum locum plus vacui continere, ideòque aerem et ventos, circa latera aedificij existentes, eo cogi ab incumbente aeris pondere, non aliter quàm in flumine aqua celeriùs movetur circa obstaculum quoddam in flumine extans; id enim aquam remoratur, ita ut post obstaculum aquae minus sit et demissior quàm foret remoto eo quàmque est alijs in locis fluminis. Ob eandemque causamk) eadem aqua ante obstaculum paulò altior est, unde necessariò ab altiore in inferiorem locum celeriùs decidit. |
+Ex tubis longioribus globi proijciuntur longiùs quàm ex brevioribus, idque sive spiritu, sive pulvere pyrio1). Ore enim affixo tubi lignei orificio expiramus, aeremque qui est in tubo propellimus; globulus verò, vel ore detentus, vel propè os in tubo existens, et is a spiritu ori tangitur. Quoniam igitur omnis aer in tubo a spiritu propellitur, necessariò etiam globulus, etiamsi aere gravior, promovetur, cùm nullus ei aer obstet. Audivimus autem antè2) in vacuo corpora minimo momento moveri; hîc verò plus quàm vacuum est respectu globi. Aer enim et spiritus eum à tergo pellunt; movebitur ergo celeriter aut tardè pro violentiâ spiritûs ex ore emissi.
At cur non aequè celeriter movetur in brevioribus tubis, cùm antè3) dictum sit primum impetum esse totius cursûs celerrimus?
In brevi autem tubo primus impetus et spiritus oris non minùs fortiter emittitur quàm in longiori tubo. Nec videtur ad rem facere, quòd diutiùs in eo motu celerrimo continetur globus in longiori tubo quàm in breviori, nam hoc tantùm potest evinci tantò longiùs globum proijci quò longior est tubus; id est, si tribus pedibus longior est, tribus pedibus longiùs proijci, quia globus extra tubi longioris finem non movetur celeriùs quàm ad finem tubi brevioris.
Verùm hoc falsum est. Cùm enim aer et spiritus ob levitatem, et quia causa sunt motûs globi, celeriùs moveantur quàm globus, fit ut spiritus perpetuò, quamdiù in tubo est, adhuc aliquid addat motui primi impetûs. Nam globus priùs extra tubum deprehenditur, etiam in longissimis tubis, quàm spiritus oris cessat; at cùm est extra tubum, spiritus sparsus per latum aerem et ab eo ubique impeditus, statim omnem vim amittit; in tubo verò a nullo circumstante impeditus, usque ad finem retinet, estque spiritus, motus in tubo, celerior globo; extra tubum verò globi motus celerior spiritu.
Si igitur tam longus foret tubus ut spiritus circa finem tubi non ampliùs celeriùs moveretur quàm globus, ex tali tubo globus aequè longè proijceretur quàm ex tubo breviori, spiritu motui proportionato. Eadem dicta sint etiam de pulvere pyrio.
Den 6en Jan. 1623 te Rotterdam.
Den 22en Jan. 1623 te Rotterdam.
+Aqua in vitrum attrahitur in quo candela ardet4), non quia aer attenuatus unâ cum igni per poros vitri transit. Non enim videtur transire, nec ullo experimento id fieri cognitum habeo; imò si fieret, id instrumentum quo frigoris et caloris gradum per tempora annoto5), tandem deficeret, calore intus penetrante et semper nonnihil aeris secum auferente. Sed potiùs credamus ignem quidem trans-
+ire per poros vitri, aerem verò post se relinquere, non aliter quàm aqua marina, transcolata per arenam, deponit suum salem.
Est quidem aliqua differentia inter calorem instrumenti praedicti et flammae in vitro ardentis; ibi enim ubique est aequalis, hîc verò intus fervet, extus friget. At nihilominus, cùm aerem transire nunquam expertusa) sim, malim dicere aquam ascendere quia aer, attenuatus antequam orificio aquam tangeret, extinctâ candelâ, densaturb). Nam ipse poculum inverti atque ejus orificium in aquam immisi, superiusque igneis prunis calefeci vehementer; nec tamen quicquam aquae in paulum ingressum est, sed potiùs aer bullas excitando exijt, cùm tamen vehementer aer intus incaluerit.
+Extinguitur autem candela quia aer, circa flammam adstans, intra flammam ab incumbente aere non cogitur, cùm nullus aer eum aerem premat; obstant enim latera vitri. Aer igitur in vitro quiescit, etiam consumpto eo qui est in ipsâ flammâ, nam consumptus is, aut potiùs attenuatus, dispergitur in vitro quaqua versum. Sed is locus non habet vim attrahendi alium aerem, ut antè1) saepiùs diximus, nisi quantum a motu aeris attenuati fortuitò ad locum flammae pervenit, qui et ipse a flammâ attenuatur, parcior existens; unde fit ut flamma minuatur. Aer enim liber in locum vacuatum impulsus, primò flammam undiquaque comprehendit, coarctat etc), ne nimis celeriter diffluat, prohibet; quo fit ut sit calidior fortiùsque fumum et oleum attenuet. Secundò suo accessu movet flammam, ut violentiùs oleo et fumo insinuetur. Tertiò et ipse, cùm possit a calore rarefieri sitque fumo immixtus, dissilit separatque fumum et motum auget. Quibus omnibus flamma conclusa in initio ferè, post verò omninò caret.
+Qui prognosticari aeris qualitates cupiunt, plurima vitra aerem frigore densantia (qualia antè2) descripsimus), disponant multis in locis, primus à polo aequidistantibus, ut observent quid Luna reliquique planetae possint, conjuncti cum varijs fixis. Cùm enim Luna singulis horis alijs fixis adsit, non erunt duo ejusdem paralleli loca, ad quae eadem vis coelestis pervenire possit. Etsi enim sequenti horâ Occidentaliores easdem omninò stellas videant, non | tamen eas cernunt cum tali situ Lunae; quod multum forsitan ad rem faciet, cùm saepè Luna vel Solem, vel fixam insignem etc., tum aspiciet, quam antè non aspexerat. Quod, si parùm videatur facere ad mutationem, id indicabit vitrum; aut referemus ad naturam Terrae et aquae ejus loci.
Deinde vitra dispones ad meridiem etc.3)
+Maginus, Supplem. Isagog. Ephem., cap. XII1), dicit ventos Occidentales oriri a stellis quaec) Occidentales sunt à Sole.
Verùm nequeo intelligere fixasd), quamvis Occidentalese) sint à Sole, non eodem modo operari in aerem sequentem, cùm simul cum Sole moveantur ab Oriente in Occidentem. Verisimiliùs igitur videatur planetas, accedendo ad Solem Occidentalem et ab eo recedendo Orientalem, ventos movere. Accedendo enimf) effectus editur semper in aerem Orientalem per concursum radiorum, qui per accessum et recessum Occidentaliores aut Orientaliores a Lunâ reflectantur; nam eodem redit, sive ratio inferat accessu Occidentales moveri, sive Orientales. Cùm non sim expertus, non autem ullo modo me movent nuda dicta absque corporali contactu2), quem in solo lumine ferè agnosco. Reliquae verò virtutes me latent.
+Forsitan etiam Lunae vis, quâ movet Oceanum, sita est in aeris rarefactione, viz. ob vicinitatem aerem manifestò in tam vasto Oceani locog) rarefaciendo, atque hoc pacto aquam minush) premendoi), ad ortum movere, atque ob id eam longissimè a Lunae corpore, aut ab ejus opposito sitam, attolli, contra vulgarem sententiam.+ Sic etiam magnetis spiritum <dixi3)>k) occupare locum inter ferrum et magnetem, atque ita ab aere incumbente utrumque ad invicem premi, cùm is spiritus poris ferri ita respondeat utl) nullo negotio transeat, spiritum verò magnetis ab adversâ parte fusum, non penetrando ferrum à se removere. Aut si absurdum videatur Lunam calore efficere quod Sol tanto calore non facit, dic spiritum Lunae, per calorem Solis eductum, ipsas aquas ingredi easque, velutm) fermento, tumidiores reddere atque ita motum excitare eumque vulgaren). Tumor autem ille aut motus, in parvo loco exiguus et insensilis, fit magnus et sensilis si Oceanus totus, ad quemdam locum motus, ibi consistat, sequentesque aquas perpetuò recipiato), ut antè alubi4) diligentiùs.
Strabo5), bibλ. 15: ἐν Λιβύῃ ὣσπερ ἐν ᾿Αίθιωπίᾳ τοῦ θέρους ὕει πολλα τοῦ δὲ χειμῶνος ξηρασία ἐστίν6).
Sol enim ad Septemtrionem procedens, excitat vèntos Septemtrionales, ob mare Mediterraneum in Libyâ humidos.
+Resultus aut reflectio laminarum, pilarum aeris, tam multis antè1) a me est exagitata ut ferè desperaverim posse ejus rei rationem reddi per atomos, id est corpusculis absque poris, minimis naturalibus existentibus.
Jam verò, quod ad pilam attinet aere repletam, ejus superficies plano appulsa, incurvatur, atque ita intus plus corporis est quàm antè. Premitur igitur incurvata haec pars superficiei magis intus quàm extra; intus enim incumbit, praeter aerem totum incumbentem, id quo aer intus densior est quàm extra. Licet ergo dicantur aeris minima intus vacua, si tamen latera istorum minimorum introrsum secedant, minuetur id vacuum, atque ita, graviùs existens, celeriùs ad Terrae centrum movebitur. Cùm autem talia multa sunt eodem loco, manifesta erit celeritatis descensùs ob gravitatem differentia; quare facilè intelligi potest aerem compressum ad pristinum statum redire, etiam si ejus minima constent ex corporibus inflexibilibus, tanquam ex ferreis annulis hamisve. Inferiores enim et centro Terrae proximae particulae tantum concidere quantum aer superior incumbens valuit comprimere; externa verò, etiam vi accedente, magis comprimuntur, quâ ablatâ, cùm a circumstante corpore aequaliter premantur, ad pristinam figuram, fortè rotundam aut ei finitimam adformantur, quam adepti, necessariò plus vacui continent.
Aer igitur in pilâ allisâa) ad Terram, aliam formam induit; at circumstans pilam aer undique aequaliter incumbens, pristinam figuram inducit. Cur enim una pars particulae aeriae fortiùs premeretur ab aequali vi aeris incumbentis quàm alia pars ejusdem particulae? Nec potest ea particula, pristinam figuram nacta, minor fieri, quia latera eadem manent, eandemque jam quammodo circonferentiam describunt.
