terug  begin  verderprepost

[1631]

[5 januari 1631]

+Ante aliquod tempus, cùm è longinquo candelam conspicerem, obscurum quid circa flammam ejus visum mihi fuit apparere, at tum ejus rei rationem non habui, existimans idem omnibus hominibus contingere.

Ante aliquot verò hebdomades (fortè ut hujus phaenomeni causam quaererem), diligentiùs idem observare coepi, vicissimque oculis clausis animadverti id sinistro duntaxat oculo contingere, statimque sum suspicatus principium esse cataractaeg) sive suffusionis; ob quam causam (ut vides) antè2) quaedam de curatione cataractarum per siphones, a me propositos,

illustratie
Fig. 29.

huic libro inserui.

Nunc verò, 5o Jann. 1631, id ipsum hîc descripsi, ut post menses aliquot mutationes ejus meliùs possim cognoscere3). Remoto igitur mihi per decem pedes a candelâ, talis circa ejus flammam apparet circulus coerulaeus, cujush) hîc depicta est crassitiesi), cum appendice, ut vides, at multò longiori, ad eandem verò plagam, quàmk) eam hîc posui. Circulil) supremâ flammae parte locus nebulosior videtur quàm alijs intra circulum locis; quam nebulam lineolis hîc depinxi.

Opposito inter candelae flammam et circulum corpore opaco, circulus per id corpus transire videtur, quod signum est eum esse intra oculum. |

[p. 183]
+

+Apparet etiam in oculis meis phaenomenona) aliud, lucidissimo praesertim tempore. Videntur enim mihi obversari, in distantiâ ab oculis trium aut quatuor pedum, velut crinesb) contorti atque inter se multis locis instar cribri ex tenuissimis filamentis, foramina permulta mirabili suo contextu efficientibus; ad hoc verò aut latiùs subinde subtilissimè, tanquam nudae lineae, excurrentes. Totumque phaenomenonc) vix latum pollicem superat; latitudo verò ejus (ubi tot foraminula conspici dixi) est instar straminis vulgaris, quae quartam pollicis partem non excedit. Id oculo utrique contingit, formâ verò diversâ. Hoc verò phaenomenon ad candelam non videtur1). Formam non adscribo quia, cùm haec scriberem, vespera erat; aliàs fortassis (si de die in mentem venerit) formam utriusque accuratè descripturus.

 

+De musicynen, die tot mynent2), door order van de Heeren, een camer hebben om te synghen, versochten op my dat ick haer yet maken soude, dat de mate van selfs slaen konde, omdat de handt so seker niet en is ende oock moede wort, ende dan dickwils d'een, dan d'ander de mate slaet, sodat men niet altyt de ooghen na één plaetse en mach keeren, hetwelckd) wat ongemackelick valt. Ende alser vele de mate slaen, so gaen de handen dickwils teghen een.



illustratie
Fig. 30.

So hebbe ick dan een touken door de solder gesteken met een hout daeraen, synde ab, het houtken b raeckende het midden van de tafel, eenen halven voet hoogher; de solderis fg. Aen a is een katrolleken, daer het touken bad over loopt opdate) het teghen het gat in de solder niet te seer schueren en soude. hi is noch eenen hoogheren solder, daer een dicke touwe deur kompt, datter een gewichte van 30 ℔ aen hanghen kan, want b is qualick een half pont swaer. Het gewichte e beweeght synde, gaet altyt eenparich (gelyck vooren3) door occasie van Sanctorij pulsilogium bewesen is). Nu gelyck e, so gaet oock d; ende gelyck d, gaet a ende b op ende neer.

Ist dat men begeert dat b hoogher op ende neer gaet, men hoeft d maer hooger of leegher te knoopen, want hoe leegher d, ofte naerder by e geknoopt wort, hoe hoogher ende leegher b op ende neer gaet, want a maeckt int wagghelen een grooter

[p. 184]

+ circumferentie dan d. Wilt ghy datteta) wat rasser op ende neer gaet, so sult ghy het gewichte e wat hoogher hanghen nae d toe; dan sal de heele touwe ce rasscher over ende tweer gaen. e en mach de solder niet raken1).

Men kan oock maken dat b int neer of opgaen eenich geluyt geeft datb) kleyn is, opdat men niet en behoeve de ooghen van de boeck te slaen om na de mate te sien, maer slechts luysteren naer het klopken van b. |

 

Paradoxon.

+Quodcunque movetur motu reciproco (Belgae dicunt waggelen sive touteren) in vacuo, ita ut centrum ejus motûs nullo corporeo impedimento retardetur, id aeternum movebitur, id est nunquam quiescet2).

Exempli gratiâ. Sit a clavus ex quo per funem pendeat pondus d, idque ex

illustratie
Fig. 31.

perpendiculoc) moveatur usque ad b, indeque sponte motu gravitatis redeat versus perpendiculum ad. Dico pondus id ultra perpendiculum motum iri tanto intervallo quantum estd) bd, videlicet usque ad f, excepto impedimento (naecsel vocant Belgae) quod est circa clavum ubi funis cogitur incurvari aut clavus (si ipse vertatur) allidi illi cui infixus est foramini; excepto etiam eo impedimento quod habetur per aerem cui et funis et pondus continuò occurrit. Nam sit intervallum sive arcus bc minimum quod excogitari possit, pondus b movebitur per bc unico gravitatis motu, at ac usque ad d movebitur motu duplici, quorum unus est queme) retinet acceptum a motuf) quo movebatur per spacium bc, alter, minor quidem, attamen nonnullus, quo per spacium cd motu gravitatis movetur. At dum transit perpendiculum adg) moveturque versus e (quod à perpendiculari distat tantum quàm ab eo distat c), motus gravitatis, impediens motum ponderis à centro, moti tantum aufert de celeritate quantum dederat dum per spacium cd moveretur. Et in spacio ef non potest esse majus impedimenten motûs ob pon-

[p. 185]

+deris gravitatem quàm <cùm>a) promotio fuerat in spatio bc; pondus igitur perveniet usque ad f quod distat à perpendiculo aequaliter <ac>b) b, movebiturque pondus tam celeriter per spatium de quàm per cd et per ef tam celeriter quàm per bc. Haecque eadem dici possunt si millec) spatia inter bd et df excogitabuntur. Erit igitur positis ponendis, motus hic reciprocus perpetuus.

In aere verò pondus hoc pacto motum aliter se habebit. Solo enim aere impedimenti loco posito, superficies ponderis, continuò illi occurrens, singulis momentis nonnihil motum hunc retardat, nam per spatium de, aere plenum, pondus nequit tam celeriter moveri quàm per spatium cd movebatur, quia tum demùm aequaliter movebitur cùm dc vacuum est, juxta illud meum antehac saepissimè auditum1) quod movetur in vacuo semper movetur eâ motûs celeritate quâ coepit moveri. Cùm igitur pondus d per spatium de (si vacuum repentè fieret) magisd) celeriter moveatur quàm per cd spatiume), aere plenum, movebatur, sequitur tantò tardiùs per de motum iri quantò crassiùs corpus in eo continetur, id est quantò crassior est aer vacuo. |

 

+Hinc sequitur corpora graviora semel mota in nostro aere motu hoc reciproco diutiùs moveri quàm leviora, non aliter quàm antehac saepiùs2) de motu projectorum loquutus sum. Imò multò hîc faciliùs motûs diuturnitatem, secundùm variam in quo fit motus corporis crassitiem, supputabimus; non enim pondus hic extra ordinem movetur3). Sed nullo negotio ejus diuturnitas animadvertitur numerando ictûsf) reditûsque, inveniemusque talem inter motûs variorum ponderum, ejusdem tamen corporeitatis, proportionem, qualis est inter corporum superficies; id est globus plumbeus duplò gravior, quadruplò plures reditûs faciet quàm plumbeus minorg)4).

Hinc etiam proportio inter spatia in reditu relicta, ejusdem ponderis aut variorum ponderum, expiscari poterimus. At cùm nobis aeris densitas ignota sit, numerandus erit numerus omnium redituum in maximo pondere, atque inde, secundùm proportionis regulam, de minorum corporum reditibus et spatijs relictis concludendum, positis ijsdemh) terminis, id est ponderibus aequè longè à perpendiculari, cùm moveri incipiunt, remotis; positis etiam funibus aequalibus, impedimentoque circa clavum, ex quo funes pendent (quod quidem aliquod est) pro nullo habito, solùm verò aeris impedimenti ratione habitâ. De pondere ligneo,

[p. 186]

+ plumbeo, chartaceo etc. non aliter hîc quàm in projectilibusa) (de quibus antè saepiùs1))b) loquendum est. Quibus, ut decet, accuratè consideratis, solvetur prima quam D. Mersennus ad me misit quaestio de numero ictuum in chordis, et quantum de excursuum magnitudine singulis reditibus deperdant2).

 

+Dolor est solutio continui, at quo pacto solutio continui in unâ corporis parte totum hominem afficiat, hoc modo intelliges.

Sint omnes omnium in toto corpore membranarum fibrae inter se contextae ut rete. At si in rete optimè tenso unica chordac) solvatur quovis modo, videbis totum rete et quasvis ejus particulas moveri etd) situ mutari. Sic etiam rete hoc hominis mirabile, ex nervis, venis, arterijs alijsque membranis constans, unâ sui parte solutum, totum corpus movet; unaquaeque enim fibra ante solutionem hanc ita fuerat tensa ut partem tensionis suae deberete) fibrae jam solutae. Non igitur mirum si, non aliter quàm in araneorum texturis fieri videmus, totum corpus concutiatur; araneus enim, quâvis sui retisf) parte consistens, non tantùm muscae introitum, verùm etiam levissimum quemvis fibrae cujusvis contactum sentit.

Hinc tot in homine per visum, auditum, imaginationem subitae mutationes; in praegnantibus futuraeg) ex rebus occurrentibus exigui momenti varietates (ex re visâ fit nausea, oscitatio etc.)h); ex hoc aut illo contactu, tum ad mingendum, tum ad alvum exonerandum, tum ad Veneremi) etc. excitamur.

At tamen cur hoc pacto toto corpore simul moto doleamusk), quid sit quòd hanc mutationem sentiat, Deus forsitan solus novit; ego verò hac retisf) similitudine hoc quaesitum aliquo duntaxat modo illustrare volui, meque ipsum aliosque philosophos ad ulteriorem ejus cognitionem excitare. |

 

+Sermo hoc pacto videtur fieri. Cùm larinx clauditur, pauciores egrediuntur spiritûs. Hinc vox nascitur debilis et submissa. Sic eniml) fistula, cujus foramen est exiguum, sonum edit exilem; acumine verò aut gravitate non differt. Fauces representant corpus fistulae; id enim, si tenuè est, sonus fit acutus; ita etiam faucibus coarctatis, altiùs, id est acutiùs, canimus. At syllabae in ore formantur; sic etiam vox fit flebilis, ridens, iracunda, etc. ob variamm) musculorum compressionem circa foramina narium, palatum, linguam, etc.

[p. 187]
+

+Auditus nihil aliud videtur esse quàm affectio nervi lati qui expanditur intra capacitatem auris ac tangitur ab aere interno, ita ut hic nervus expansus oriatur a medullâ nervi ex cerebro ingredientis. Aer verò internus situs est inter hanc membranam medullosam et tympanum dictum. Tympanum hoc immediatè ab aere externo movetur; hoc verò movet aerem internum; aer verò internus motus, alliditur ad nervosama) quam diximus membranam.

+Motus autem non est alius quàm celer aut tardus, magnus (id est cum multo spiritu)b), aut parvus; hinc enim omnes auditûs differentiae oriuntur. Nam acumen exprimitur cùm aer internus frequenter movetur (etsi enim modo celerem duntaxat nominavi, intelligo tamen omnes differentias, quae circa eam sunt, quales in pulsuum doctrinâ a Galeno1) accuratè describuntur), idque in minimis particulis; vox cita, quae per fusas notas exprimitur in musicâ, oritur a frequentiâ tali quae fit per manifestas pausas ab oris mutatâ compressione formatas. Fortis vox, id est plena, fit cùm vehementer movetur tympanum a multo spiritu; flebilis etc. non aliter quàm ob diversificatas pausas utrasquec) celeritates, vehementias, etc. Quae omnia gradibus etc. inter se differunt; neque aliud in cognitione auditûs videtur considerandum.

Ne quis existimet ejus rationem minùs esse notam quàm visûs de quo integri libri tam accuratè scribuntur. Nam quantò aer est crassior igni, tantò auditûs fabrica debebat esse simplicior quàm visus.

+Confer igitur tympanum in aure cum tympano propriè dicto, quo utuntur milites, nihilque aliud fieri in aure existima quàm quod in tympano militum fit, aut fieri (si agilitas esset manuum major)b) posset, id est quod circa id fieri posse cogitatione comprehenditur. Membrana enim, quae non tangitur, refert medullosam substantiam quae immediatè à cerebro per foramina interna dependet, quâ quovis modo tactâ, eo etiam modo tangitur cerebri medulla; eoque modo sentit, ubi antè de visu aliquoties loquutus sum2). Stapes, incus et malleus alium non videntur habere usum quàm ut suo motu, non pulsu (non enim est verisimilè de novo per haec instrumenta sonitum fieri), membranam nervosam, forsitan ob cohaerentiam ad ossa et foraminum, per quae crescit exilitatem obtusiorem, vehementiùs vellicent. |

 

+Videmus propinquorum particulas minimas, remotorum verò nisi partes majores; id est turris distans per integrum miliare videtur quidem superiùs tenuior quàm ad pedem, distinguiturque etiam crassa quaedam pars quae pomum appellatur, ab exiliore. Et si paulò propinquior est, videntur etiam fenestrae et in summitate signum, tandem verò etiam partes fenestrarum et caput, caudad) etc. signi.

Ratio est quia ab omnibus particulis visibilibus reflectitur lux in orbem. Quò igi-

[p. 188]

+tur oculus ab eâ remotior est, eò pauciores radij pupillam tangunt, imò interdum nullus ejus particulae radius pupillam transit. At per unum, et multò minùs per nullum, imò per paucos radios, nihil videtur, quia retina non vellicatur nisi multi radij in eâ coeant. At cùm pauci radij capitis, pauci caudae, pauci pedum, pauci alarum, pauci pectoris, etc. pupillam transeunt, dictae partes quidem non videntur, sed totum animal, ignoraturque quale caput, qualis cauda, etc.; interdum etiam ignoratur esse caput, pedes, sed totum videtur continuum quid.

Perire autem nullum radium aeri allisum, nemo dixerit. Illi enim qui ab exilibus particulis exeunt (ita ut et ipsi radij vix combinati et crassi eant)a), procul dubio ab aere, toties occurrente, impediuntur et motum omninò amittunt ibique aeris aut vaporis etc. particulis affixi, haerent; crassiores verò radij, novis continuò sequentibus, totum aerem penetrant. Crassiores autem fiunt etiam in viâ; vicinarum enim partium quidam radij sibi invicem acclimando conjuncti, cohaerent et reliquum viae simul peragunt.

Idcircob), etiamsi multò plura quàm videmus in Lunâ videri possumus, nemo tamen speret nos per tubos oculares (telescopia dicuntur) pulicum crines in Lunâ degentium visuros; imò ne pulices quidem ipsos ibi videbimus, quos hîc non tantùm videmus, sed etiam per vitrum exiguum eorum etiam crines in pedibus manifestè conspicimus1).

 

+Visus fit per ignem subtilissimum qui vocatur lux, auditus per aerem motum qui crassior est quàm ut oculi tunicas possit penetrare et ita in retinâ sensum afficere; ad tympanum verò auris quod concuti debet, aperta est via. Sapor fit per salem aquâ solutum; odoratus per eundem salem vapori adhaerentem; tactus dictus fit ab omnibus quae tam vehementia sunt ut cuticulam sensumque, sub eâ multò quàm dictorum quatuor obtusiorem, movere possint. |

 

+Panem tostum modod) spiritu vini macerare volui, at videbam spiritum hunc (quem aquam vitae appellamus) poros pani tosti non ingressum fuisse, nisi fortè majores; quod inde apparuit quia panis non tumescebat, nec mollior aut majoris molis reddebatur. Vino verò hispanico impositus, illud imbibebate) instar spongiae.

+Ejus rei rationem esse existimo (quam etiam antehac2) reddidi) poros quosdam liquoribus quibusdam recipiendis aptos, quosdam verò ineptos esse, non aliter quàm una clavis omnibus claustris non respondet. At paulò distinctiùs loquendo, videntur duae res simplices, aqua et oleum (quae chymici mercurium et sulphur vocant), diversis formatae homogenearum particularum figuris, ita ut aqua eos poros ingredi vix possit quos oleum ingreditur, et contrà. Cùm ergo panis constet parte

[p. 189]

+ terrestri (quam chymici tartarum vocant)a), sale qui mihi mixtus est, oleo et aquâ, in pane tosto aqua jam exhalavit, talesque pori sunt relicti quos nova aqua ingredi possit; quod enim exivit, talem viam aperit, per quam idem aut simile redire potest. Ast spiritus vini totus oleum est, quia inflammatur; praeditus igitur est in homogeneis suis tali figurâ quae poris aqueis non respondet. Vinum verò maximâ sui parte aqua est, quâ ingressâ, oleum quod ei adhaeret, sequi cogitur; at quò aqua est purior, eò faciliùsb) et celeriùs a pane tosto recipitur.

+Contrà ellychnium quod ex cotoneo fit (Belgae catoen vocant), aquâ macerari non potest, oleo et saebo facillimè. Sic etiam cineres oleo optimè miscentur atque omne id ex quo per combustionemc), aut alio modo, omne oleum extractum est. Omninòque videtur id quod magis de oleo participat, ijs magis convenire ex quo oleum magis ablatum est. Sic cotoneum, quod dixi, nihil aliud estd) quàm crines animaliume) ex fuliginibus aut cinere humorum, circa cutem, dum aqua et oleum exhalerent, relicto; hinc pilei ex crinibus aut lanâ facti, pluviae resistunt. Sal oleo non miscetur quia oleum suum adhuc habet, aqua verò minimos ejus poros ingreditur quia haec à sale ablata est; ideòque in sale pori facti sunt optimèf) aqueis homogeneis respondentes. At de hac re ulteriùs cogitandum est; pulchrum enim foret incerationem et omnem imbibitionem ab his quas dixi, aut similibus duntaxat rebus, pendere. |

 

+Oculo percusso videntur ignis scintillae exilire (Belgae dicunt: daer vlieght, of springkt, vier uyt myn ooghen, so styf ben ick geslaghen).

Ratio est quia, musculis oculi compressis, conclusuqueg) ejus soluto, non tantùm aquae nonnihil in vapore vertitur, sed etiam aliquid oleogineae substantiae ita dividitur inque tenues particulas percussione illâ dispescitur, ut ignis fiat, nec aliter quàm ex lapidibus invicem allisis, et ut antè dixi, ex percussione vehementi per securim in saevo non nimis duro, flammulas exsilire. Hi autem igniculi non tantùm ex oculish), verùm etiam ex omnibus omninò membris percussis evolant. Sed quando id in oculis fit, tunc tactui) illi igniculi videntur, quia organo visionis tam sunt propinquik); quaecunque verò ex alijs partibus evolant, non satis multum sui oculis inferunt, quia sphaerae eorum igniculorum centruml) est pars ex quâ evolant igniculi; diameter verò linea ab eâ parte usque ad oculum nimis est magna, cujus exiguam particulam duntaxat oculi pupilla occupat. Pauci igitur igniculi ex dissitis membris exhalantes, oculum ingrediuntur, ideòque non videntur; musculis verò oculi ipsius nihil est instrumento visorio propinquiùs. Sic percussâ aquâ salsâ in tenebris, exiliunt scintillae visibiles. Quidm) mirum igitur si percusso oculo tam vicinis glandulisn) in quibus serum continetur, si, inquam, igniculi in eo appareant?

[p. 190]

+ Quis enim non credat celeri compressu aliquid salsi ex ijs glandulis excuti? omninò omne id quod celeri motu exprimitur, ignis potiùs est quàm aqua, uti in multis videre est.

[10 februari 1631]

+Glacies fieri potest per nivem et salem mixta, quod hodiè, quae est 10 Feb. 1631, hoc modo expertus sum1):

Heri, aut nudiustertius, coeperat degelare, hodiè verò fortiter stillabant imbrices. Infudia) igitur aquam pluvialem in vasculum vitreum, pollice uno vix latiorem, duos verò ferè pollices altum; idque ita aquâ plenum, imposui vasi vitreo multò majori. Ac primùm circa vitrum minus, ad fundum vitri majoris, sparsi nivem unius ferè digiti crassitudine; tùm supersparsi salem communem, mole quidem majore, at pondere (credo) ferè aequalem; tùm iterum tantum nivis, et super eam tantum salis; tertiò similiter; ultimò verò usque ad marginem vitri majoris, quo margo vitri minoris paulò erat inferior, reliquum implevi solâ nive. Quod cùm in loco nequaquam frigido per duas circiter horas stetisset, deprehendi totam aquam vasculib) minoris in globum, aut potiùsc) columnam glacialem conversam esse. Idque aliquoties repetivid) idemque semper accidit.

Hujus autem rationem (quam etiam antehac attigi) nullam aliam esse existimo, quàm quia nix, cùm nihil sit nisi aqua, in loco tali quoe) eam lentè fundere posset, posita, suo liquore salem dissolvit, dissolutumque intra se ipsum necdum omninò in aquam conversam, recepit. Hinc exortum est mixtum paulò duriùs nive, molliùs verò et multò porosiùs glacie. In quibus | poris, cùm nihil sit (frigus enim nihil est aliud quàm ignis privatio2)), in poris, inquam, minoribus (id est in poris hujus mixti homogeneorum)f) nihil, inquam, aut parum, inest in poris horum homogeneorum; qui pori quoque tam sunt exigui ut aer eos nequeat penetrare. Ignis igitur (qui nihil est aliud quàm tenuissimum oleum jam motum) continuò exeuns ex aquâ, quae in minimo vase continetur, per poros hujus mixti facillimo negotio transit: nihil enim aut parum ignis qui transitum morari posset, occurrit; multòque adhuc minùs in poris majoribus qui ab hujus mixti homogeneis intercipiuntur. Multò igitur celeriùs quàm per corpora in quibus plus ignis est, avolat neque eâ viâ aliquid ignis ingredi potest. Qui enim ab aere, circa vitrum majus circumstante, evolat, exiguus est, totusque ferè ab hoc qui ex aquâ vitri minoris exit, retunditur, tantumque ejus

[p. 191]

+ in poris hujus mixti dispergitur lateribusque pororum alliditur; atque ita alio repercutitur, ut nihil ferè totum hoc mixtum usque ad aquam vitri minoris transire possit, atque ibi deperditum ignem restaurare. Nec antè desinit hoc mixtum igniculos receptos omnes ferè absorbere quàm <quando>a) totum in aquam versum sit; tum enim ex hac aquâ factâ tantum ignis evolat quantùm aliunde immititur, neque ampliùs potest esse instrumentum congelandi. Ignis autem qui ex superiore parte aquae congelandae aquam ingreditur, non potest totius aquae igniculos pereuntes restituere, unde fit ut in aquâ singulis momentis minus igniculorum remaneat. Unde etiam sequitur, si quis etiam supra vas minusb), tenui laminâ tectum, nivem et salem cumularet, multò celerius aquam hanc in glaciem versam iri.