Hinc2) fortassis etiam inferri posset aerem aut aquam etc. infra non magis premi quàm supra3), quoniam undique aequaliter premuntur, ergo etiam ad suam formam. At si quae vis accedat, ea particulam aeris indifferenter premit, unam partem particulae tangens, alterâ intactâ; unde fit ut tactam loco moveat.
+Sic aeris globi exigui, sub aquâ detenti, rotundum figuram obtinent, magni verò oblongam, quia id quod eas detinet, huic magis quàm illi lateri applicatur. Omninò autem, si materia quaedam tenax et flexibilis, aquae | gravitate par, in mediâ aquâ lateret, exactè rotundam figuram obtineret, aquâ undique aequaliter premente. Cùm igitur aer in aere non sit gravis, omnes ejus particulae ad figuram rotundam coguntur, quantumb) laterum constitutio fert.
+Etsi igitur minimum aeris contineret spacium vacuum quantum posset continere pila palmaria, ejusque minimi latera constarent ex filis inter se sphaericèa) contextis, non tamen latera intrò conciderent, sed formam sphaericamb) conservarent, undique aere reliquo incumbente et aequaliter latera comprimente. Puta enim sphaericum hoc minimum vi quâdam externâ ad cubicam formam redactum esse, dico, vi eâ ablatâ, statim sphaericam formam recuperaturum. Nam cùm circa angulosc) plus sit perimetri quàm in medio, plus etiam aeris ijs incumbit quàm medijs planis, quare (cùm omnia latera connexa sint) anguli valdè compressi, plana media extrorsum protrudent. Si autem non forent sibi invicem connexa, sed in multas particulas dissecta, invicem tantùm contigua, procul dubio aer incumbens omnes illas particulas usque ad centrum cogeret. Jam verò, cùm omnes particulae, ex quibus constat superficies, haec sibi invicem sint velut hamis quibusdam annexa, ea pars sphaerae, quam jam coepit esse proxima centro, fit concava, ideòque minus aeris ei incumbit quàm partibus reliquis convexis, quae a pluri aere introrsum actae, extrorsum pellunt suo allisu particulas partis concavae, non aliter quàm si circulum ligneum flexilem unâ manu introrsum premas, alterâ manu alteram circuli partem introrsum violentiùs premente. Videbis enim concavitatem, a priore manu factam, ob violentiam alterius compressionis minui, et extrorsum recedere id latus compressum a priore manu, atque ita cedere extrorsum violentiae secundae compressionis, partibus convexis incidentis.
+
Magnetis polus semper spectat polum mundi, quia spiritus ex magno magnete Terrae ascendens et occurrens partibus ejus circa polum, non respondet poris qui ibi sunt, Unde fit ut illas partes repellat à se seque insinuando intra proximos poros, unâ sui parte nihil tangit. Atque ita removete) id latus quod tangitur, non aliter ac si baculum obliquè in foramen immittamus; id enim foramen jam obliquè baculo respondens, mox directè ei opponetur. Tam diù igitur spiritus à se repellit ac movet mobilem magnetem, donec ei pori magnetis respondeant atque is eundem situm obtineat quem magnus ille magnes obtinet sub Terrâ.
+Res exteraef) per vitreas fenestras videntur oculis ab ijs longè remotis, confusiùs; oculis verò ijsdem admotis, perspicuèg) conspiciuntur.
Quod non fit quia illae longiùs ab oculis absunt. Nam si rem visam longiùs removeas à suo loco quàm oculi eranth) remoti à fenestris, videbis nihilominus, oculis vitro admotis, rem remotiorem magis perspicuè quàm oculis à vitro remotis rem propinquiorem. Ratio igitur est ejus rei quòd radij ab uno puncto rei visae per vitrum, non satis accuratè politum, transeuntes, diversim refringuntur; quòque longiùs processere, magis à se invicem distantes, et à pupillâ aberrant et in oculo ad diversa puncta aragnoides refringuntur. Si verò vitrum foret accuratè politum, ita
+ ut utraque superficies exterior et interior forent plana parallela, aequèa) perspicuè viderentur res aequaliter remotae ab oculis, vitro quantumvis ab oculis ad rem visam accedente aut recedente.
+Vocis materiam esse aerem eundem numero qui fuit in ore loquentis, dictum est antè1), sed quî igitur potest magis exaudiri vox per obliqua foramina quàm lux videri? Nam si fateamur vocis materiam esse aerem, ab oris aere motum ac per fluxum ad aures pervenientem, nemob) difficiliùs aerem per obliqua foramina premi et fluere dicet quàm aquam. An verò vocis minima alîus sunt figurae quàm lucis? Aut quia ejusdem naturae cum aere in quo volitant, cum eoque faciliùs permiscentur? Aut an minima sunt majora, quae vocem excitant, quàm quae lucem <proferunt>c), ideòque frequentiorem reflexum meliùs sustinentia?
+Gravia deorsum tendere ut certum, ita mirum.
Quid si dicatur Solem et ceteras stellas suum lumen in Terram demittere, ibique, aliquamdiù haerens, coagulari atqued) motu, vel perpetuâ internâ agitatione Terrae, vel novo lumine, sursum evehi infraque Lunam quartum elementum constituere? Quod ibi perpetuò ardet lumenque coagulatum, quod ascenderat, consumit, invisibiliterque ut quaqua versum, ita etiam versus centrum Terrae, suos radios demittere | qui suo tactu omnia eo detrudunt. Cùm is spiritus, aut potiùs ignis, omnia penetret, fit ut densiora, ac plus corporis habentia, plurimis locis tangantur, atque ita, pro ratione materiae, celeriùs aut tardiùs cadunt, gravioraque et leviora dicuntur. Reliqui radij quarti hujus elementi tam diù moventur, donec alicui stellae occurrunt, à quâ iterum reijciuntur etc., ut antè2) alubi.
Hoc pacto etiam motus Terrae diurnus aerem secum rapit quia deorsum motus non impeditur a circulari, cùm aer, semel motus a Terrâ vel ab aliâ quâvis re, perpetuò in gyrum volvetur et nullo negotio sequatur rem moventem. Ignis verò, longissimè à Terra distans, vel non movetur circulariter, vel non tam celeriter; ita ut metheora, ibi nata, ab Ortu in Occasum videantur procedere. Necnon plures Terrae potuissent naturaliter a Deo in hoc mundo constitui, unaquâque quemvis motum in perpetuum conservante.
Nec3) quisquam obijciet, his positis, die omnia esse graviora, quia Solis radij videntur plus posse quàm multus ignis ad deprimenda omnia.
Respondeoe) non videri Solis radios tantum posse quantumf) ignem sub concavitate Lunae contentum, qui hîc est propinquus, ideòque tantò fortior Sole, quantò est propinquior, caeteris paribus. Agunt enim pro superficierumg) apparentium
+ quantitate, nisi Sol etiam intus ardeat, quod tamen ob distantiam nihil faceret ad vim ignis elementaris si tam foret sincerus. Jam verò admixtus multis vaporibus, nec lucet nec adeò calefacit; non minùs tamen deprimit quàm si foret purissimus, Imò verò, si Solis radij hîc nonnihil possent, quis ejus rei foret sensus, cùm omnia aequaliter graviora redderet? Id solum sequeretur hominem noctea) altiùs posse saltare etc. ejusmodi, quoniam Solis absentiâ vires forsitan parùm, gravitatem verò minùs minuit. Sed hoc saltûs exiguitas non prodet. Nautae verò referunt se contis longiùs navem nocturnis quàm diurnis horis propellere: id mihi, cùm noctu Ultra-jecto Amsterodamum proficiscerer, eorum unus affirmavit. Sed ob antè dicta Sol hîc respectu ignis parùm potest, et vix percipiendum.
Cur autem1) is spiritus ex Terrâ exeuns ascendendo, non aequè corpora attollat?
Ratio est quòd tardiùs multò ascendat, majoribusque constetb) particulis, corporum poros non penetrantibus, praebituris videlicet igni nutrimentum. Non aliter quàm fumus flammae (ille enim crassus et tardus, haec verò tenuis et celer)c), unicuique illius particulaed) multum nutrimenti praebet, cùm in multas particulas ignis secari possit, verèque in regione ignise) secatur.
Nec aliunde forsitan tonitrua et fulmina suam vim habent quàm à spiritibus violenter deorsum descendentibus, adeò ut turres deijciant arboresque radicibus evellant, etc.
Den 21en Feb. te Rotterdam.
+Abraham Melis2) schryft my gelesen te hebben dat eenen kloot, uyt een canon, dat paralleel is met den horisont, vlieghende, syn rechte alderonlanckx houdt; ende het canon perpendiculariter op den horisont staende, so schietmen alderverst recht; tgene dat daer tusschen isf) naer advenant3). Schryvende meteenen oock, dat den aucteur de reden hiervan geeft door de armen van een balance in een cirkel drayende, ende vraeghde naer de natuerlicke reden.
Waerop ick hem antwoorde, dat den koghel alle oogenblick na het centrum der aerden ten minsten een weynich sincktg), al ist onmerckelick; also datter anders gheen heel rechte scheute en is dan die perpendiculaer op den horisont kompt, ende hoe verder daervan, hoe krommer, dat is, hoe naerder, hoe langher ende verder den koghel rechte houdt, dat is, min krom vlieght. Want neempt dat den koghel, eenen hoeck makendeh) met de perpendiculaer scheute van eenen graet, in een minute tyts eenen voet, door haer natuerlicke correspondentie met de aerde, perpen-
+diculariter nederwaerts sackt, so en salse mischien maer eenen duym van haer rechte scheute syn. Daerenteghen de paralleel scheute sal effen een voet uyt haer paralleel linie gesackt syna), Ende soomen van de ware plaetse des kloots rechte linien treckt tot het centrum daer het canon staet, so sal den hoeck grooter syn, die van de ware plaetse des kloots met de parallele linie gemaeckt wort, dan eenighen anderen, gemaeckt van de begeerde scheute ende de ware scheute. Uyt welck alles blycktb) welcke stellinge des canons lanckx de schynbare rechte doet houden.
+Het instrument, daermen mede siet hoe koudt ende heet het is, heeft die foute dat het geen proportie en houdt int optrecken van het humeur, want alst hooghe is en kantc) evenveel veranderinghe so sterck niet trecken als omleeghe, omdat het humeur, hoe hoogher het hanght, hoe het meer teghen treckt1). Daerom salmen daer neffens een ander even hooghe ende continue buyse setten, ende soveel humeurs uyt of in doen totdat het in beyde buysen evenhooghe staet. |
+Arteriarum motum fieri antè2) diximus per spiritum à corde in earum fibras ingredientemd) ostendimusque quo pacto ita possint dilatari; deque spiritûs et cavitatum subtilitate visûsque crassitie tum disseruimus. At si quid hîc obstet, quod tamen necdum video, videamus an cor non trahat ad se suo motu et continuitate tunicam arteriarum. Quae extensa ampliorem reddit et globosam cavitatem; suâque apertione attrahunt undique, ut vacuum repleatur et spiritu et sanguinee).