Quae1) cùm ita sint, videndum est an quovis tempore per fistulas, circa vitrum in quo aqua est, undique dispositas, aut per quid simile, omnis calor non possit exsugi, ita ut tota aqua in glaciem absque hoc mixto ex nive et sale converteretur2).

 

+Hetgene ick vooren3) geschreven hebbe vant genesen van de herpes, hoeveel dynghen uytgetrocken worden door quicsilver, en mach van der praecipitaat niet verstaen worden, want daer blyven soveel souten in van het sterckwater, daert mede gemaeckt is, datter rooven of korsten op de seeren kommen, als men se daermede stryckt, welcke het uytdoornen van de quade materie beletten.

+Nu rooven of korsten worden op de seeren gemaeckt van het serum, dat uyt de aderen in de seeren leeckt, in welck serum soudt is, waerin de vochticheyt door de warmte des huydts uytgedoomt synde, so blyft het soudt by de fuligines ligghen ende maeckter samen een roove ofte korste op de seere. Dat | de rooven soudt in hebben, blyckt daeruyt dat se op een kole viers geleyt synde, kraken. So worden dan rooven gemaeckt van alle souten, tsy in sterckwater etc., die door de warmte des huyts met het water niet uytdoomen en konnen.

So doen oock de pulveres, die in de salven gemeynght worden, want die kommende by de sales in fuligines, maken korsten, voornementlyck als de kracht van de pulveres al wech gevloghen is ende datter maer haer tartarus over en blyft, sodat het schyndt dat men int genesen van ulceratien wel aldermeest op sulcke uytdoominghe ende aenklevinghen behoort te letten.

[14 februari 1631]

+Den 14en Febr. 1631 vielder een groot houdt op myn hooft, meest aen de slynker syde, waerdoor ick wat versuft synde, sonder nochtans te vallen, ginck te bedde, also het ontrent ses ueren was savons, ende liet my een ader openen. Ende daer wert op de plaetse des hoofts, die wat root sach, doch gans niet gequetst, gestreken

[p. 192]

+ oly van roosen ende een defensif plaester. Hadde 's anderdaechs, noch daeghs daerna, gansch geen gewach van koortse.

+Myn bloet voorseyt, van den doctoor voor geheel goet geceurt synde, woech vyf onsen ende deselfde quantiteyt van reghenwater woech omtrent een roosennobel min. Het serum, boven op het dicke staende, was omtrent het derde deel van de heele gewoghene quantiteyt des bloets.

Hadde ick gelegentheyt gehadt, so soude ick dit alles net gedaen hebben, ende daerenboven gesien wat het serum alleen woegh. Soude oock het bloet met warm water al afgespoelt hebben totdat de fibren wit wierden, ende die dan oock gewoghen.

 

+Om niet alleen het bloet, maer oock het water van de blaese (pisse dicunt) ende van de fluymen, ja van de excrementen intestinorum, self wel te examineeren, behoorde men glasen te hebben een duym wyt ende een voet hoogh, want de humeuren, daerin gedaen synde, so soude men merckelick de proportie van de heterogenea konnen sien, boven of onder dryvende. Ende de excrementa ende fluymen, te dick synde, mocht men met sulcken liqueur menghen dat sommighe heterogenea daerop dreven, sommighe daerin soncken, ende sommighe daermede gemeynght werden. So doende soude men veel beschelicker van de quantiteyt van sieckten, oock van de qualiteyt etc., konnen oordeelen, want de heterogenea, die in den ordinael ende in de pot etc. gespreyt ligghen, soude men in deze lanckworpighe glasen byeen dryven, ende bequamelick konnen gemeten worden wat proportie datse hadden tegen malcanderen, de glasen onder ende boven even wyt synde. |

 

+Cùm eadem funiculi longitudo eandem ponderis appensi frequentiam aut tarditatem motûs reciproci causetur, facillimèa) erit per hanc artem posteris ostendere quantitatem et mensuram omnium rerum quae tum cùm viveremus, fuerunt. Inveniatur enim (quod ego hodiè feci) longitudo funiculi ex quo pondus appensum secundam unam temporis suâ motûs frequentiâ aequat, id est quod 3600 itûs reditûsque unius horae spatio conficiat, sitque haec longitudo mensura quâ omnes res mensurentur. Etenim haec longitudo invariabilis est omnibus omnium locorumb) et temporum hominibus; nemo enim tantam in Africâ aeris tenuitatem esse crediderit ut hac in re notabilem à nobis differentiam causaretur, cùm aeris et contactuum diversitas spatiumc) ituum et redituum duntaxat augere et minuered), non frequentiam mutare videatur, sicut anteae)1) ponderis appensi gravitatem etc. numerum ituum majorem aut minorem reddere dictum est2). Quod si Veter es

[p. 193]

+ cognovissent, non jam de gigantum magnitudine deque mensuraruma) Romanarum etc. quantitate dubitaremus. Imò cùm ex magnitudine pondus etiam innotescat (quis enim nesciat eandem aquae pluvialis longitudinem, latitudinem et profunditatem semper et ubique ejusdem ponderis esse?) et fortassè idem innotescere posset ex numero ituum redituumque, quod majore vel minore pondere augeri et minui jam audivimus1).

+Modus autem2) quo longitudinem chordae, secundam indicantis, inveni hic est:

Numeravi quot pulsûs ederet meum horologium unicâ horâ eosque antehac cùm eclipsim Solis examinarem3), repperi 4186⅞. Rectificato igitur horologio, id est ad Solis umbram per aliquot dies examinato, pondus magnum rotundum ex tenui filo suspendi, jussique ut alius numeraret itûs reditûsque ponderis ex filo pendentis; ego verò horologij mei ictûs numerabam. Cùmque ille 3600 itûs reditûsque numerasset, si ego eo momento audivissem 4186 pulsûs, certum erat longitudinem chordae inventam esse. Si ego plures numerassem quàm 4186b) breviorem chordam feci; si pauciores, longiorem4).

Multò verò faciliùs id fiet, si horologium tuum unâ horâ 3600 pulsûs edat, quod a quovis fabro fieri poterit, ita denticulis rotularum inter se proportionatis ut tot quot dixi pulsûs unâ horâ audiantur. Tunc enim relicto pondere ex fune suspenso, post aliquod tempus reversoc), videbis an pulsûs cum ictibus quadrent.

+Poterit etiam horologium ex tali filo concinnari. Sit enim maximum

illustratie
Fig. 32.

pondus appensum, quod toto die eat redeatque, vel potiùs bacillus debitae longitudinis (quò enim longior, eò diutiùs ibit redibitque pondus) adhaereatque transversario quod utrimque foraminibus inseratur, ita ut motus fiat in modum campanarum. Quoties verò baculus perpendicularis est, tangat pinnacidium quoddam, quo remoto, rotula quaedam movetur statimque, pinnacidio recidente, quiescat. | Hoc modo

[p. 194]

+ rotulis in morem horologiorum inter se conjunctis, novum fiet horologij genus, non ita, uti nostra, aeris mutationibus obnoxium inque astronomicis observationibusa) utilissimum1).

 

+Hippocrates (quem nunc primùm legere incipio)2), libro de Veteri medicinâ, sub finem fol. 14d, in codice latino quem lego3), scribit: ‘omnia in homine quantò pluribus miscentur, tantò mitiora ac meliora fiunt’.

Vide an haec conveniant cum ijs quae scripsi antehac4) de medicamentis ita miscendis ut singulorum vitia lateant, id verò solum appareat quod est omnibus commune atque medico quaeritur.

[23 februari 1631]

+Also den 14en dat houdt op myn hooft gevallen was5), so seght myn broeder6), dat ick den 16en dito savons niet heel wel en was, doch so niet dat ick eenich quaet achterdyncken hadde, of dochte dat het niet welb) gedaen en was soveel 't geheel lichaem aenginck, want het hooft docht my noch al doof ende dede my wee als ick niesde, hoeste, myn gevoech dede, etc.; ende en scheen wat doof te wesen van de mondt tot aen de slyncker oore van binnen, gelyck te vooren, so oock nu. Doch savons docht my dat de spyse, die ick adt, synde een gebraden hoen, so wel niet en smaeckte alse plach.

Den 17en dede myn slyncker arm, aen de plaetse daer de cephalica geopent was, heel seer, sodat het weerseer in de glandule onder myn slyncker oxel quam; ende den arm was seerachtich geinflammeert.

Ditselvighe continueerde oock den geheelen 18en dach, op welcken dach, ontrent den elf ueren, voelde ick wat huyveringhe; ende bevroedende dat het een voorbode was van de koortse, so en adt ick dien middach niet. Na den middach wert het een koortsken ende duerde tot savonts; doen docht my dat se byna wech was ende ick adt met honger ende smaeck. Evenwel wast dien nacht so heel wel +niet, want ick was sweetachtich. Myn water, dat ick dien dach maeckte, was dick ende onder so roodt als bloet, twelck op de grondt scheen te ligghen.

So wast oock sanderdaeghs, den 19en, op welcken ick so wel te passe was, dat ick smiddachs ende savons hertelick adt.

[p. 195]
+

Ende begon doen eerst te bedencken of de voorgaende accidenten niet wel tot judicia critica souden konnen gerekent worden (om welcke reden oock ick dit hier beschryve), volgens de order, die ick verstaen hebbe dat Fracastorius volcht1). Dierhalven verwachte ick wat bysonders op den 20en dach, twelck na syn rekeninghe is den sevenden; ende seyde teghen myn broeder dat ick wel mochte crisin kryghen. Myn water bleef even dick ende het sedimentum even swart ende bloetachtich2).

Dit voorschrevena) water was op desen 20en, dat is den 7en van den tyt af te rekenen dat het houdt op myn hooft viel incluys - was, segh ick, even dick als te +vooren ende even swart op de grondt. Desen dach was Donderdach, also ick Vrydach te vooren het ongeluck kreegh. Rechs voor den middach bloede ick uyt mynb) neuse een druppel vyf of ses. Ende gheen achterduncken hebbende dat dit een beginsel soude syn van crisis, omdat ick wel gewent was te bloeden (doch nu en hadde ickt in langhen tyt, in een maendt of twee, niet gedaen)c), so ginck ick smiddachs wel eten; maer rechs na den eten, by het vier kommende, begon ick wederom te bloeden ende al uyt het slyncker neusgadt, aen welcke syde des hoofts den val was. Daerna, een uere of twee of meer, bloede ick wederom, oock uyt het slyncker neusgadt, sodat het, na gissinghe, ontrent 3 of 4d) oncen mocht wesen. De chyrurgyn, te naganck kommende, giste meer; ende seyde dat het quader was dan dat hy den 14en uyt myn arm gelaten hadde, daert nochtans uyt de neuse altyt rooderis; doch nu, seyde hy, ist swarter. Doctor Someren3), myn water siende, oordeelde dat ick moest gepurgeert worden ende ordineerde cremoris tartari et speci: diacarthami ana ʒj4) om sanderdaechs smorgens in te nemen. Maer dien nacht myn water oock bewaert hebbende, was so geluw mete) sulcken hypostasis +(niet heel op de grondt sittende, maer wat hangende) c) dat den chirurgyn, te naganck kommende, seyde dat het geheel goet was. Siet of dit niet een exempel en is (al ist het eerste, dat ick geobserveert hebbe) van de dies critici.

Evenwel nam ick den 21en Feb. 1631 de voorseyde a) ordinantie in ende hadde

[p. 196]

+ ontrent 5 of 6 sedes; doch eerste begonnen, walchde ick wat ende stack myn vingher in den keel, doch quam niet dan slym uyt, ende wert te bloeden. Ende bloede desen dach 2 of 3 mael, dan uyt d'een, dan uyt d'ander neusgadt, ontrent 2 of 3 oncen, eer meer als min by gissinghe1). |

Sanderdaeghs, dat was Saterdach, den 22en, eer ick op het secreet geweest hadde, +ten 9 ueren opstaende, woech ick 124 ℔a). Myn urina dien nacht was een half pondt, geen sputab). Sodat ick in die 12 ueren maer ½ ℔ geperspireert en hebbe, omdat het lichaem ende aeren so ledich waren2). Het voorseyde water (urina) was seer dick ende troebel tot boven toe; ende onder swart, bloedich sedimentum, gelyck vooren.

+Den 23en was myn urina wederom heel klaerc). Desen dach woegh ick een glaesken met pekel, so sterck als ick se maken konde sonder op de gront te sitten terwylen dat se heet was; doch dese pekel koudt geworden synde, satter soudt

op de grondt, ende woegh 4⅛ van een once Dorts gewicht, sonder het glasken.
Het soudt onderin ⅛ van een once
Soveel regenwater woech 3⅜ van een once.
Soveel van myn urina deses daeghs woegh 3 7/16 van een once.
Soveel van pekel, koudt geworden niet op den gront 3 15/16 van een once.
Dits al het glasken afgetrocken synde, twelck woech ⅞ van een once3).

Soo is dan de proportie tusschen regenwater ende myn urine desen dach gelyck 54 tot 55.

 

+Exsugid) fortassè poterit omnis calor ex aquâ ut fiat glacies4), hoc modo: Includatur vitrum exiguum angusti oris vasi cuidam, ita <ut>e) vas hoc ad

illustratie
Fig. 33.

collum vitri exactè adhaereat, sitque uno loco apertum, ut hîc vides, per quam apertionem lentissimè suctio adhibeatur, quae fieri poterit per follem, cujus fistula cum hoc foramine exactè cohaereat, quique, pondere admoto, lentè aperiatur, ita verò ut nihil nisi ex vase hoc in cavitatem follis ingredi possit. Aer igitur qui est in vase,

[p. 197]

+ non exibit, quia nihil in locum ejus aliunde succedere potest. Suctio tamen continuata aliquid videtur tractura, quod potest esse ignis, in hoc vase in aere contentus; hoc enim extracto, ignis aquae in vitro inclusae suc | cedet in locum caloris sive ignis qui ex aere in vase existentea), extractus est; calor enim vitri poros penetrare potest. Cùm vitrum sit oris angustissimi, non tantum caloris ex aere externo inb) aquam, in vitro existentem, succedere poterit quàm per dictam suctionem per tot vitri poros extrahitur. Quare aqua calore destituta, fiet glacies.

 

+Dies critici1) dicuntur fieri a Fracastorio2) in concursu bilis et melancholiae motae. At fortassis etiam alij in homine humores sunt qui quinto, decimo etc. diebus moventur, quorumc) motûs minùs sensibiles existentes, suo concursu forsitan tristitias, languores etc. (quorum nullam rationem dare possumus) pariunt. Sic pituita singulis diebus, bilis alternis, melancholia tertio quoque die movetur, quorum motûs singulares in multis morbis non percipiuntur, conjuncti verò pariunt dies criticos. Hi igitur tres conjunguntur in die 7o, 13o, 19o, 25od) etc., at si quartus humor accedat innominatus, is cum bile movetur die 9o, 13o etc., cum melancholiâ die 13o etc., quod invenietur si numeris humorum inter se multiplicatis, unitas addatur. Quintus igitur humor cum bile movetur die 11o, cum melancholiâ 16o, cum quarto die 21o, cum omnibus die 25o. Quid si igitur hîc foret aliquid simile harmonicis, ubi quarta et quinta, quae constant numeris 2 : 3 et 3 : 4e), vocantur consonantiae perfectae, tertiae verò constantes numeris 4 : 5 et 5 : 6, imperfectae, quas Veteres vix vidisse videntur? Ita quoque humor primus, qui est pituita, respondeat octavae 1 : 2, bilis sesquialteraef), melancholia sesquitertiae, humor quartus sesquiquartae, humor quintus sesquiquintae; tantaque sit inter tres primos proportio ad reliquos, quanta inter consonantias perfectas ad imperfectas; quantòque magis perfectae valeant in musicis, tantò plus primi humores tres possint in corpore humano.

13us igitur dies notabilis est quia in eo quatuor humores concurrunt; in 61o verò concurrunt quinque. At hîc sciendum est quòg) longiùs humores absunt à tempore quo coeperunt moveri, eò debiliùs movere, ideòque diem septimum, etiamsi pauciores motûs in eo concurrunt quàm in 13o, esse tamen notabiliorem, etiam ob id quia imperfectus duntaxat humor in die 13o accessit. Et 13o notabilior 61o.

Porrò cùm tempore nativitatis omnes humores moveantur, ex hoc concursu

[p. 198]

+ meliùs fortasse geniturae horainum prognosticè quàm ex | thematum astronomicâ erectione explicabuntur.

Puer igitur à nativitate suâ periclitatur die 13o ob bilem motam, die 4o ob melancholiam, diebus 5o et 6o parum aut nihil ob humores imperfectos, die 7o maximè ob concursum bilis et melancholiae, die octavo nihil (quid enim humor septimus per se valeat?)a). Atque ita procedendo secundùm dies criticos.

+Sic, ut dixi, die 13o concurrunt humores quatuor, die 61o concurrunt humores quinque, die 121o, tum 841o, 1681o, 15120o, qui incidit in annum 41 et 5 ferè menses1), quo tempore ego morbo diuturno frigiditate, scilicet stomachi, uti mihi tum videbatur, coepi laborare, duravitque per aliquot menses absque febre, cum frequenter recurrente nauseâ, absque vomitu2).

 

Verùm3) numerandum etiam videtur ab insigni aliquo morbo qui praesertim non sponte, sed ab externo quodam vitio causatus est. Tum enim syzygiae multiplicantur, nam hujus morbi motus, cum motu nativitatis conjunctus, multum auget commotionem. Combinationes etiam saepiùs recurrentes, minùs movent, quia natura illis assuessit; sic bilis et melancholia in ordine nativitatis sola parum aut nihil possunt.

+Verisimile etiam est motum humorum fieri per integros dies quia nihil apud nos magis variat, idcirco in tribus primis humoribus medius motus per integros dies perficitur; anticipatio verò et dilatio peculiares causas sibi vindicant. Eventum hujus rei quivis experiatur, combinationes omnes quae intra denarium numerum incidere possunt, computando; primùm duos, tum tres, tum quatuor humores combinando.

 

+Quae modo de secundis horae unius per chordam inveniendis scripsi4), poterunt etiam inservire nautis qui cursûs sui celeritatem per lignum, funiculo tenui alligatum et in aquam dum navigant injectum, explorant. Multò enim certiùs per talem chordam quàm per eorum clepsammidiab), tempus quo tantum funis remissum est, observabitur; quae clepsammidia multis erroribus sunt obnoxia, nostrum verò instrumentum nullis. Imò horologia nautarum singulis diebus, imò horis, per talem chordam rectificari poterunt, quae exactè singulis momentis rectificata, navigationem secundùm Orientem et Occidentem (Belgae vocant Oost ende West) perficiunt5). |

[p. 199]
+

+D. Colvius1) heeft my geseydt dat hy een man gekendt heeft, dewelcke op een glase veynster in de kercke sterck gesien hebbende sonder de ruyten te tellen ende sich daerna omkeerende, sach de geheele glase veynster so bescheelick voor hem staen dat hy al de ruyten, dieder in waren, perfect konde tellen.

Konde men op die manniere een subtyl pampier maken, daer al tgene dat van buyten door een convex gelas schyndt, op bleve staen, dat ware een schilderye nergens by te vergelycken2). Myne ende anderera) tunicae retinae syn wel so subtyl dat de stercke couleuren daerin eenighen tyt blyven staen; ja oock alsmen de ooghen styf toenypt, dan kommender wel eenighe formen ende figueren voor ons ooghen staen, maer niet in sulcken order dat men die totb) yet, dat men onlanx gesien heeft, pertinentelyck kan refereren.

+Maer dese sake kan een mensche te bedencken geven of deur ons geheele hersenen niet en strecken noch fynder ende subtylder vellekens dan de retina van de ooghen is, in welcke vellekens geprendt worden al dat men hoort, siet, ruyckt, smaeckt ende gevoelt, elck op syn manniere: hetgene dat men siet met figueren, coleuren etc., hetgene dat men hoort, met vouwen of plicae, die door het kloppen des geluydtsc) op het tympanum gemaeckt worden op de nervus latus, ende so voorts in de fyne vellekens der hersenen, ende so oock met den reuck. Sodat de substantie der hersenen, na Hippocratis segghen, Lib. de glandulis3), anders niet en soude syn dan een glandule sonder gevoelen of beweginghe, nergens anders toe dienende dan om het hooft te suyveren ende de voorseyde subtyle vellekens, die met menichte daer allom dweers deur loopen, te ondersteunen. Maer die vellekens synt, daer al dat <waer>d) de mensche op dencken kan, van spreken kan, etc. op geschildert, geprendt ende geformeert staete), doch niet so bescheelick als in de retina van de ooghe, omdat hetgene dat aan de ooghen in de hersenen kompt, maer secundario ende als door handtteyckingef) op de vellekens der hersenen en geraeckt. Evenwel overtreft het geprente in de hersenen, omdat de figueren daeruyt niet strax en verdwynen, gelyck ordinaris in de ooghen geschiet, maer blyven, om de teericheyt van de vellekens der hersenen wille, daer so diep ingedruckt, dat se al langhen tyt daerin blyven, voornementlick somptyts door gedachten ofte sien ververscht +synde. Ende dit drucksel in de hersenen is al de geleertheyt ende wysheyt, die de menschen hebben, sodat, indien die figueren deur siekte of medicamenten etc. konden uytgevaecht werden, so soude men alle wetenschap quyt syn ende soveel

[p. 200]

+ +alser aen d'een of d'ander syde uytgewist was. Sodat de imaginatie anders niet en schyndt te wesen dan datmen de spiritus animales druckende, perst teghen de voorseyde figuren aen, waerdoor se noch dieper gegroeft worden, de spiritus animales lanckx de groefkens door het pranghen moetende loopen, twelck de mensche dan op een nieuws gevoelt. Ende | dat gevoelen hem aengenaem synde, so continueert hy het pranghen derwaerts ende herwaerts, ende druckt also dat hy wilt. Het vermaeck dat de mensche hierin schept, is gelyck eenen boom sich verheught als de Sonne op hem schyndt, omdat hetgene dat oneffen was of te dicht aeneen, etc., daerdoor gladt ende geopent wort; maer de menichte van de concurrentien des vermaecks in den mensche maeckt de aengenaemheyt merckelicker. Dits voor soveel als de menschen de beesten gelyck syn.