+Visus discernit etiam unico oculo remotionem, quia unius puncti remotioris penicillus acutiorem angulum facit propinquiore, quod membrana aragnoides facillimè discernit. Non enim in mathematico puncto fit visus, sed physico, qui suam insertionem, vel rectiorem, vel obliquiorem, necessariò prodit. Hinc fit quòd ne uno quidem oculo picturarum viva imago et naturalis rerum constitutio statim possit videri, cùm in tabulâ omnia puncta lineamentorum aequè propè adsint. Necessè enim est oculos comprimendo visum debilioremf) fieri et forsitan nonnullos radios arceri, vel ipsam aragnoidem ita statuere ut nuda puncta percipiuntur, quod fieri potest comprimendo eam introrsum. Fortè igitur longiùs remota puncta pingerentur imbecilliùs, lineaeque pars remotior raris quibusdam capillamentis ornaretur.
+Quae representarentg) penicillorum lineae latitudinem in vitro vel tabulâ pingendo, ejus latitudinis ea est proportio ut remotioris puncti sit major; crescit enim penicillus à puncto videndo usque ad pupillam aequaliter. Cùm igitur proportio <longitudinis>h) à remotiore puncto usquei) ad vitrum aut tabulam, ad longitu-
+dinem à vitro usque ad pupillam, sit major quàma) <proportio>b) longitudinisc) à propinquiori puncto usque ad vitrum, add) distantiam vitri à pupillâ (cùm haec distantia omnium punctorum picturae sit eadem), sequitur remotioris puncti penicillum in vitro esse crassiorem.
[Umbram sedis vidi unico oculo se habere ut picturam perspec:]1).
+Contra primum Corollarium, sive Paradoxum, in thesibus meis de aere incumbente2) quo ratio fugae vacui redditur, hanc objectionem opposui quae <per>e) integram horam tantaf) mihi visa fuit, ut de solutione desperaverim, fueritque commodissimum argumentum contra eos qui se optimè putant confirmatos in hac opinione, vel gloriantur (quales tamen necdum vidi), se primòg) vel à multis annis excogitasse.
Objectio autem talis est:
Si vas aquâ repletum, lanci trutinae imponas, idque cum alio pondere ad aequilibrium redigas, dein vase alio, inverso in eâ aquâ, nonnihil aquae attollas, ore secundi vasis undique aquam tangente aquaeque parte in vase secundo pendula existente - si, inquam, aer aquae incumbens aquam pendulam suo incubitu vel compressione in vase conservet, sequetur aquam reliquam in vase primo, ejusdem fore ponderis cujus erat antè, cùm aer incumbens, nostro juditio, tam fortiter incumbat reliquae aquae extra vas secundum existenti, ut partem ejus in locum vacuum secundi vasis exprimat. Unde sequitur tantò fortiùs aerem incumbere aquae reliquae quàm antè, quantò jam plus quàm antè cogitur agere, sustinendo vel exprimendo partem illam aquae in vas secundum3).
Facilis enim videtur responsio per nudam fugam vacui tanquam primum principium. Vacuum enim in vase attrahere dicitur aquam, attractamque sustinere, ita ut reliquam aquam non magis premat quàm si foret omninò ablata. Unde nullo modo mirum est aquam reliquam in vase primo esse minoris ponderis, cùm pars ejush) non aliter sublata sit quàm si quis plumbum, ex lance manu suâ attollens, sustineat.
Veram verò solutionem nobis exhibent Statica, quae id, quod hîc miramur, nobis demonstrant in aquâ. Quod autem fit in aquâ, quis dubitet id fieri posse in aere, eandem fluxibilitatis rationem habente?
Docent igitur aquam incumbere magis aut minùs violenter pro majore aut minore fundo, cui applicatur, altitudine pari existente. Quoniam igitur aer ubique eandem ferè altitudinem obtinet, solus fundus in considerationem venit. Fundus autem hîc est reliqua aqua, cui aer non fortiùs quàm antè incumbit, unde fit ut ea
+ pars aquae non majoris fiat ponderis. Et tamen ob fluxibililatem aquae, eâdem hac vi omnia latera vasis ipsumque orificium inversum vasis secundi premit, pro magnitudine fundorum aut parietum, quibus aqua incumbit adhaeretve; non aliter, inquam, quàm pondus mille librarum aquae lateribus et fundo vasis cubici, trium millium librarum vim exhibet.
+Quod nemini mirum videatur. Omne enim corpus est grave quiaa) descendit usque ad centrum mundi. Si verò eo prohibeatur descendere, continuum ac solidum corpus se ipsum sustinet, ne diffluat per quandam colligationemb) partium inter se. Discontinua verò corpora se per colligationemb) non sustinentia, descendunt quoque quidem, donec impediuntur; impedita verò partes suas permittit separari, quae vel lateribus vasis incumbunt, vel diffluunt. Qui defluxus et separatio partium locum nullum habent, quamdiù liberè descendunt: tum enim solâ gravitate agunt. Descensu verò impeditâ unicuique parti proprium gra|vitatem concedunt, quâ eae etiam ad latera diffunduntur ob rotunditatis mobilitatem. Duplices igitur vires obtinent corpora dissoluta: gravitatem partium omnium simul sumptarum, et nixum separationis ob privatam uniuscujusque partis gravitatem et discontinuitatem.
Exemplum est in praecedenti figurâ1), ubi abcd vas, in quo globuli e. f, g, h sibi

Fig. 23.
invicem imponuntur. Hi si inter se forent connexi, fundo bc tantum onus afferrent, quanti ipsi sunt ponderis. Jam verò solum contigui existentes, non minùs afferunt ponderis fundo quàm antè, verùm etiam latus cd premitur a globis e, f, g. Impellitur enim globus g ad punctum i ab e, f, g et idem globus impellitur ad k ab h, g; ad dh verò impelluntur globi a globis e, f, g, h.
Ne igitur posthac ampliùs miremur lateribus vasis simul cum ejus fundo vim fieri, quin potiùs miremur corpora quaedam inter se ita posse connecti, ut lateribus non impingant dissoluta2).
+Ick placht het spelen der commedien met vrouwekleerenc) seer te defenderen als synde een sake in sichselven niet quaed, ende van Godt alleenlick verboden, seyde ick, alsmer quaet mede meynde, niet om sichselven te verlossen of int spel etc. Maer nadien de oorsake van dit verbodt is opdat door dien middel gheen hoerereye ofte overspeld) geschieden en soude, so is men van conscientie weghen schuldich syn
+ beste te doen dat dese kleedinghe niet familiaer en wort ende geexcuseert can worden. Want also soudet van langherhandt wel inbreken, dat men sonder schande eenen heelen dach soude moghen vrouwekleederen draghen op sommige speloccasien; daerna twee, dry of meer daghen, ende also gelegentheyt cryghen om quaet te doen, ende geexcuseert te blyven totdat het quaet openbaer geworden ware. Nu God verbiet dit scherpelick als een occasie van quaet. Twelck wy so achtende, sullen dit schandelick maken tallertyt, tensy in hooghena) noot. Want die de verbodene occasie vant quaet niet ganschelick en schoudt, die maeckt van een occasie gheen vliedingb); want d'occasie te vlieden is te segghen die soveel te myden alst moghelick is.
+Het instrument dat de warmte oft koude beteeckent, doet het liqueur opgaen door de koude ende neer door de warmte. Het contrary wort teweghe gebracht

Fig. 24.
door dit tegenwoordighe met weynich moyte, want men en hoeft maer een glaese buysken te steken in een glaese flessche (opdat men allom doorsien mach)c) ende de flessche aen den hals aen het buysken dicht toe te sluytend) datter gheen locht uyt en kan; so sal dan de warmte, de locht in de flessche verdunnende, het water door het buysken opwaerts dryven. Daerenboven, alser te veel water in de flessche is, so kanmente) door het buysken uyt doen loopen, indien men de flessche in een schotel warm water sedt; want dan salter al uyt loopen, somen wilt. Ende wederom koudt wordende salder meer locht in kommen; ende alser genoech locht in is na u sin, kondt ghy er van boven water in gieten. Soo oock indien der te weynich water in de flessche is, kondtse oock in warm water setten, ende so veel locht daeruyt doen vlieghen als ghy wilt, ende terwylen het noch warm is daer van boven water ingieten.
Dit sal oock dienen om te ondersoecken hoe koudt of warm dat eenich liqueur is, want men hoeft het liqueur maer in een schotel te doen ende dan de flesse daerin te setten; so sal het water int buysken rysen of dalen nadat het liqueur in de schotel heet of koudt is. Ergo, so in de flesse water is, of oly, of alleen locht (doch dan moest het wat anders gemaeckt syn), so sal bekendt worden meteenen wat liqueuren warmer of kouder syn, dat is actualiter min of meer warmte in haer uyt de locht trecken.
Het ware een sake om den loop der Mane fyntjens te weten taller tyt, waert dat men een liqueurf) wiste, dat in de volle Mane slechs een kleyn verschil gave. Want men soude een glas maken met eenen dicken buyck ende eenen smallen hals,
+ also dat het minste rysen ende dalen in den hals blycken sal door de menichte van liqueur in den buyck. |
+Quaeri potest an pondus rerum possit augeri absque aliquo additamento, cùm antea dixerim omnia ingravidari pro multitudine et magnitudine atomorum deorsum impulsorum.
Contrà ostendit Libavius1) lateres coctos majoris esse ponderis crudis, quibus etiam siccis nonnihil aquae adest; verùm cùm existimem ignem ipsum in illis concressere, indeque colorem rubrum contrahere, nihil hoc contra me. Sed cùm res sub aquâ ponderatae ,possint fieri leviores aut graviores prout multum aut parum aeris illis includitur ab illisve intercipitur (hoc modo enim interdum etiam aquae supernatant) quidni etiam in aere res ponderatae fierenta) graviores aut leviores pro multitudine aut paucitate vacui intercepti? Hoc tamen multò difficiliùs procuratur quàm illud, quia multò difficilùs vacuum fit remoraturqueb) omnis substantia quam aer intercipitc). Aer enim corpus est et licetd) densari possit, non tamen nimis densatur, ut videre est in follibus pressis; vacuum verò nullo modo resistit, sed quidlibet in se recipit, unde fit ut difficulter possit conservari et ab undique incumbentibus corporibus non occupari. Fieri igitur in aere posset res levior aut gravior, at in vacuo nequaquam.