[8 maart 1631]

+Also den 14en Februari dat houdt op myn hooft gevallen was, hebbe ick vooren1), verhaelt wat gebeurt is tot den 23en dito toe.

Maer nu den 5en Meerte snachs daerna en konde ick niet slapen van de middernacht af totdat het dach was. Ende in den dach, dats den 6en Meerte, was myn water rooder alst plach, ende scherp gelyck alsmen de koude pisse heeft, te weten dat en steeckt als men syn water gemaeckt heeft.

Den 7en Meerte kreegh ick de coortse. Die begonst ontrent de vier ueren namiddach ende savons ten 9 ueren was ick heetst, ende bleef warm tot smergens ten 7 uere, ende was wat klam van de sweet, noghtans weynich of niet gesweet hebbende.

+Hinca)2) videre est notabiles dies fuisse 14um <Februarij>b), qui est primus, hoc modo: 1um, 3um, 4um, 5um, 7um, 14um, 16umc), qui est septimus Martij.

Ex his in mentem venit in diebus criticis supputandis, aliud quippiam dignum esse consideratione, videlicetd) non oportere principium paroxysmi constituere principium diei, sed eam paroxysmi partem, quae hominem maximè commovet. Nam eo tempore quo pars hominis aliqua maximè patitur, imprimitur nota diei.

+Cùm igitur eadem diei hora, vel eadem Solis altitudo, vel potiùs eadem aeris constitutio, apud illam partem jam debito temporee) suum humorem exercentem et coquentem, <accedit>f), incipit ea pars, a similitudine constitutionis pristinae admonita, illum humorem excutere et commovere, homo verò vicissim partem illam vellicare; atque ita medium ferè paroxysmi et principium sequentis paroxysmi. Hinc criticus dies non est 13us, sed 14us. In febribus verò intermittentibus concussio tanta est in principio ut ejus magis quàm alterius in paroxysmo partis hominis natura meminerit, ideòque tàm 7us quàm 13us,

[p. 201]

+ 19us etc. sunt dies critici, aut potiùs dies paroxysmorum. Idque Fracastorum fortassis decepit, volentem intermittentium conditionem ad alios etiam criticos dies transferre1).

+Sic mirum non esset in hominibus esse humores qui secundùm lunationes moverentur, imò secundùm annos. Videmus enim quasdam arbores nonnisi alternis annis fructûs ferre, quasdam etiam ferre quidem fructûs singulis annis, at alternis annis multò copiosiùs; quaedam quoque sunt quae tertio et fortassis etiam quarto etc. duntaxat annis fructûs copiosiùs ferunt. Ita dies, Luna et et anni habebunt suas crises et crisiuma) con | cursûs, ita tamen ut interdum principium paroxysmi sequentis incidat in idem tempus quo incipit praecedens exacerbatio, interdum verô ut principium sequentis conveniat cum medio praecedentis. Natura enim levia non sentit; et non sentiens, non recipit diei, mensis aut anni constitutionem.

 

+Anticipatio et postpositio in febribus intermittentibus fit ob debilitatem aut fortitudinem membri in quo humor putrescit, nam horâ aliquâ non multum differt à praecedente aut sequenti. Imbecillis igitur pars sentit constitutionem antequam omninò similis est, sed tum.c) incipit in quibusdam assimilari horae, quâ aegrotabat, quo fit unâ aut alterâ, aut pluribus, ante horam ipsam. Nihil enim repentè alteri simile fit, sed quò propinquiùs, eò similiùs, non aliter quàm id quod coquitur, quò propinquiùs est perfectae concoctioni, eò plura habet concoctad). Fit igitur +interdum ut humor qui post horas 24 aut 48 aut 72 omninò per putrefactionem paratus fuisset ad expulsionem, ante plenariam concoctionem expellatur, vel etiam in membro quietus haereat per aliquot horas, benè concoctus, donec membro a similitudine temporis irritatur. Quamquam enim humor ipse membrum irritare potest, id tamen foret longè fortassè post, nisi temporis constitutio accederet; nam putare humores parari exactè 24 horis, aut 48, aut 72, per se absque temporis considerationee) absurdum videtur, quia omnes horae aequales forent ad absolvendas concoctiones, ita ut non necessè fuisset dies naturales medio eorum motu absolvi, non magis quàm in rebus fortuitis, ut aleae simplicif) necessè est 6, 5, 4, 3, 2, 1 superiorem locum occupare, sed omnes hi indifferenter sese habent.

+Anticipatio tamen, et postpositio etiam, humorum naturae adscribenda est, nam natura pituitae facit cur potiùs uno die parata sit quàm duobus aut tribus, ita tamen ut quod primo die non est paratum ob temporis contrariam dispositionem, non perficiatur nisi die sequenti circa horam ejusdem constitutionis; ita tamen ut bilis, pituita etc. facilioris naturae, ante ipsam horam difficilioris, post ipsam concoctionis perfectionem adipiscatur.

[p. 202]
+

+Ergo ex membri fortitudine et humoris facilitate anticipatio et postpositio fiunt. Fortitudo postpositionem, facilitas anticipationem causatur. Notandum verò, uti dixi, prae omnibus, medium paroxysmi praecedentis distare medio motu 24, 48, 72 horis à principio paroxysmi sequentis, ubi principium non efficax. |

 

+De daghen die te noteren staen sins dien val op myn hooft, syna) in Feb. 1631: 14, 17, 18, 20, <voorts>b) 5, 7, 9 Martij, want den 5en Meerte en konde ick,gelyck geseydt is, snachts daeraen niet slapen, sodat ick achte dat doen het humeur, dat door den slach los geschud was (want het gaet daermede gelyck met de lavuerwassers, die doort schudden de metallen van gelycke nature byeen kryghen, gelyck dickwils vooren1) geseydt is, ende int bloet syn verscheyden substantien van ongelycke swaerte, als melancholia is dichter ende swaerder dan bilis etc.) dat humeur los, of ten naestenby los synde, waer het oock int lichaem soude moghen syn (maer apparentelick in de aderen des hoofts, dat is van de nature)c) op den vyfden voorseyt, synde secundùm Hippocraten criticus, gemoveert <was>d) om ergens uyt te stooten. Doch door den ordinaren weche) (in dese sieckte synde, na na myn gevoelen, de blase, welcken wech ontrent de nieren of in de dickte des bloets etc. ofte eenich ander inconvenient, niet open genoech en was) niet uytgejoghen synde, so issef) geexpelleert daer se een tertiane intermittens maecken moeste. Waer dat sy, is my noch onbekent.

Den 7en was myn urina wat vóór ende in de koortse heel klaer, ende hoe langhe ick het liet staen, teng) wert niet dick. Maer dat ickh) den 8en Meerte maecte, was so dick dat een doeckxken, daerin gedoopt synde, heel roodt wert, voornementlick droogh geworden synde. So wast oock nadat ick den 9en Meerte de coortse gehadt hadde; op den 10en, ende volgens dien, vóór desen, oock, daer de wateren gelyck waren.

Den 10en Meerte purgeerde ick wederom met het voorseyde van diacarth. et crem. tart. Den 11en creegh ick de coortse een weynich voor den middach, doch dese soseer niet als te vooren, al hoewel dat te vooren de coortse oock maer redelicken was. Myn pols sloegh in de coortse ontrent 65i) of 66 mael in 36 secunden van een uere, ende in de tusschendaghen, als ick de koortse niet en hadde, sloegh myn pols ontrent 55 of 56 mael in de 36 secunden.

Martij den 14en, smorgens tusschen 7 ende 8 uere, bloedet uyt myn slyncker neusgadt met wel een once, by gissinghe2).

[p. 203]
+

+Als de klockstelders willen weten hoeveel gewicht dat sy aen haer touwen hanghen moeten sonder te wachten d'een uere vóór ende d'ander naer, om te sien oft met de Sonne overeenkompt, so en hoeven sy haer maer slechs na de voorsz. gevondene secunde te reguleren1), eens wetende wat proportie datter is tusschen een secunde ende het cloppen van haer horologie, meer of min gewichts daeraen hanghende, totdat sy de proportien hooren ende sien. In myn horologie isse byna van 42 cloppen tot 36 secunden2).

 

+Die perfect sien wil wat sedimentum syn water of urina heeft, die mach syn water maken in eenen urinael, ende alst geseten is, gieten dan het claerste boven af. Daerna moet hy syn water in eenen anderen urinael maken, ende geseten synde het claere oock afgieten, ende dit sedimentum hy het eerste gieten. Daerna in den ledighen urinael wederom syn water maken ende doen alsvooren. Ende dat so dickwil totdat hy genoech byeen heeft.

 

+Dewyle dat gesonde lieden haer water so goet is dat het de nieren suyvert ende niet toe en laet dat daer eenich graveel aen en blyft, maer scheydt ende met sich neempt; dat oock eenen vervuylde urinael, daer een ongesondt mensche, die graveelich is, syn water dickwils in gemaeckt heeft, also datter veel tartarusa) aen het glas van binnen vastcleeft, indien een gesont mensche daer dickwils syn water inmaeckt, so sal het glas geheel schoon ende claer worden - so duncke my dat in de urina van een gesondt mensche yet te vinden is dat het graveel doet scheyden.

So ick dit D. Nuyssenborgh3) seyde, andwoorde hy datter hyer een vrouwe is, die teghen het graveel pisse in geeft; bevinde oock dat het sal prunelle (niet anders synde als nitrum)b) van de doctoren teghen het graveel met goet succes gebesicht wort. Daerom soude wel best moghen wesen dat men het nitrum, datter in de urina veel is, van een gesondt mensche, die gansch niet graveelich en is, uyttrock ende een graveelich menschec) dickwils ende in groote quantiteyt ingaf (want pisse en kan in geen groote menichte gedroncken worden). Also is te hopen dat hetgene den gesonden mensche van het graveel bewaert, den ongesonden daervan verlossen sal; want het kan wel syn dat het nitrum, dat uyt de urine van een mensche gemaeckt wort, al wat verscheelt van 'tgene dat uyt de aerde etc. getrocken wort. Geneest het nitrum niet, so soeckt in de urine yet anders. |

[15 maart 1631]

+Gisteren, synde den 15en Meerte 1631, hebbe ick eenen brief van Cornelis Drebbel aen den Coninck van Engelandt geschreven, hiervóór op een ledich

[p. 204]

+ bladt gecopieert1). In denwelcken hy onder anderen schryft, dat hy een horologie maken kan dat altyt loopen sal; ende alst een weynich verloopen is, dat het dan als de Sonne schynt, wederom terecht kommen sal.