+Fieri etiam potest ut duae res ejusdem ponderis inaequalem habeant corporeitatem. Nec fortassis absurdè diceretur oleum plus loci madefacere quàm aquam, quia plus corporis habet, etiamsi aquâ sit leviùs. Quod secundùm praedictas rationes fit, quia plus vacui continet oleum quàm aqua, majorque est proportio vacui in oleo ad vacuum in aquâ quàm corporeitatis. Leviùsque est aliquando id, quod plus corporeitatis habete) ob magnam superficiem. Quod respondet ijs quae antè2) dixi de globo faciendo qui in aere ascendat, nonnullius tamen existens gravitatis in aere, quod ad ejus latera attinet.
Quae igitur majores vacuitates continent quasdam, vacuitatibus pristinis non mutatis, naturam non deponunt; quae verò ipsas minimas et naturales vacuitates mutant, fiunt aliud. Sic fortè fieri posset ex argento aurum; atomi enim omnes ejusdem sunt naturae constantes, viz. purâ puta corporeitate uniformi. Unde colligitur varietatem rerum oriri ex proportionibus vacui et corporis. Cùm igitur oleum dicatur a me plus habere corporeitatis quàm aquam, intelligo inter homogenea olei, minimis poris constantia, intercipi magnos poros.
+Videmus res longè abesse etiam unico oculo, ut antè3) dixi, quia tum paralleli
+ radij incidentes concursum suum habent ad anteriora quàm est punctum concursûs radiorum obliquiùs incidentium. Haec igitur fiunt quia multi radij exeunt ex unico puncto et pupilla est nonnullius magnitudinis. Quare si quis velit picturam perspectivam ad vivum sibi respresentari, comprimat oculum ut una etiam pupilla minuatur, atque ita pauci duntaxat radij in eam possint incidere. Quò enim paucioribus radijs constat penicillus, eò minus oculus discernit remotionis diversitatem; imò si unicus duntaxat radius in exiguam pupillam incideret, omninò adimeretura) cognitio remotionis et propinquitatis.
Non aliter quàm de picturâ loquutus sum, etiam loquor de umbrâ a candelâ vel Soleb) in plano representatâ; ea enim veramc) prae se fert perspectivae faciem.
+Plaester in een glas gedaen synde, dede ick daer water op ende binnen eenen klynen tyt sach ick, dat het glas allom geborsten was. Twelck, dencke ick, geschiet omdat de warmte, byeentreckende doort water, eenighe deelkens tot dampen maecktd), dewelcke, gheen uytkomste vindende, tglas doen borsten. Twelck oock sonder twyffel gebeuren soude in ongeblusten kalck.
+Abraham Melis1) sondt my den 10en April 1623 een hoop huyskens van was, daer de bien haren honich ingeleydt hadden.
Quorum intuitu mihi venit in mentem <argumentum>e) nivis sexangulae, cùm etiam hi favi forent sexanguli. Ratio nivis sexangulae haec videtur. Cùm frigus aequaliter afficit totam laminam aut planum niveum, necessè est omnia puncta, circa quae particulares vires colliguntur et potissimum agunt, aequaliter à se invicem distare, quod fit in solis triangulis aequilateris, in quae etiam nix sexangula lineolis quibusdam secta est. Cùm autem multa talia triangula cohaerent, si unum latus dissilit (latera enim debiliora sunt), necessariò sex latera dissiliunt in circumferentiâ, quia haec sex majoribus angulis (rectam ferè lineam constituentibus ex duobus lateribus) constant. Ita etiam apes, in favis exstructisf) motûs suos aequales instituentes, necessariò sexangula domicilia construunt. Fundi enim centrum aequali lineâ circumferentiae annectunt, circumferentiamque in sexg) ejusmodi lineas dividunt, ita ut earum operâ ubique sint aequalia ducentium, ubique aequales lineas aequalibus suis instrumentis, impetuque aequali à centro ad circumferentiam et ab unâ parte circumferentiae ad aliam deferuntur. Cùmque sint supra fundum in alveo, non quidem implent cerâ eum, sed eo modo quo in fundo coeperant, filamenta circumducunt sexangulariter. |
+ radij in eandem pupillam incidentes, variè coeunt pro majore aut minore elongatione rerum; unde conclusimus non fore eam cognitionem, si unico duntaxat radio idem punctum visibile perciperemus. Quod etiam hîc probamus eo quòd ea quae subitò et aliud agentibus nobis apparent, distantiam nullam arguant, utpote paucis radijs in aragnoidem ad alia conversam incidentibus, et quidem ijs non coeuntibus in aragnoide, sed simplici filo eam tangendo pungentibus.
Cùm1) verò sermo est de multis radijs, ex eodem puncto visibili exeuntibus, non loquimur de puncto tàm parvo quàm est atomus lucis. A tali enim puncto unicus duntaxat radius resultat et reflectitur. Neque necessè est ex eodem tali puncto +radios ad omnium oculos pervenire, ut fiat visio, nam omnes non vident omnia ejusmodi puncta; hic enim haec, ille verò illa videt, atque ob multitudinem eorum in exiguo loco omnium oculi existimant se idem punctum videre, utpote innumeris punctis, in hoc uno puncto comprehensis. Punctum verò id, quod nos existimamus esse unicum, multa alia puncta continere, patet ex novis hisce perspicillis, quae nobis aperiunt etiam antè nullo modo visorum animalculorum membra, membrorumque eorum particulas2). Ex talibus igitur punctis, imò multò minoribus, ad nos radiij perveniunt. Quid mirum ergo si ex tam exiguis punctis venientes radij ex unico venire existimentur?
Sic etiam in pupillam incidentes, radij singuli ex singulis punctis rei visibilis exeunt. Unde igitur, inquies, tot modis celebratus penicillus lucis ex eodem puncto proveniens?
Respondeoa): Omnia puncta indivisibilia, sibi invicem tam propinqua ut ad magnitudinem pupillae nullam rationem habeant, pro uno puncto visibili habentur. Nam eorum radij omnes in unicum punctum visibile post oculum in aragnoide coeunt, quia aliter medio, aliter, id est alijs angulis, extremitatibus humoris cristallini incidunt, ita ut omnes in unum conveniant. Breviter igitur omnes radij, ita incidentes ut in unum refringantur, pro unico radio seu puncto visibili habentur. Sic in remotioribus omnes radij paralleli atque ob id in unum punctum refracti, exeunt ex unico puncto visibilib); quòque res remotior, eò major hic punctus est, quia à pluribus punctis indivisibilibus radij, ad pupillam accedentes, ad sensum sunt paralleli; paralleli enim sunt qui nunquam concurrunt. Hîc verò, cùm pupilla semper sit eadem, quadrangulum comprehensum a pupillâ, opposito puncto visibili, et radijs duobus, quò oblongiùs, eò parallelogrammo viciniùs, quia anguli ad pupillam augentur; ad rem verò visibilem minuuntur. Cùm verò sensus non exactè haec discernat etiamque ea quae ferè parallelως incidunt, in unumc) ad sensum conveniunt, sequitur punctum visibile pupillae oppositum, majus esse in visibilid) remotiori.
+Ex visibili igitur propinquo radij paralleli incidentes, non percipiuntur, quia aragnoides sese accommodavit ad propinqua et quidem ita propinqua, ut tales angulos constituant. Parallelique, antè majores verò angulos facientes quàm haec constitutio requirita), post aragnoidem coeunt, irriti nec percepti. Accomodat autem se aragnoides ad hanc vel illam constitutionem, quia in hac remotione plures radij ita quàm aliter incidunt; id est ex propinquo pauci ex eodem puncto visibili parallelως incidunt, ex remoto plurimi; ex mediâ remotione plurimi radij talem, non alium angulum constituentes, exeunt. Damus enim operam ut omnia quàm distinctissimè percipiamus.
Constituto igitur taliter oculo ut distinctè res percipiamus, si hoc pacto nimis pauci radij in aragnoidem conveniant, eam ad anteriora movemus, majora puncta visibilia constituendo confusiùs rem percepturi; faciliùs verò, quia punctum concursûs in aragnoide jam ex pluribus radijs constat quàm id punctum constitisset, quod rem distinctiùs representasset. Hujus enim quidem radij omninò à pupillâ aberrant ob remotionem qui propinquiore re existente, ad margines pupillae incidebant. Si autem negligentiùs conspicimus rem, non contrahimus tunicam aragnoidem, sed in naturalem concavitatem servat, fiuntque puncta visibilia majora quàm pro remotione. Si verò rem longinquam negligentiùs conspicimus, fiunt puncta minora quàm pro remotione, utroque modo paucioribus radijs in aragnoide coeuntibus in unum quàm si remotioni aragnoidem accommodassemus.
Den 16en April te Rotterdam.
Duobus verò oculisb) remotionem adhuc distinctiùs percipi nemo nescit. Aliter enim oculi se invicem respiciunt dum propinquum quàm dum remotum conspiciunt punctum. |
+Men vraeght hoet kompt dat de duyvels ons gedachten weten, dewyle dat Gode alleen eyghen is, ende sy nochtans onse gedachten dicwils voorkommen ende yet doen dat sy weten dat onse gedachten behaeghlick is ende verleyden sal?
Maer dit konnen sy genoech weten uyt de mynen, die de mensche gebruyckt met ooghen, handen, aensicht etc.; anders, als den mensche gansch geen uyterlicke gestien en vertoont, so en konnen sy niet weten, wat hy in den sin <heeft>c). Maer hy, een subtyl geest synde, verstaet de minste beweginghen.
Maer hoe kan hy ons wat ingeven? Kan hy in onsen gheest kruypen?
De ordinare opinie is, dat hy de objecten der sinnen moveert, na dat hy wilt dat wy beweecht worden. Dan wie sal durven segghen, dat hy stoelen ende banken versedt, ende het een of het ander geluydt maeckt, stanck of reuck verweckt, of onsd) yet doet smaken of gevoelen, dat wy anders niet smaken of gevoelen en souden? Dat gebeurt al te selden ende de quade gedachten al te dickwils. Want wie merckt datter yet ordinaris gebeurt? Ofte ist beter te segghen: gelyck hy eenen gheest is, dewelcke
+ gheen plaetse en beslaet, maer door houdt ende steen passeren kan, dat hy oock also door ons lichaem passeert (doch niet en blyft wonen of daerover heerscht, gelyck in de besetene) ende verleght yet in onse hersenen oft in ons lichaem of brenght eenich humeur melancholyck, bilieus etc. tot de plaetse, daer de gedachten verweckt werden? Maer waerom soudemen dit liever toestaen dan dat hy de uyterlicke dynghen beweecht ende verleght? Hy en heeft ymmers gheen meerder macht over yet in ons lichaem als over een stroyken of steenken buyten ons.
+Dan dit is by den mensche gebruyckelick: als de experientie haer redeninghe teghen is, so nemen sy haren uytvlucht tot hetgene daer men gheen experientie van nemen en kan. Also soeckta) men oock het extraordinaris in sieckten als door tooverye etc. aengekommen ende gecontinueert synde. Also spreecktb) men oock van reghen, sneuw, blixem, donder etc., daer de oorsaken door de ongelegentheyt van de omstandicheden verborghen syn, de menschen daerom niet konnende voorsegghen dattet dan, of so seer, blixemen sal etc. Niet dat de oorsaken onbekendt syn, maer omdat de particulariteyten in dese saken verde van ons gesicht geleghen syn, niet wetende hoe de lucht ende aertryck in alle plaetsen gestelt syn, niet meer dan wy weten wat gelt in een ander mans burse is, voor geen mirakel nochtans houdende, als yemant diens burse wy niet en kennen, subitelick eenighe groote onkosten doet; want dan segghen wy: die man hadde meer gelt dan ick docht. Ten is dan gheen reden dat men eenich mirakel soecktc) in reghen sneuw etc., meer dan in den loop der Sonne of Mane, diens cours ons bekent is, tensy dat wy oock snachs met de kinders verveert willen worden, omdat ons yet voorkompt, dat wy niet en vermoeden om de duysterheyt wille, daert ons gheen wonder en soude schynen, waert dat wy sien konden.
+Daerom en kan ick niet gelooven dat de duyvel in ons lichaem yet veranderen kan, meer dan buyten ons, dan doord) een seltsamee) ende niet dickwils gebeurende toelatinghe Godts. Maer segghe wel liever, dat hy teghen onsen gheest spreeckt gelyck de engelen teghen malkandere, op een engelsche ende onbegrypelicke wyse, gelyck oock de enghelen ende de geest Godts ons goede gedachten ingeven.
Hieruyt soude wel schynen te volghen dat onse sielen oock also konnen de enghelen hare gedachten openbaren als sy willen. Maer dit strydt teghen de Schrifture, daerse seght dat Godt alleen de herten kendt. Want al ist, dat hier verstaen wort dat de duyvel maer de herten en kendt, als wy willen, ende Godt, of wy willen of niet, nochtans schyndt de Schriftuere te spreken van onse bekommernissen, die wy, van binnen hebbende, alleen Godt willen communiceren, diet verstaen kan ende niet de duyvelen. Anders soude hy in die gelegentheyt oock hertenkender syn.
Tot een besluydt dan moghen wy gelooven dat solanghe onse sielen aen ons lichaem hanghen, sy niet met allen noch den engelen, noch de duyvelen, noch
+ eenighe creatuere konnen openbaren sonder instrumenten des lichaems. Ende de duyvelen en verstaen maer onse gedachten door ons gelaet, maer geven ons in op de engelsche wyse. |
+Punctus unus in trocho verso videtur circulus, quia totus semel vertitur antequam sensus puncti in oculo evanuit. Et circulus coloratus debiliter in trocho quiescente multò elegantiora) videtur coloratus inverso eo, quia eae partes in circulo quae non erant coloratae, ob circumgyrationem videnturb) coloratae. Sunt autem multae exiguae invisibiles particulae unde lux prodit, quas color non tetigit.
+Philosophia naturalis Sebastiani Bassonis1) incidens in manûs meas, visa adhuc est parum aut nihil alienum ab ijs quae in hoc libro explicuimus, tractare.
Pag. 109 de pulvere pyrio facilè ab igni externo accenso, cur non etiam ab interno suo igni accenditur, omittit mathematicam illam toties2) a me inculcatam rationem de superficierum ad corporeitatem proportione. Hic enim ignis externus, circumvolitus exiguo corpori pulveris pyrij, magnus est respectu interiorum, cùm superficiei magnae undique adhaereat exiguum corpus, ideòque etiam parum ignis interioris respectu exterioris ambiatc).
+Basson, pag. 3483), malè reprehendit Sabarellam4) de motûs velocitate auctâ, dum lapis cadit5).
Quod attinet ad similitudinem quam dicit Sabarellam producere, fateor dissimilitudinem in eâ essed) quamquam quoque verum est navem in initio tardiûs moveri ab eodem cursu fluminis quàm post. Fluvius enim primò eam movet tali vi, quali secundo momento eam movebit; cùm verò secundo momento temporis navis pergat moveri adhuc eo motu quem primo motu nacta est, certum est eandem vim secundo momento huic motui nonnihil addere6). Manifestae igitur experientiae repugnat.
Eadem etiam est ratio in correctâ ab eo similitudine. Errat enim, quia <non>a) videt, cùm navis jam aliquamdiù mota fuerit, eum motum non augeri. Quod antè aliquando ostendimus fieri ob nimiam resistentiam aquae, quam exiguo tempore+multis particulis occurrat resistentibus movendisque. Idque etiam in casu lapidis fieri ostendimus1), esse viz. punctum aliquem in aere ad quem, ubi corpus cadens pervenerit, non ampliùs motus ejus crescat, sed perpetuò ita movetur usque ad Terram.
Ipseque Basson non animadvertit lapidem in principio difficiliùs omnes partes quiescentes movere quàm secundo momento, cùm jam eo, quo lapis festinat, et ipsae tendere occipiunt. Nec vis lapidis cadentis debilitari potest, cùm sit ipsi naturalis (vel, ut antè2) audivimus, ab eâdem causâ deorsum pellatur), sed quam propensionem ad Terram primo, eadem etiam secundo momento obtinet.
‘Nec mirum manum debilitari, cùm a spiritu corporis nostri fluenti moveatur’3). Sed hic ejus error ortus est, quia nescit posse esse tantam resistentiam, ut tardiùs manus post moveatur quàm antè, sed non eâdem vi perseverante, quae aequalitas facit ut non quidem celeriùsa), attamen nec tardiùs quàm in principio moveatur.
Pisciculusque intactus erit in imo aquae4), quia resistentia ob celeritatem globi immissi magna est globusque eum motum non habeat naturalem, sed semper deficientem. Is verò pisciculus a lapide, simpliciter demerso propriâqueb) vi descendente, non minùs graviter circa fundum quàm in supremâ aquae parte laeditur.
+Nec utres inflati graviores sunt vacuis5), uti is fatetur6), existimans eam capacitatem nonnihil ad gravitatem facere, quia aer eam excutere tentat. Sed si uter inflatus gravior videtur, id est ob aerem densiorem redditum, vel nonnihil humoris, lateribus a flatu impacti, ad aqueamque consistentiam versi.
Omninò igitur Basson errat. Si enim, ut vult, corpus excutitur, quia valdè molestum est aeri ob magnam divisionem, quò majus est corpus, eò velociùs excutietur, proinde etiam descendet. Quod falsum est. Ostendimus enim etiam7) <duorum corporum>d) ejusdem gravitatis majus corpus tardiùs descendere, nedum ejusdem quantitatis gravius non celeriùs descenderet.
Multòque adhuc absurdiùs est quod existimet8) in fluminee) decurrente navem potissimum ab aere depressam moveri, quod sanè, si glacies esset, aqua non fieret ob exiguam declivitatem. Et si fieret, ob pondus accideret. Non tamen potissimam
+ partem motûs ab aquâ non accipit, cùm eaa) copiosior est; sed is existimat navem in paucâ aquâ profundiùs immergi quàm in copiosâ.
Quod fit defectu mechanices staticae. Quòd, si pergat ob mathematices defectum errare, necb) ego pergam me illi opponere. Etsi etiam nunc multa fuerint de formâ ejus et animâ mundi examinanda1), quae non lubet examinare <et>c) ejus dun-taxat sententiam videre festinanti. |
+Quod Basson, pag. 379 etc.2) de vecte dicitd), occasionem praebuit tria verba addendi.
Baculus igitur, foramini impactus, antequam ibi frangitur, debet facere ad foramen certum quendam angulum cum eâ parte quae est in foramine. Cùmque pro magnitudine ejus anguli omnes baculi partes incurventur, certum est brevem baculum majorem curvationem sustinere, id est partes baculi brevioris ad invicem majores angulos facere quàm baculi longioris. Angulus enim ad foramen ex omnibus angulis componitur, id est, si partes propè manum certum angulum incurvando inter se constituant, deindee) cum secundâ parte, tertia pars etiam angulum constituat paulò majorem, tertia cum quartâ adhuc paulò majoremf), et sic usque ad foramen. Patet quò longior est baculus et plures partes continet, eò minorem angulum fieri ad manum, ut omnes anguli crescentes ing) certum angulum ad foramen desinant.
+Basson, Libro de Motu3), existimat dari minimum motum, procul dubio etiam existimaturus esse minimum tempus.
At quis comprehendat ingenio atomum unam non posse, nisi totum, suum locum mutare, id est non posse fieri ut locum pristinum non totum reliquerit, et cum parte sui extra priorem locum extet? Nec sectio in infinitum concludit atomum tempore finito nullam longitudinem, licet brevissimam, posse percurrere, quia etiam tempus finitum in infinita tempora secari potest4). Quid mirum igitur, si atomus talem longitudinem tali tempore percurrat?
+Ego verò, cùm statuo atomos, non tales imaginor ut nequeam eas mente dividere, sed tales quae, cùm poris careant, reipsâ nequeant dividi. Divisio quae fit mente, Aristotelem coëgit quodlibet corpusculum in infinitum secare; atomo-
+ rum constitutio Bassonem coëgit describere tales atomos quae mente nequeant dividi ulteriùs, quales animus humanus non capiat. Punctum igitur non est atomus corporis, nec motus dividitur in minimum motum, nec spacium in minimum spacium, nec tempus in minimum tempus. Ex momentis enim non fit tempus secundum Peripatheticos, nam inter quaelibet duo momenta est tempus. Atque etiamsi non satis queam explicare quae sit ea temporis natura, quisque sit processus inter duo momenta disjuncta, id tamen non magis mirum videatur quàm spacij in infinitum protensio, aut temporis aeternitas, aut corporum in immensum extensio, aut natura interior atomorum, quam dicimus corpus.