Dit kan gedaen worden met eenen hollen back, also gestelt dat de Sonne winter ende somer om eenselve uere op eenselve plaetse schynt, twelck op de manniere van de sonnewysers moet geordineert worden, also dat de Sonne op een gegeven minute van een uere, tsy middach of op een andertyt, altyt schynen moet op deselfde linie, welcke so lanck moet syn datse van den eenen tropicus tot den anderen reyckt. Nu van binnen moetender interstitia gemaeckt worden dat elck quartier van de uere een caviteyt appart heeft, wiens locht de Sonne schynende op de superficie, door syn warmte verdunnen sal; dewelcke, meerder plaetse soeckende, moet gedirigeert werden, daerse het wyserken effen op die uere ende quartiere dryven kan. Twelck op verscheyden wyse geschieden mach, de verwarmde locht teghen d'een of d'ander veerken vliegende, dat so gestelt is dat het wyserken anders niet staen en kan dant van dit veerken gedreven wort. Welck veerken of plaetken kan gehecht syn aen een koper rondt stocxken, daer het wyserken met syn centrum vast aen is, also dat het drayen moet gelyck het koperken draeyt. Dit stockxken lanck synde, kan veel veerkens draghen, elck responderende op syn uere etc.

 

+Fracastorius, cujus scripta2) nunc primùm video, libello de Sympathiâ, cap. 103) multas causas affert cur spongia, parte sui in aquâ pendula, tota, id est supra aequilibrium aquae, madefiat. Nulla verò rationum quas affert, veritati videtur consentanea; at eas refutare nunc non est opus, cùm id unicuique in hoc opere meo versanti, facillimum sit. Sufficiat igitur eam quam ipse genuinam esse existimo afferre.

Spongiâ primùm madefactâ, ac deinde tam fortiter compressâ ut omnis aqua exprimatur, spongia nihilominus madet, quia mador ita obsidet poros ejus minores ut nullus aer ingredi possit, eo modo uti multoties4) de foraminibus dixi per quae aqua effluxura ob fugam vacui retinetur, eoque modo quo aliàs5) dixi guttas fieri,

[p. 205]

+ ob nonnullam in aquâ existentem tenacitatem. Poris illis igitur in spongiâ a madore clausis, aer, inquam, ingredi nequit; sunt ergo pori hi omninò vacui. Aer verò circumstans eos non claudit quia fibrae spongiarum fortiùs se dilatant quàm incumbens aer eas premit, idque ob pororum quos fibrae sese dilatando faciunt, exilitatem. Manus verò comprimens | eos poros claudit; non quòd ejus motus vim aeris incumbentis superet, sed quia hoc additamentum ad vim aeris requiritur ut compressio talis fiat; imò nisi aer comprimeret, fibrae spongiarum multò majores poros facerent. Sic aer compressus, ad naturalem rarefactionem etiam vi magnâ revertitur. Sic arcus, lamina, pila etc. nimis tensa aut compressa, ad situm naturalem sponte redeunt, de quâ re antehac1) non semel cum admiratione loquutus sum.

Poris igitur a fibrarum recursu factis et ab humore clausis, ut aer ingredi nequeat, illi quidem, quamdiu in aere sunt, vacui existant. At simul ac aquam spongia tangit, aqua ab incumbente aere pressa, in eos poros vacuos, per eam spongiae partem quae in aquâ est, impellitur. Nunc enim aquae poros claudentis tenacitas non obstat; aqua enim aquae est amica, madorque poros obstruens et aqua in quâ pendet spongia, omninò conjunguntur, quia asperitates et pori homogeneorum eorundem similes et aequales sunt. Non enim si aer intra poros hosce madore obstructos, penetrare nequeat, etiam aqua id potesta), nam aqua madori (qui nihil est nisi aqua) mixta unum fiunt. Atque ita juncta, mixtum satis est copiosum ut non tantùm poros obstruat, verùm etiam eos ingrediatur et omninò impleat.

 

+Vidi nuper libellum manuscriptum Italicè qui Galileo Galileo ascribitur2), ubi auctor statuit fluxum et refluxum maris originem sumere à motibus Terrae diurno et annuo combinatis3).

Et certè, si Terra moveatur eo quo eam Copernicus modo moveri supponit, aqua non potest non pati varium fluxum et refluxum secundùm ea quae antehac de motu non semel disserui; imò multò magis aer ob illos motûs variè movebitur, ita ut ille omnium ferè ventorum causa esse videri possit4). Unde sequitur ut illi qui sub polis habitant (si ibi tota superficies aquis est adoperta) fluxum et refluxum singulis duntaxat 24 horis sentiant, quia motus diurnus Terrae ibi est insensilis, semperque ibi aqua et ventus vel ad polum vel à polo moveri debeat.

[p. 206]
+

+Scribit auctor libelli1) se fecisse instrumentum quo hic motus, sive fluxus et refluxus, representari possit; fabricam verò non addit.

Eam autem hoc modo facere liceat. Sumatur vitruma) sphaerale politum, qualia huc advehuntur specula sphaeralia. In medio ejus magnes globosus figatur; in exteriori vitri superficie ramenta ferri vel magnetis undique adhaereant quae aquam repraesentent; quò minora et globosiora, eò ad hanc rem aptiora. Haec ramenta (vylsel dicunt Belgae), a magnete attracta, nunquam a vitro excident; at si vitrum moveatur inaequaliter, ea quoque variè movebuntur. Et si per motûs Terrae similes moveatur, rasurae hae procul dubio motum refluxûs et fluxûsb) maris et ventorum repraesentabunt.

Ergo | in sphaerico hoc vitro fac fossam circularem aggeribus positis, id est, talem quae sit vel in aequinoctiali vel aequinoctiali parallelam. Tum fossam etiam facito secundùm aliquem meridianorum. Tertiò fac eas fossas latiores ut sint veluti maria quaedam. Fiatque primò polus Terrae idem cum polo zodiaci, tum +eo se habeat modo uti se nunc habet etc. Vide quaenam phaenomena hinc sequantur. Quae nisi reverâ in mari appareant, certò concludendum Terram non moveri. Cognitis enim regularibus, facilè erit etiam obliquas et varias fossas cognoscerec); imò totum maris motum circa littora in cavitates cognitas.

Sic mare quod est inter Africam et Indiam occidentalem, situm est secundùm Austrum et Septemtrionem, ergo singulis horis 12 fluxus et refluxus ad littora percipitur. Nam mare illud singulis 24 horis bis duntaxat secundùm longitudinem coincidit cum motu Terrae annuo. IJs ergod) horis aqua ejus movetur versus aliquam ejus partem in longum; at reliquise) horis eadem aqua redit ad aequilibrium. Bis igitur 24 horis fluxus et bisf) refluxus percipitur apud nos qui habitamus in hujus ponti extrema ora.

Cùm autem fluxus et refluxus etiam Lunae ordinem sequatur, necessè est et +Lunae cursum eandem cum aestu maris habere causam, duplicem nimirum Terrae motum. Si igitur Lunae motus ex Terrae motibus sequatur, non ampliùs de veritate dubitandum videtur. Nihil autem veriùs quàm motâ duplici hoc motu Terrâ, etiam aquam et aerem variè moveri.

[12 april 1631]

+12en Aprilis 1631 cùm Lansbergij Ouranometriam2) percurrerem, subijt cogitare quî factum esset ut corpora longiùs à Sole distantia, majora essent propin-quioribus, solo Marte (ejus judicio) excepto3).

[p. 207]
+

Suspicabar igitur fieri posse ut septem quos dicimus planetae, originem sumpsissent ex exhalationibus Solis qui plus quàm quadruplo major statuitur quàm omnes planetae (inter quos est etiam Terra) simul sumpti. Majora ergo corpora remotiora esse videntur, quia Sol ob distantiam paucissima ibi discutit. Mercurij verò stella, propinqua Soli existens, etiamsi indies multis a Solis exhalationibus etiamnum crescat, tam fortes tamen Solis in eâ sunt radij ut non minùs multa quotidie discutiat ac per inane spargat. Ideòque non est credendum longo aevo planetas augeri aut diminui non posse. Distantia singulorum planetarum ab invicem tanta est ut unusquisque sit extra alterius activitatem: omne autem quod in inani volitat, ferè intra alicujus planetae activitatem est, ac idcirco tum ab hoc, tum ab illo planetarum attrahitur; planeta verò motu suo circa Solem omnibus corpusculis in eo circuitu voli | tantibus occurrit, quodque nunc extra ejus est activitatem, id alio periodi tempore est intra ejus activitatem. Neque aliter haec in universo volitantia corpora trahuntur quàm lapides, in altum conjecti, in Terram recidunt. Haec etiam est causa cur plures planetae non sint; etiamsi enim in initio plures fuissent, minores a majoribus attracti fuissent, donec omnia extra aliorum activitatem fuissent. Et quamdiu adhuc planetae sensilibiter crescebant, hoc modo se res habere potuit.

At cùm eousque pervenissent ut tantum ferè discuteretur quantùm aliunde accederet, nulla datur occasio corporum majorum attrahendorum, nisi fortè cometarum, qui ita extra planetarum activitatem colliguntur, ut etiamsi nunc intra nullius planetae activitatem siti sunt, mox tamen planetisa) circa Solem motis, tandem ab ijs absorbentur; cùmque altiores planetae et longiùs à se invicem distant et tardiùs moventur, fit ut altiores cometae et majores sint et diutiùs durent.

 

+Hinc sequi videtur ratio virtutum planetarum ad invicem. Cùm enim Saturnus longiùs à Sole abest verisimilè est ibi omnia frigore esse obsita, ideòque omnes ejus exhalationesb) esse frigidas, non aliter quàm acervus ingens nivis et glaciei in montibus loca vicina frigidiora reddit quàm forent si acerbus iste ibi non esset. Cùmque Saturnus ita Soli conjungitur vel opponitur ut Terra nostra sit in eâdem lineâ rectâ, multò potentiùs vim suam ad nos transmittit, nam radij solares in eâ Saturni parte quae Terram spectat, multa discutientes, plura ad nos ex eoc) deferunt; eo enim modo quo calor vehiculum est omnium et cujusmodid) odorum, ita etiam radij Solis frigidas Saturni exhalationes ad nos deferunt. Sic quoque hîc apud nos, quando nix domos nostras operit, non tantum frigoris intra aedes mittit quàm cùm incipit dissolvi; tum enim id quod antea quiescebat atque eo loco haerebat, movetur ac intra aedes ingreditur cutemque nostram tangit sive in formâ aquae, sive in formâ frigidorum vaporum. Et nisi eodem tempore idem calor qui

[p. 208]

+ nivem liquefacit, etiam nos calefaceret, multò majusa) frigus, cùm nix dissolvitur, quàm antè sentiremus. Id autem fit in Saturno, ubi calor qui ejus nivem dissolvit, nos hîc nullo modo afficit.

Id quod de Saturno dixi, de alijs etiam planetis dictum esto, nisi quòd Mars ob alias causas calidam exhalationem ad nos mittit. Propinquior enim est Soli tamque nobis propinquus ut calor ille Solis qui oleumb), sulphur et aquam etc. Martis dissolverat, non evanuerit antequam ad Terram pervenit, cùm ex Saturno venientes exhalationes ad nos jam a radijs Solis ferec) destitutae, perveniant. |

Id verò hîc etiam considerare convenit non temerè quibusvis aspectibus esse credendum. Ex ijs enim quae dicta sunt, solae oppositiones et conjunctiones vim habere videntur, quòque aliquid longiùs ab ijs abest, eò minùs virium suarum ad nos mittere.

 

Id quod de Sole diximus, dici etiam posse videtur de Terrâ et Jove quae sese eodem modo ad suos planetas, quo se Sol habet ad suos, habere videntur. Creata sit igitur Luna nostra ab exhalationibus ex Terrâ ascendentibus, qui cùm sintd) pauciores quàm ij qui à Sole prodeunt, ideò Luna multò est minor planetis primarijs, tantumque ex eâ indies a Sole potissimume) discuti putetur quàm a Terrâ et aliunde ad eam accedit.