Benè igitur Veteres: Deus omnia creavit pondere, tempore et mensurâ. Quid sit illud pondus, quid natura temporis, quid continuitas spacij, omnem captum nostrum superare videtur. Pondus dixerunt corporeitatem, mensuram spacium quodlibet; ex atomo verò spacij et temporis oritur motûs omnis aequalitas ejusque secundum solas quietes variatio. Unde id, quod antè1) toties ursi de motûs semel inchoati perpetuâ continuatione, omninò everteretur. Quod tamen multò est verisimiliùs. Cur enim id quod in vacuo movetur semel, aliquando quiesceret? Quod tam necessarium videtur quàma) si id quod semel quiescit, semper quiesceretb), quamdiù ab alio non moveretur. Etsi igitur in motu nonnihil sit quod non intelligimus, et tamen, datum, non minùs absurdum videtur negare per se posse quiescere, quàm corpora evanescere in nihilum.
+Basson, Lib. de Actione, pag. 4482), dicit flammam minorem a majore extingui, quia major de majore spacioc) contendens, minorem comprimat, id est locum auferat in quo possit dilatari3).
At si hoc verum foret, candela ardens in vitro inverso in aquae superficie, aquam non attraheret, sed de majore spacio contendens, aquam potiùs deprimeret aerisque nonnihil per aquam eijceret. Hujus rei rationem in vacui augmento antè.4) locavi, flammâ aerem per poros vitri auferente, atque ita aquam exprimi ad loca vacua, flammam verò inopiâ aeris et coactionis perire. At hîc, cùm in locum vacui animam mundi substituat, multarum rerum veram rationem videtur ignorare.
+Et pag. 466, cùm quaerit cur manè frigidiùs est quàm mediâ nocte, non est necessè frigida corpuscula a radijs Solis ad nos pelli, cùm hîc nonnihil veritatis etiam adsit, praesertim si frigida ea corpuscula vocet carentia igneis particulis, radiosque Solis non comprimere, sed suo motu tangentes, corpuscula frigida protrudere. Attamen suffecerit dixisse igniculos, in aere latentes, necdum omnes mediâ
+ nocte expirasse, et matutino tempore propè Terram adhuc plures exire quàm pauci radij Solis eo advehere possint.
Et pag. 470 compressionem a frigore dixerim potiùs fieri cùm corpuscula pauco igni praegnantia adsunt, sive igni ex corpore comprimendo exeunte, sive frigido corpore admoto. Haec enim frigida corpora, cùm sinta) frigida, auferunt corporis comprimendi ignem, in cujus locum incumbens aer etc. proxima corpuscula impellit. In vivente verò etiam sensus alio modo spiritûs introrsum attrahit. |
+Mirari subit, si piscis in aquâ, aut mus in aere, undique violentissimè compresso vase, in quo sunt haec animalia, possint vivere, an non compressio haec ad ea ita perveniret, ut muri spirandi libertatem, pisci verò aquam attrahendi, utrique se movendi potestatem, adimeret, cùm nec aqua, nec aer, magis possit cedere quàm jam cesserint.
Si se adhuc moveant, dicendum idem aquae et aeri accidere, quod globulis lapideis in vase compressis. Etsi enim vas vehementer premat eos, reperiuntur tamen ubique nonnulli globi à compressione liberi, qui liberè adhuc aliquantulum possint moveri, utpote circumcirca alijs globulis compressis, nonnihil loci vacui servantibusb), ac velut fornicem constituentibus.
+Caeterum sicut multa hic Basso benè, ita etiam nonnulla malèc). Contraque sententiam Democriti non tam perversè pugnasset, pag. 578 etc., si tuborum ocularium et speculorum urentium naturam satis mathematicè, ut Keplerus1), cognovisset. At supersedeo adversus illum disputare, cùm mea sententia in prioribus hujus libri satis manifestè appareat, id duntaxat annotaturus, quod hujus occasione novum mihi occurrerit.
+Vocem in loquendo variare notissimum est secundùm acumen et gravitatem, celeritatem et tarditatem, plenitudidinem et exilitatem. Quod dici potest vocis longitudo, latitudo et profunditas. Sic ratio admirationis, desperationis, indignationis, gaudij, obtestationis, commiserationis, execrationisd) et imprecationis, interrogationis etc. non solum petenda ex acumine et gravitate, ut fortè in emphaticis nonnullis videre posset, sed potissimum ex plenitudine et tarditate earumque varijs modis.
Adverte etiam in pulsibus manuum, dum canimus, vocem esse plenioreme) in depressione manûs quàm in elevatione, et iterum pleniorem in principio elevationis +quàm in fine. Unde innotescit expertis mucicis prima, secunda, tertia etc. nota in pulsibus; imò ignari musices, solum cantum audientes, sequentur eundem motum
+ animo et corpore. Quod antè1) ad pausarum differentiam non malè etiam fortassè retulimus. Demus ergo operam, ut unumquemque affectum exprimentes voce, sciamus in quâ variatione hujus vel illius syllabae secundùm dictos modos unusquisque affectus naturâ, quod ad vocem attinet, sita sit.
+Den Lofsanck Simionis2), aen de woorden ‘claer heb’a) beyde, is ut of fa, maer het eerste moet ut gesonghen worden, omdat het accoort boven is; het tweede moet fa gesongen worden, omdat het accoort onder is. Ende dat ist dat ick vooren3) dicwils geseydt hebbe, datter maer ses noten en moghen syn, omdatter gheen diminuatien onder de ut en deughen, dewyle daer altyt een valscheb) quinte of quarte kompt. Also salmen bescheelick hooren, alsmen in de kercke synght het woort ‘claer’a), dat de diminuatien altyt boven syn hoogher dan ‘claer’a) ut; ende alsmen ‘heb’a) singht, leegherc).
+Men seght gemeynelick: ‘de Sonne sleeckt so heet, ergo het sal reghenen.’d) De reden is, omdat in de locht veel waterachtighe dampen syn, door dewelcke de Sonne schynende, haer stralen ineendrynckt, gelyck yet, int water gesien, grooter schyndt, want de stralen uyt het dinck int water liggende, gaen also tot het oppervlack van het water, datse daer wyder vaneen staen dan se anders souden. Waeruyt ook volcht dat de straelen der Sonne, op dat pleckxken des oppervlackx vallende, alle het dinck, ondert water liggende, raken sullen; ergo het dynck wort van meer stralen onder het water gerocht dan boven. Also ist hier oock mede. Dese waterachtige dampen dan opwaerts treckende tot in het oppervlack des lochs, kommen daer byeen ende worden also reghen.
+ men de evenwydighe pilaerena) met het glas evenverde vaneen staende, niet even verde vaneen schilderen en moet1). Ende badt my dit volgende argument te solveren, namentlick, dat de pilaren, die verder aen den syde staen, dicht aeneen schynen te syn, daer se nochtans op onse manniere so verde vaneen geschildert werden als de middelste.
Hierop antwoorde ick tot defentie van de opinie van Simon Stevyn2), datter int schilderen altyt proportie gehouden wort tusschen de verte van het oogh ende de dadelicke pilaren, gelyck tusschenb) de verte van het oogh ende de geschilderde pylaren. Want gelyck de breete van de dadelicke pilaren tot de distantie van het oogh, so is oock de | breette van de geschilderde pylaren tot de verte des ooghs, van waer de schilderye behoort gesien te werden. Alstc) dan gebeurt, datmen veel groote pylaren op een kleyn berdeken schildert, ende dat men die besiet van so verde alsmen een groot bort doet, daeruyt blycktd), dat men de rechte proportie niet en houdt. Want datmen het oock so naby stelde als het behoorde, so soude de geschilderde pylaerkense), die verst aen deen syde staen, oock dicht aeneen schynen te syn. Of soomen so verre van de datelicke pylaren stonde naer advenant datmen het oogh sedt van het schilderytjen, so souden ons de dadelicke pylaren oock byna even wyt vaneen schynen te staen. Want dewyle alle schilderyen met één ooghe moeten gesien worden, so en konnen de geschilderde pylaren op het bert, even verde vaneen staende, ons niet even verde vaneen schynen te staen, maer het sal altyt wat schille, weynich of veel: hoe naerder dat men staet hoe meer, hoe verder hoe min; effen gelyck in de dadelicke geschiet. Die anders doen en volgen de natuere niet; kan oock niet goet, noch fray syn.
+Het collegium mathematicum, twelck ick voorgenomen hebbe te beginnen in September, sal aldus met de beste bequaemheyt konnen gehouden worden. Ick sal overhants twee geleerde byeen ende twee ongeleerde byeen setten; doch d'een synde geleerder ende <de ander>f) ongeleerder als syn moet, sal dan al de geleerde seffens al de ongeleerde doen onderwysen. Twelck gedaen synde, sal ick de geleerde ende ongeleerde malcanderen doen leeren, dewyle sy niet evenveel en konnen. Twelck sy al geerne sullen doen volgens myn exempel, die haer alle om niet leeren sal. Onderentusschen sal ick de geleerste ende ongeleerste konnen leeren na gelegentheyt. Also soude eenen meester hondert ende hondert discipulen konnen leeren in eenen korten tyt.
+Maximiliaen Teelinck1), in syn repetitien, heeft een manniere van te dicwils sommighe woorden te pronuncieren, in dewelcke hy een syllabe int beginsel leeghe, ende int laeste hooghe heft, deselvighe traegh of lanck makende ende kleyn, id est exilem. Gelyck int bidden seer wel geschien mach alsmen seght: Wy hebben misdāēn Heere; byna seght men oock so: ick ben tot de burghmēēsters genoot, te weten als men, daerover verwondert synde, sich daerom blyde vertoont. Andersins, alsmen slechs verwondert is, so wort die syllabe slechs wat hoogher ende volder, id est pleniùs, gepronuncieert.
Nuperrimè hîc minister quidam concionatus est, cujus vox nimis saltatoria. Saltus autem fit cùm omnes, aut alternas, syllabas novo flatu excutimus in pausis, omninò suppresso spiritu. Idem in fine periodorum nimis accelerabat et attollebat syllabas tres quatuorve.
Ad acumen et gravitatem vocis dignoscendam profuerit octo versûs pronunciare ad modum scholae, aut manûs musicae. Ita enim quamvis altitudinem in declamationibus poteris experiri. Sumantur, si lubet, octo priores versûs quarti Lib. AEneidos, aut tales versûs, quorum initium est ut re mi fa sol la mi fa.
Thomas Cool2), prekende den 29en July, viel int eynde van elcke halve periodus, ja altemet int eynde van een comma, de dry laetste syllaben ontrent een quarte, gelyck ick vooren van Maximiliaena) Teelinck genoteertb) hebbe, die't maer altemets en doet. Daerenboven pronuncieert Thomas alteveel syllaben, al treckende. Gestûs videntur respondere affectibus. Observet igitur studiosus cui affectui quis gestus adhibere soleat, quis miseric), quis aversantis, quis irati, etc.
Franciscus Bacon, dominus de Verulamio, Lib. 2 Novi Organi3), Aphorismo XXV4), dicit cùm guttae deciderunt, reliquum se contrahere et ascendere.
+Quod fieri potiùs putandum est ob aequalem compressionem aeris, per quam antè5) ostendi omnia facilè cedentia comprimi in sphaerulas, cùm loquutus sum de resultu et minimorum homogeneorum compressione. Hîc adverte ad globos per
+ aerem volitantes, quos pueri excitant per aquam cum sapore mixtam et per siphonem inflatam1), quo pacto aer, aequaliter ubique ijs incumbens, eos in exactos globos formet.
+Item etiam dicit, pag. 224, corpora omninò aequalia (secundùm portiones opticas) dare diaphanum; corpora verò inaequalia, per texturam simplicem, dare album; corpora inaequalia secundum texturam compositam, sed ordinatam, dare reliquos colores, praeter nigrum; corpora verò inaequalia per texturam compositam, sed omninò inordinatam et confusam, dare nigrum.
Intelligita) fortè texturam ordinatam <referre>b) proportiones musicas, ut albus color referat diapason, scilicet per duo corpora quorum unum duplò majus est altero. Constabit igitur corpus album ex duorum generum corpusculis, numero aequalibus, magnitudine verò | dicto modo differentibus. Diaphanum respondebit unisono; dissonantijs niger color; quintae, quartae, tertijs aut sextis, flavus, rubeusc), caeruleus.
Non differt igitur à me cùm existimat colores provenire ex vario positu particularum, sed ulteriùs singulorum differentias scrutatus videtur. Quid verò sentiat de radijs lucis, ab ijs reflexis, non ostendit. Si igitur sal, aquâ dissolutum, diaphanum est, fit quia aqua id secat in particulas omninò aequales; aquâ verò omni evaporante, sal relictum albicat, quia inaequaliter coeunt particulae, ita tamen ut tantùm duae sint diffrentes particulae. Quod verò ad particulas majores attinet, eae sunt quidem diversae, sed habent poros majores quàm lucis refractio requirit. Tota enim lux eos ingreditur, unde nulla ejus alteratio; utraque verò duarum salis particularum lucem recipiendo, eam frangit.
Tot Middelborgh, int laetste van Julius.
Cùm vesica sub aquâ existens ascendit ad superficiem ejus, dixi saepiùs non fieri per concentionemd) aut nixum aeris qui est in vesicâ2), sed quia aqua descendens percutit et attollit aerem sursum, ubi maximum usum habet compressio et gravitas aeris, toties3) a me decantata. Quem motum Democritus vocat motum plagae4), idem fortè quod ego de aere sentiens.
+Malè Franciscus de Verulamio, pag. 2635), concludit motum diurnum in coelo per ea phaenomena, quae etiam Terrâ motâ apparerent. Nam quiae) celeriùs cum Terrâ ad Orientem moventur, quid mirum si tardiùs ad Occidentem videantur
+ relinqui, ut aqua, tum aer, tum cometae, tum planetae (quae ipsa affert in exempla)?
Ejusdem farinae est quod dicit1) lapidis motum a partium internarum resultatione continuari in aere, et flammae meditullium in candelâ manere idem numero2).
Idem, pag. 284, errat fortassè, cùm dicit pondus responderea) copiae materiae.
Qui enim sub aquâ bilance aurum et lignum ponderat, inveniet exiguumb) corpus auri graviùs esse infinitis corporibus ligni, quoniam hoc aquae innatat. Quidni igitur etiam inter aurum et lapidem in aquâ ponderata, sit inaequalis propor tioad pondus et corporeitatem, cùm quidam lapides parum absint ab innatatione? Sic etiam procul dubio in aere expensa se habent, prout una res plus aut minus vacui continet quàm alia, aut, si mavis, plus ignis, cùm vapor in aere sit quod lignum in aquâ. In vacuo verò expensa, certò certiùs pondere respondent copiae materiae3), cùm ibi sola vis magnetica Terrae agat.
+Idem, pag. 286, invenit per vesicam, phialae alligatam, spiritûs vini vaporem centuplum locum capere ipsius spiritûs vini, nam excepit spiritûs vini vaporem in vesicam, cujus capacitatem noverat. Dicit etiam spiritum vini 21 partes loci capere, quarum aurum unam duntaxat capit. Ergo vapor spiritûs vini capit 2100 partes loci quarum aurum unam capit; aer verò, cum sit vapore gravior, pauciores partes capit.
Quo modo meliùs Antiqui proportionem inter locum terrae, aquae, aeris, ignis determinassent quàm conjecturâ, nescio, quâ dixissent esse 1:10:100:1000c)4).
Idem dicit5) quendam vidisse acum incurvam intra tunicam κερατοειδὴν moveri, cùm cataracta ei dimoveretur a medico.
Quod et verisimilè est et antè credidi, cùm etiam multi colores et filamenta intra oculos omnium hominum appareant, ut quae dictae tunicae, longiùs à tunicâ aragnoeide remotae, adhaerent.
+Idem in missilibus dicit6) percussionem non fieri tam fortem ad distantiam nimis parvam quàm pauló post.
Quod verum esse potest in ijs quae a pulvere pyrio eijciuntur, quia ejus dilatatio fortassis diutiùs durat; non autem in ijs quaea) manibus, arcu etc. jaciuntur1).
Idem, pag. 305, existimat species visibiles subitò, non in tempore aliquo notabile ad nos delabi, quia corpora albicantia ad distantiam 60 milariorum subitò apud nos cernuntur2).
+At quis novit an eo temporis momentob), quo corpus albicans attollitur, a nobis cernatur? Non enim hîc est talis regula ut in sono, quem per visum tardiùs auditum ferire intelligimus. Hîc verò nihil nobis indicat differentiam vel aequalitatem actionis et visûs. Fortè igitur integrum minutum temporis albicans signum sublatum erat antequam videretur a nobis tam longè distantibus. Sed species momento non transmitti indicant fortassè globi ex sclopetisc) emissi, qui, dum volitant, non videntur, quia (ut ipse ait) velocior est praetervolatio pilae quàm impressio speciei ejus, quae deferri poterat ad visum. |
Idem, pag. 314, etiam de glacie, cum Kekermanno3) et alijs4), malè sentit, existimans condensationem semper a frigore provenire. Sunt etiam alij tales errores ob defectum mathematices plenioris, ut et in Bassone notavi. Idem videtur ubique magnifacere motum trepidantem, quem existimat esse calorem; ita ut pruna tota per exiguas suas particulas intus trepidet. Unde etiam lapidem emissum putat moveri, ut antè5) vidimus.
+Idem dicit6) parvam pulveris pyrij quantitatem accensam tollere multum ponderis, quia celeritas inflammationis vincit celeritatem attractionis Terrae.
Quae consideratio tamen ad alia poterit esse utilis cùm rationem victoriae ejus esse intelligimus, quia id quod celeriùs agit, saepiùs agit, dum id quod tardiùs agit, semel tantùm agit. Atque ita debilius plus potest particulatim agendo, quod memini etiam antè7) dixisse de pulvere pyrio. Haec hîc etiam transfert ad vim spirituum celerrimè agentium.
+Idem pag. 334 non credit esse vacuum intermixtum rebus ob rationem spacij
+ majoris et minoris, quia vacui bis millies plus esset in aere quàm in auro, atque ita aeris particulae vagarentur absque virtute, tanquam pulveres.
At non necessè est statuere aeris homogenea minima esse minora terrae homogeneis minimis, sed constare ex multis atomis in circulos connexis. Quidni etiam homogenea terrae poros vitri penetrent, si tam facilè separarentur ab invicem, quod patet in aquâ, quae tandem ex phialâ clausâ per vitrum tota per calorem lentum expirat. Caeterum ejus plicae, quas vocat, per quas corpora complicantur absque penetratione, dum densantur, nequeunt, meo juditio, ab ingenio humano percipi, ideòque exterminandae à verâ philosophiâ.
+Cùm Novum hoc Organum hîc1) non sit venale, placet in compendium contrahere ea, quae Franciscus hîc docet, in usum meum fortassis aliquando cessura.
Docet igitur non per syllogismum, sed per inductionem pleniorem quaerere naturam rerum. Verbi gratiâa), quaerens naturam calidi, primò tabulam2) facit, in quam congerit omnes res quae aliquo modo de calore participant, quas vocat instantias affirmativas.
Secundò3) omnibus his subjungit instantias negativas, si adsint. Instantia affirmativa sit: Radij Solis calent; negativa: Radij Solis non calent in mediâ regione aeris. Ex talibus instantijs negativis fiat secunda tabula.
Tertiò tabulam facit4) ex ijs quae cum alijs in calore comparantur estque tabula graduum.
Quartò tabulam facit5) in quam refert omnia quae excludit à naturâ calidi, quae invenit per tres praecedentes. Verbi gratiâa) cùm radij Solis caleant naturâ calidi, non est elementaris; natura enim semper adest, velb) abest, vel cum calido crescit, vel decrescit; multis igitur rebus exclusis, necessè est formam calidi esse aliquid eorum quae supersunt.
Quintò permittit intellectui6) eligere ex ijs reliquis id quod lubet, et eam rem vocat vindemiationem primam, atque examinat an id possit esse forma calidi. Ipse autem existimat se ita invenisse naturam calidi esse motum.
Sextò7), cùm motus sit nimis generalis, et videt omnem motum non esse calorem, experitur limitationem unam aut alteram, vocans eam differentiam primam, secundam, etc. prout multas differentias requirit. Dicit igiturc) calorem esse motum expansivum; secundò, versus circumferentiam; tertiò, per particulas minores corporis
+ et simul cohibitus et repulsus; quartò non lentus, sed rapidus, per particulas non nimis parvas, de quo motu trepidante etiam antè1) vidimus.
Septimò ponit2) 27 praerogativas instantiarum, per quas adhuc faciliùs rei natura explicatur et tabulae exactiores possunt confici.
In primo verò libro3) ostenderat impedimenta cur scientiae tot saeculis non fuerinta) liquidòb) promotae, quae ferè dicit esse quatuor idolorum genera, animum praeoccupantia, viz. idola tribûs, specûs, fori, theoriarum. Deindec) spemd) stabilit per hanc artem scientias emendandi et promovendi etc.