 

+Etsi autem planetae parvi appareant, non tamen existimandum est non plus virtutis ex ijs ad Terram transmitti quàm si parvi reverâ existentes, tam propinqui essent ut nobis tales, quales nunc apparent, viderentur. Nam quoniam ex toto corpore virtus emittitur, neque ea virtus in totum spatium spargitur, sed omnis qui inter Terram et planetam fuit prorsum ad nos pervenitf), fit ut planetae secundùm tres dimensiones virtutem emittant, Terra verò secundùm duas duntaxat recipiatg). Ideòque crescente ita distantiâ et magnitudine ut angulus visualis idem maneat, virtus major fit in Terrâ quàm antè. Tum enim demùm virtus cum distantiâ et angulo hoc proportionem habet, quando totum spatium virtutem immissam in quâvis sui parte aequaliter retinet, neque ab uno in alium locum transmittith), aut ad extremitatem determinat.

 

+Balthasar van de Vinne1) tot Gorcum is van opinie dat de Sonne, boven haren loop, die sy alle maende doet, in sichselven oock loopt ronsom eenen center buyten haer, welcke center van de Sonne soude staen ick en weet niet hoe dickwils de distantie tusschen ons ende Saturnus; ende gaet eens om, ick en weet niet in hoeveel duysent jaer. Evenwel houden haer plaetsen ronsom haer altyt haren loop, op

[p. 209]

+ die manniere gelyck Tycho Brahe syn hypotheses maeckt, oft gelyck Jupiter met syn planeten ronsom de Sonne loopt.

Also meynt hy oock, dat alle de vaste sterren doen met al hetgene dat ronsom elcke vaste sterre draeyt,waermede hy seght al de phaenomena te konnen solveren1).

 

+Cribriformè id quod antehac in oculis meis apparere dixi2), latitudine exigui straminis infinitis foraminibus referti, aequalibus quidem ijs, sed quibusdam in locis paulò majoribus distinctum <erat>a). Filum hoc multis gyris inter se convolvitur, quorum situs et positio partium ad invicem aliquantulum mutatur, verùm ita ut post motum ad eandem posituram redire videatur, non aliter quàm lamina chalibea per motum flexab), ad eundem, quem antè habuit situm, revertitur. Hoc phaenomenon ab oculis meis quantitate quatuor aut quinque digitorum videtur distare.

Cùm | subitò oculos attollo, altissimè videtur volitare, non aliter quàm lapis qui è manu emissus pergit moveri, donec occursu rei durae etc. sistitur. Tum verò etiamsi in unum idemque punctum oculos coeam, nihilominus tamen cribriformè hoc phaenomenon videtur cadere usque ad infimam oculi sedem; unde videtur non tunicae alicui affixum esse, sed humori alicui innatare. Adhaec non videtur hoc phaenomenon, nisi oculos obvertam, coelo limpido aut parieti claro; cùmque per secundariam lucem, ut fit, alias res aspicio, nihilc) hujus phaenomeni apparet.

Inde concludo hoc non videri per lucidos punctorum penicillos sicut omnes aliae res videri solent, sed duntaxat esse umbram fuliginum in oculis apparentium, id est tunicam aragnoidem illo loco lucem oculos ingredientem, non accipere. Fieri enim non potest ut unius puncti penicillusd) in oculo radiantis in tunicâ aragnoide per refractionem quamvis in punctum coeat, nam illa quae propè oculum sunt, ob eam rationem non videntur quia vel non refringuntur in unum punctum, vel saltem longè post tunicam aragnoidem. Jam verò, si haec fuligo foret in humore oculi aqueo, radij lucis per pupillam singula puncta fuliginis comprehendentes, antè coirent quàm ad tunicam aragnoidem pervenissent, atque ita nulla in eâ foret umbra; quod fit quia pupilla tam magnam proportionem habet ad puncta hujus fuliginis, quae puncta tam sunt exigua ut minima lucis homogenea non multò videantur esse minora. Versantur ergo haec fuliginum puncta cohaerentia in vitreo humore, non longè à tunicâ aragnoide, vel eam ipsam contingentia. Quae eam tangunt, tantam, quanta ipsa sunt, umbram reddunt; quae remotiora, eorum umbra pro ratione distantiae imminuitur.

Distantia verò visibilis hujus phaenomeni ab oculo tanta est, quanta ab angulo coni ex unico phaenomeni puncto facti, indicatur; eodem enim modo quo penicillus

[p. 210]

+ lucidus ab unico <puncto>a) rei visibilis extra oculum positi, in unicum punctum in aragnoide desinit, utque ex hujus anguli quantitate distantia judicatur, sic in hoc phaenomeno radij, singula ejus puncta comprehendentes inque aragnoide angulum constituentes, indicant distantiam apparentem. Nam existimat oculus, eundem angulum sentiens quem ex tali distantiâ extra oculum sentire solet, hoc punctum quoque taliter ab oculo remotum esse. Quò igitur hujus fuliginis puncta aequalia in vitreo humore longiùs ab aragnoide distant, eò angulus fit minor et consequenter distantia visibilis major putatur.

 

+Planetaeb) <et>c) stellae fixae parum aut nihil ad aeris alterationen facere videntur, ob eoram nimiam à Terrâ distantiam et diametrorum exilitatem. Sol verò solus author est uniformis varietatis. At venti omnem, et diurnam et horariam, etc., afferunt mutationem; ex locis enim unde spirant, afferunt causas alterationis. Et si non spirant venti, vapores in altum elevati ibidemque haerentes, Soli vim ordinariam adimunt fitque pluvia, frigus, etc. Quid autem per radios Solis, nullis ventis spirantibus, | in hoc nostro aere futurum sit, non difficile fortassis intellectu videtur. Et si venti fiant a motibus Terrae1), quin eorum motum et varietatem eorum quaerimus?

 

+Qui similitudinem habere desiderat quomodo humores interdum in corpore nostro disijciantur, sumat vitrum, pedi oblongo insistens aquâ, ferè plenum; frictoque ejus margine, videbis guttulas innumeras atque admodum exiguas, extra vitrum excuti. Idem fieri potest ijs corporis locis ubi vasa magis tensa sunt.

Rationem cur hoc fiat in vitro antehac2) scripsi. At guttulis sanguineis ita in corpore dispersis, facillimo negotio a calore vincuntur atque in vapores et flammulas vertuntur. Hinc fortassis vulneratorum febris continua ob perpetuum dolorem, membranis ubique et continuò concussis.

 

+Over het verlies van syne vrienden kan men sich troosten als men overdenckt dat mend) nu so is gelyck ymant die sonder sulcke vrienden geboren is. Want is die niet droeve omdat hy se niet gehadt en heeft, waerom sal ick droevich syn dat ic se niet meer en hebbe? dewyle ick deselvighe gelegentheyt van vermaeck nu hebbe, die ick soude gehadt hebben, waert dat ick die vrienden noyt gekent en hadde.

Het verlies van vader, moeder, ooms, moyen, broeders ende susters wort ordinaris gerecompenseert ende derhalven vergeten door occupatien ende tvermaeck tgene men met syn kinders heeft. Die dan na het aflyden van haer ouders of geen kinders en kryghen of die verliesen, syn nootsaekelick alderdroefts3).

[p. 211]
+

+Nihila) curatu difficiliùs videturb) febribus, eo quòd ferè ad cor moventurc) (nihil enim aliud sunt quàm ignis intra corpus accensus); corde verò ab hoc calore affectod) magis magisque incalescit, non aliter quàm ligna quae plurimo calore circumdantur; quantòque plus caloris aliunde, vel ab ipsis lignis, accedit, eò magis ligna consumuntur. At qui extrorsum movere posset ignem hunc, ac in locum ejus aerem per foramen aliquod substituere, eum procul dubio extinguet.

Sic si quis corpus totum hominis, febre laborantis, sacco coriaceo undique exactè clauso includeret, solo capite excepto, ita ut saccus circa collume) leviter constringatur, ne multum aeris inter collum et corium transire possit. Quod ut accuratiùs fiat, collum fascijs ante et post constrictionem sacci obvolvatur; tum fiat foramen circa umbilicum in sacco coriaceo, in quod per tubum coriaceum, follis inversus inseratur, atque ita omnis aer qui circa corpus in sacco est, eliciatur. Hunc aerem sequetur omne id quod in corpore maximè spiritualè est, quod tempore febris est spiritus sive calor febrilis. Quo hoc pacto per poros corporis extracto, aer per os continuò ingrediens, cor et reliqua corporis interna refrigerabit febremquef) frigore suo procul dubio extinguet.

Dit soude myn soontjen1) misschien geholpen hebben, hadde ick <dit>g) doen bedocht ende gedaen, want hy was heet van binnen ende koudt ende clam aen syn handen.

Follem inversum voco, per quem flatus non expellitur, sed per quem aer attrahitur et sugitur. Vide 22). |

[22 juli 1631]

+Claudius mydorge in Examine suo des Recreations mathematiques3), pag. 2314), dicit qu'une mesme force pourroit jetter plus loing une balle de pierre qu'une autre de fer ou plomb, à cause que la balle de pierre faict moins de resistance à la force mouvante que la balle de fer ou plomb. Dicitque: c'est une experience veritable et assez ordinaire.

[p. 212]
+

At neque experientia, nec ratio vera sunt. Nam positâ vi quae globum plumbeum longissimè moveat, certum est ab eâdem vi globum lapideum non tam longè motum iri, et, ut antè1) scripsi, globus major a magnâ vi longiùs movetur quàm ejusdem materiae globus minor. Ratio non ad resistentiam virtutis moventis est referenda, sed ad resistentiam aeris, qui majorem proportionem habet ad levius et minus corpus motum quàm ad gravius et majus2). In vacuo quidem aequè celeriter utrumque movebitur, si, dum virtus movens adjuncta est, aequè celeriter moveantur3). Resistentia verò ad virtutem moventem non cor sideratur postquam res mota a virtute movente jam remota est.

Exigua quidem vis longiùs movet leviorem globum et minorem quàm graviorem et majorem, sed examinatoris verba aliud, ut hîc videre est <per> id quod dixi, prae se ferunt et virtutem quamvis significant. Sed de talibus antè ad nauseam usque.

Te Dort, den 22en Julij 1631.

 

+Vide 24) - De febribus curandis cùm Nuysseburgio5) consilium meum aperirem de extrahendo per follem calore mediante sacco coriaceo, existimabat is corium id tergori tam fortiter applicatum iri per suctionem ut non undiquaque, sed circa solum umbilicum corporis calor extrahi cogeretur, quod et dolorificum et non tam promptum videbatur.

Idcirco praestare existimabam aegrum jacere, aut stare aut sedere, in vase ligneo optimè clauso cujus unus fundus ex corio constaret quod aperiri et constringi posset circa collum hominis; follis verò, qualis est vinariorum, sed inverso modo paratum, foramini medio, non aliter quàm vinarij faciunt, insereretur.