+Nadien dattet dickwils reghent na schoon weder sonder bysondere voorgaende wint, daerdoor van andere plaetsen eenighe wolcken mochten kommen, so ist apparent dat de dampen boven de locht door de geduerighe hitte gehouden worden meughelick eenighe stadien dicke; ende syn also gestelt datter de Sonne doorschyndt onverhindert gelyck door de locht. Maer alst daerna soele wort, so vlieght de hitte uyt ende de dampen ineen, ende worden reghen ende wolcken.
Ende men en moet niet dencken dat de Sonne door de voorsz. dampen, boven de locht synde, so qua | lick behoorde te schynen gelyck se door de mist doet. Want de mist wort gemaeckt van dampen tusschen in de locht schuylende ende de poros vervullende; ende also twee verscheyden lichaemkens aeneen wordende van verscheyden grootheyt ende gelegentheyt, also dat, alwaert dat de stralen der Sonne door elck int bysonder konden schynen, nochtans niet ene) souden konnen schynen door beyde byeengevoeght. Maer dese dampen syn boven de locht in vacuo ende derhalven aldaer van eenparighe nature; ende door de koude ineensackende, wordensef) wolcken ende dryven op de locht, gelyck houdt opt water.
+Baptista Porta, Pneumaticorum Lib. 1, cap. 9, dicit4) admotam guttam aquae ad pulverem siccum fugere et in globum cogi; admotam verò aliae guttae statim cum eâ conjungi ob naturae similitudinem5).
Sed ejus rei ratio videtur, quia pulvis aquam non exactè tangit ob magnos poros in pulvere latentes, ita ut aer adhuc inter poros eos guttam tangat et suo pressu rotundamg) <figuram>h) conservet. At gutta guttam ita tangit ut aer non interce-
+ dat, sed magna pars guttae magnae, parti alterius guttae exactè et immediatè adhaeret; atque ita utraque gutta ab incumbente aere ad unionem cogitur, cùm inter guttas nihil obsit quod vim aeris adversi obtundat.
Quae ratio fortè etiam transferri poterit ad rerum aut homogeneorum conjunctionema), quae in vacuo, ubi talis compressio non est, dissiparentur.
+Also ick Vincent Everdeys1) geleert hadde alderhande forme in syn silversmits ambacht te vergrooten ende te verkleynen, tot groot gemackb), dewyle dattetc) niemant te Middelburgh doen en kan - maer elck gaet van syn nabuer een mate leenen, die al tastende gevonden is ende nochtans ontbrekender noch oneyndelick veel grootheden - also quam my oock daerdoor in den sin, dat hetselfde oock in schepen geschieden kan.
Alser dan een schip is, dat uyttermaten wel seyldt, men sal na datselvighe een grooter, kleynder, soo men wilt, maken, dat oock so wel seyle, de seylen, ladinghen ende alles proportionerende; ende letten daerop, dat sommighe dynghen cubyckxwyse moeten geconsidereert werden, sommighe quadraetswyse, sommighe lineaelswyse. Also salmen alles na de grootte, ladinghe, wint etc. proportioneren.
Dan het gebeurt dicwils, dat het fatsoen van een groot dinck anders moet syn dan van een kleyn, omdat het somtyts anders gebruyckt wort. Want kleyne potkens fatsoeneert men so, dat mer oock uyt soude konnen dryncken, twelck in groote potten niet geschien en kan, maer daer schept men uyt. Doch meestendeel begeert men yet groots alleenelick om ten toone te stellen ende te proncken opt fatsoen vant kleyne, gelyck men siet dat die heel groote roomers gemaeckt worden tot anders gheen gebruyck. Want alle dynghen wordend) eerst op een bequame grootte gemaeckt nae het gebruyck; ende dan, tot plaisier, worden daer na gemaeckt alderhande grootheden, als huysen, palleysen, tafels, saelen, bekers, beelden, etc.
+Om te beginnen te mediteren op schepen2), so dencke ick vooreerst op de reden waerom dat eenen stock niet overeynde in het water staen en kan? De reden is, omdat het deel buyten het water leegher, ende het deel onder het water hoogher soeckt te syn. Ende also draeyt den stock op den diameter des cirkels, die gemaeckt wort van de gemeyne sne des stockx ende des waters.
Ten anderen, als men een mathematische linie int water stelt, ende aen elck eyn-
+de eenen knoop van houdt, welck houdt effen eens so licht is als het water, ende dat den ondersten houten knoop eens so groot is als den oppersten, so sal den mathematischen stock so diep ingaen als men hem stelt, dat is alle gestalt houden, als men slechs maeckt dat hy niet omverre en valt. Men mach wat beter hier op letten oft met reden bestaet.
Ten derden so kanmen weten wat proportie het water teghen het houdt heeft. Want neempt eenen pylaer gelyck eena) effenen stock, ende laet die int water syncken, dat se niet en valle, hem ter syde, steunende, ende besiet hoeverre datse insinckt, ende seght dan: gelyck hem houdt de grootte van het stuck onder het water teghen den heelen stock, so heeft hem de swaerte desb) houdts teghen de swaerte des waters. Want den stock maeckt int water eenen put, daer so veel gewicht waters in mach als den stock | weeght.
+Ten vierden kan men hierdoor weten, hoe swaer een stuck houdts is, al blyft het aen het geheel houdt, daer ick te vooren dickwils op gedocht hebbe ende mentie van gemaeckt1). Want door den effenen stock de proportie van het water en het hout gevonden hebbende, laet den oneffenen stock int water syncken ende saeght het houdt in twee stucken, daert aen het opperste van het water raeckt, so sal het stuck teghen het ander syn, gelyck het een teghen het ander soude syn van den effenen stock, dat is, gelyck de swaerte van het houdt is teghen de swaerte van de reste van het water, daer de swaerte des houdt afgetrocken is. Maer so dat stuck niet en is het begeerde, so moet ghy met soudt, of andersins, het water veranderen om een ander proportie te hebben.
Also kondt ghy oock weten, hoeveel dat een middelstuck weghet, daervan het een eynde aen het een water; ende het ander aen het ander water gerocht heeft. Men kan oock, met het soudt te weghen, de proportie van het water na begeeren veranderen. Ende so dat noch niet en voldoet, daer is brandewyn, oly, quicksilver etc.
+Ten vyfden, alsmen eenen stock int water recht wilt doen staen, so moet men daer onderaen so veel loots doen dat het styver neerweeght dan het houdt int water opwaerts ende buyten het water nederwaerts, considererendec) dat de gemeyne sne des waters ende stockx dend) as is daer den stock op draeydt, also dat de deelen des stockx daer verst van synde, meest weghen. Maer dewyle doort aendoen des loots den stock noch dieper synckt, so salt best syn te ondersoecken de proportie des loots teghen de reste des stockx, die alree recht int water staet.
Ten sesten so salmen principalick letten op den as, want als <het houdt>a) alreede recht staet, so en kandt niet wel vallen, omdat het deel dat int water kompt ende dat uyt het water ryst, beyde helpen tot het rechten, want het eene is aen d'een syde ende het ander aen dander syde des asch, volgens dese figure, na order der weeghkonstighe balancen: fcd staet recht, door wat oorsaken het oock soude moghen wesen; ab is waters oppervlack. Den wint, of yet anders, doet het dynck buyghen ende wort egh. Hier siet men dat lmi onder het water kompt ende soeckt opwaers te kommen; of, soot steen is, weeght lichter int water synde dan te vooren. Ende mkn kompt boven water ende wort swaerder. Also wort k omleeghe ende i omhooghe getrocken.

Dits de oorsake dat potten ende houte schotels, hellende, van selfs wederom recht op geraken; in een houtec) drycantighe pylare dryft het scherpe omleeghe, maer in een steene synckt het scherpe laest, ende het platte gaet vooren, als alles solidum ende vol is.
+Ten sevenden moet men weten dat het swaerheyts middelpunt van het schip ende het middelpunt des hols int water altyt in een selvighe linie syn moeten, die perpendiculaer is opt oppervlack des waters1), tensy den wint etc. het schip doet hellen; maer alles stil synde, salt wederom so kommen.
Ten achtsten so dryft een dynck best2) als de syde, die het swaerheytsmiddelpunt aldernaest is, onderst is; alwaer dienstich sullen syn de consideratien die ick vooren3) geschreven hebbe van het vallen ende werpen der swaerheden in de locht. Weet oock datd) het solide houdt licht is int water; maer in een schip is houdt noch swaerder dan de locht, dewelcke een groot gat int water maken moet om in te gaen, also dat een schotel of schip, omgekeert, min substantia of houdt onder het water heeft dan rechs staende.
Den 12en Augusti te Seraeskercke int landt van der Goes1).
Dat een schotel dryft, rechs en omgekeert, is omdat beyde voorss. middelpunten op dese twee mannieren in een perpendiculare linie kommen konnen. |
Ten 9en is te letten, dat het swaerheytsmiddelpunt somtyts kompt boven het middelpunt des hols, somtyts daeronder, daeruyt verscheyden consideratien ende apparentien vallen2). Een houte schotel, omgekeert ende wat hellende, kompt lichter wederom te rechte, dan recht staende alse oock helt, omdat het houdt int water ryst. Ende alsmense (tsy datse rechs of omgekeert staet) wat doet hellen, dan komptse weder op haer voorighe plaetse, alse niet te veel en helt, omdat de opgaende syde meest nederdruckt als meer swaerte buyten het water hebbende. Meyne alles te sien op de twee voorss. middelpunten.
+Ten 10en, het grootheytsmiddelpunt van hetgene dat int water dryft, is altyt boven het middelpunt des hols int water, want ten kan int water so groot geen hol maken alst selve is, omdatter altyt wat boven water is, twelck mede moet gerekent syn int soecken des middelpunts. Ende men moet acht nemen op de linie, die door de dry centers gaet; dan staet het schip sonder twyffel recht.
+Ten 11en, so moet men weten te rekenen de topswaerheyt, als, by exempel, wat dat de mast daertoe doet, dewyle sy boven de grootheytsmiddelpunt is. Soeckt het swaerheytsmiddelpunt des masts, so sal de reden des masts syn gelyck de linie tusschen dit middelpunt ende het middelpunt des grootheyts van het schip, het welcke is gelyck den as van een balance, welcken as juyst gaet door het swaerheytsmiddelpunt des balckx.
Ende als het schip helt door den wint, ende deselfde cracht op het seyl eveleens blyvende, dat het schip dan niet om en valt, geschiet door reden van de seste meditatie voorss., want dan kompter een ander syde des schips int water, die lichter is. Also gaet het anders met eenen hollen stock dan met eenen solidena), want dengenen en hoeft so veel loots niet om recht te staen; om dieswille dat hetgene boven water is, so seer niet neer en dr