Hoc quivis, benè valens aut febre intermittente laborans, experiatur hoc pacto: Sedeat in vase; circa collum corio claudatur; extra vas pendeat pulsilogium quodvis6); aeger intra vas digitum arteriae imponat, numeretque ante suctionem quot ictûs aut pulsûs arteria edat eo tempore quo plumbum pulsilogij 36 recursûs fecerit, quos alius numeret; postquam verò jam aliquoties follis operatus fuerit, iterum exploretur proportio pulsuum ad recursûs pulsilogij; si enim pauciores jam fuerint pulsûs, cogitandum est calorem à corde per exteriora evasisse. Aut admove manum tubo per quem aer ex folle eijcitur; is enim si caleat magis quàm par videatur, certum est calorem corporis febrilem extrahi et foras propulsari. Et si quis sentiat nimium trahi illam partem quae proxima est foramini, opponatur ei lamina quaedam, ut aer à lateribus ad foramen perveniat.

Ut autem | haec attractio caloris interni ad exteriora facilior reddatur, erit conveniens ut cutis fiat quàm porosissima; idque perficietur si in eodem vase ante

[p. 213]

+ hoc opus aeger sedeat tanquam in balneo, id est in vase hoc aquâ calidâ repleto; ubi verò exteriora satis mollia videntur, omnis aqua per foramen inferior esta) emittenda. Et quamquam jam pori, ob aquaeb) guttas ijsdem inhaerentes, clausi videntur, calor tamen relictus et ex corpore exeuns, ita eas guttas extemplo siccabit, ut pori admodum futuri sint patentes. Nihil enim citiùs aquâ purâ, id est pluviali, siccescitc). Imò si aeger in tali vase undique clauso diutiùs sedeat, magis exteriora ejus calebunt quàm si multis vestibus operiretur; ideòque halitûs interni ad exteriora movebuntur.

Extractio haec etiam fieri poterit per pondera, ne toto tempore quo paroxysmus durat, aliquis follem; movere cogatur et in continuis, toto durationis tempore; quamvis interpolatis vicibus, aegro in vase manente, id fieri magno etiam poterit cum fructu, quia, ut dictum est, sola in vase mansio exteriora calefacit. Imò etiamsi follis attractio desinat, tamen, cùm aer in vase circa cutem sit inanitus et rarefactus, halitûs aliquamdiu adhuc instar cucurbitularum in locum vacuum ex interioribus succedent.

Atd) dicet aliquis: multae febres multum boni in corpore faciunt dum pravos halitûs calore suo purgant.

Respondeoe) idem hîc futurum est, idque multò securiùs et faciliùs, quia proximâ viâ educentur; in febribus verò multi priùs ad cor veniunt atque inde non absque aliquo in corde maleficio expelluntur. Verùm corde, ut solet, per eos halitûs calefacto, calor, per arterias duplicatus, in totum corpus spargitur, atque ita multa expellit; quae, si statim calor educeretur, expellif) non possent.

Putog) hoc instrumentum non adhibendum esse nisi a medico qui judicabit an praestet in tali aegro eam coctionem per has cordis molestias perficere, an vero hoc vas adhibere. Certè cùm interiora calent et exteriora frigent, ut in febribus ardentibus, cùmque periculum mortis praevidetur, praestat hostem hunc educere quàm permittere ut cor obruat hominemque occidat.

Potest d) etiam loco follis adhibere haustrum quam sentinam vocant, si partem vasis in quo sedet aeger, aquâ impleveris; quam haustro paulatim extrahas. Extractâ enim aquâ aer in vase rarescet, in cujus porositates corporis calor febrilis succedet. |

 

+Caesar Magatus, de Rarâ medicatione vulnerum Lib. i, cap. 77, paginâ 1951),

[p. 214]

+ dubitat cur immoderatum sanguinis profluvium magis siccet musculos et nervos quàm venarum et arteriarum tunicas, ligamenta, cutem, ut fiat convulsio, quam putat fieri subitâ hac evacuatione, ne cogatur in marasmo convulsionem operiri. Secundò miratur1) cur corporis partes magis contrahantur quàm pelles siccatae, ideòque cogitur recurrere ad sentientem naturam.

Sed respondendum videtur musculos multum corporeitatis crassitiei continere; idcirco si ab omnibus partibus aequalia decedant, decessio illa magis apparet in musculis. Quòd etiamsi in marasmo etiam contingit, id est etiamsi ibi etiam major proportio in decurtatione musculorum quàm <in>a) reliquis, verùm lenta haec tractio aperit poros nervorum, eo modo quo funes quae pedetentim tenduntur ac diù eo situ manent, non remittunt, sed eam quam noviter accepere longitudinem, etiam remissi, retinent; sed qui subitò tenduntur, aut non satis diù in eâ tensione manserunt, remissi contrahuntur; tempore enim hoc omnes etiam minimi pori aperiuntur, atque id quod contractionem causabatur, aboletur. Quid autem id sit, aliàs a me satis dubitatum.

Alterum ejus dubium minoris adhuc momenti est. Docent enim Mechanici in multis situbus, fune exiguum duntaxat attracto, onera multum loco mutari.

 

+Oleum in ellychniob) ardenti ascendit, quia id oleum, quod in parte eâ ellychnij est quae ardet, jam ferè consumptum est2). Ergo meatûs in fibris ellychnij eo loco inaniores sunt quàm fuerant, cùmque eae fibrae jam siccatae sint a flammâ, non possunt tam facilè concidere quàm antequam siccatae erant. Hiantibus igitur illis et ob siccitatem in eâ parte ubi flamma est, clausis, oleum proximum in eos meatûs ab incumbente aere exprimitur.

Confer cum his quae aliàs de fultro dixi3); per hoc enim nihil effluit nisi exterior pars sit inferior oleo quod est in vase.

Clauduntur etiam partes fibrarum ubi flamma est, ob fungos, id est cineres, ijs adhaerentes, earumque extremos poros obstruentes. Flamma magis sursum quàm deorsum moveri solita, non videtur concussac) quia satis multum ignis et materiae deorsum ab eâ premitur utd) cogatur per hoc aliquid ascendere. Flamma verò fibrarum poros aperit quia oleum in ijs extendit, quo jam in flammam verso et extra poros ascendente, latera pororum, ut dixi, exsiccata non possunt connivere.

[1 augustus 1631]

+Den 1en Augusti 1631 seyde men de heele stadt door4) dat ick uyt de sterren gesien

[p. 215]

+ hadde dat de stadt Dortrech voor Woensdach aen vier hoecken in brandt staen soude1).

Nu dewyle myn schriften uytwysen, datter niemant en is die min vertrout op voorsegginghen als ick doe, door de onwetentheyt der menschen, so mach men hieraen sien hoe lieden die wat meer | schynen te weten als gemeene lieden, sonder order befaempt worden ende also beloghen, twelck van vele andere, die men na haer doot voor waersegghers of tooveraers houdt, oock wel te gelooven is, die dickwils beter ende min superstitieus geweest syn, dan diegene, die sulckx van hen segghen. Sulck segghen kompt dickwils in den mondt van de menschen door eenen kachelachsman die op de bierbanck niet anders dan so een leughentjen en weet te versieren om eens te lacchen; welcke leughen, alse valt op een persoon daer wat apparentie van schynt te wesen, so wort se hier ende daer gelooft.

So seyde men oock, dat ick te Dortrecht op myn toorentjen2) door een verrekycker gesien hadde dat het schip den Orangeboom (twelck men seght dat verdroncken is) te Farnabock in Brasilien gelost heeft; daer niemant van al hier so seker en is dan ick, dat sulckx door de bocht der crompte van de aerde onmoghelick is.

 

+Ick hebbe dien aerdt, dat ick wel soude willen bespreken datmen na myn doot my niet begraven en soude, maer ergens in huys laten ligghen verrotten.

De reden daervan is een swackheyt in my, dat my altyt in den sin licht dat ick niet doot syn en sal, als ick doot schynen sal te syn; jae ten dunckt my niet dat ick oyt sterven sal, maer wel voor een tyt slaepen ende vreese int graf wacker te worden.

De vraghe is of dat een goet of quaet teecken is. Myn ongeloovicheyt is so groot dat ick vreese dat ick de alderswackste int geloove ben van alle ware Christenen; maer dit gevoelen ende afgrysen dat ick hebbe van begraven te worden doet my altemet hopen, dat myn kleyn geloove noch geloove is, ende dat de opstandinghe der dooden door insprake des Heyligen geests niet teenemael uyt myn herte geweest en is.

Myn dochterken Catelyntje3) seght oock dickwils: ‘en begraeft my niet als myn broerken4) begraven is, want ick vreese dat ick noch sal schreuwen ende dat moeder my niet hooren en sal, gelyck myn broerken nu meugelick wel doet’.

Sodat dit een instinctus van de nature schyndt te wesen, die Godt gegeven heeft tot bewys van het eeuwigh leven hierna. Elckeen mach sien of hy dit oock so gevoeldt.

Dit is oock de reden dat ick op myn vrienden versoecke dat sy my willen anatomiseren eer sy my begraven5)

[p. 216]
+

Het heeft syn gebruyck soomen maken kan dat een gewicht naer advenant leegher ghinck dana) het swaer was. Maeckt een lanckworpich yserken dat int water syncken kan; so ghy kont wat hol, dat het met het water evenstalwichtich is |.

 

+Hetgene de lieden hiervooren1) seyden dat ick gepropheteert hadde dat het voor Woensdach hier in de stadt aen vier hoecken brandt soude wesen, dat is juyst gegebeurt s'nachs vóór Woensdach voorseytb) doch den brandt was maer aan één plaetse ende haest geblust, doch geschiedde met sulcken schrick ende geloop alsoffer eenen bysonderen brandt geweest was. De lieden liepen langs de straten ende riepen: ‘Nu geschiet het, dat den rector voorseydt heeftc). Ende al wert het strax geblust, evenwel en hielt de sprake niet op, maer seyden: ‘Het soude so geweest hebben, hadde men daer so haest niet bygeweestc). Also siet men hoe de menschen yte segghen konnen van t' gene daer niet met allen aen en is.

 

+Refractio stellarum ad superficiem aeris admodum exigua ab Astronomis statuitur. At si quis dixerit refractionem non semel, verùm saepiùs, fieri antequam radius ad nos perveniat, ille professò quantitatem refractionis admodum augeret; praesertim ad horisontem, ubi intercapedo inter oculos nostros et aeris superficiem longè major est, ideòque in maximo hoc intervallo plurimae nubeculae aut variae aeris condensationes esse possunt. Aqua quidem et vitrum quae nec rarefieri, nec condensari possunt, unicam duntaxat refractionem, quam in ingressu radius accepit, repraesentant; at aer, cùm hîc densus, illic rarus esse possit, magnam refractionis afferre potest varietatem.

[10 oktober 1631]

+Saepiùs quaesitum est quo pacto corpora inter se cohaereant, de quâ re a me alubi2) dictum est id fierí quia inter ea non est aliud corpus, ideòque metu vacui, aut potiùs incumbentis aeris compressione, invicem adhaerent. Cùm verò aqua vulgò dicatur gluten quo corpora sibi invicem cohaerent, id fieri videtur quia aqua suo interjectu et interventu omnia loca inter partes asperas lenit et implet, ita ut jam planè invicem absque ullo aeris intermedio adjungantur. Ubi haec ita connectuntur, fiunt fibrae; ubi verò aliquid spacij, vel vacui vel aere pleni, relinquitur, fiunt compositorum pori.

Videndum an hinc aliquid lucis laminarum etc. resultationi obveniat.

 

+Galileo Galileus, cujus libros praeter Nuntium sidereum3), nunc primùm video, dicit in Primâ Epistolâ de maculis solaribus, pag. 264) si maculae solares forent

[p. 217]