[p. 194]

23. Latijns gedicht op de stichting van de Universiteit van Utrecht 377  

INCLYTAE ET ANTIQUAE URBI TRAJECTINAE Nova Academia nuperrime donatae gratulatur ANNA MARIA à SCHURMAN

 Tu quae lege potens agris dominaris et altis
 Moenibus, et moles tollis ad astra tuas.
 Cui prior est cura ingeniis clarescere, et armis
 Palladis ignavam pellere Barbariem.
5
 Nil te cornigeri moveant dispendia Rheni.
 Quodque ingrata Lares liquerit unda tuos.
 Nil moveant suspensa avidae commercia turbae,
 Quaeque dabat volucres sors vaga divitias.
 En subeunt refugo potiores flumine lymphae,
10
 Ut tua perpetuis fontibus arva rigent.
 Omnia laeta vides nitido splendescere vultu,
 Et iam deliciis sistere vota suis:
 Quippe novos facilis reserat tibi Pegasus amnes
 Blandaque Castalias Musa ministrat aquas.
15
 Hinc bibet indigena, et sitientes Nectara Belgae
 Hinc bibet et geminus qua patet usque Polus.
 Hinc quoque Mystarum facunda per ora Minervae
 TRAJICIES placidas (munera mentis) opes.
 Ast quae (forte rogas) agitant tua pectora curae?
20
 Non haec Virgineis pervia Sacra choris.
 Omnibus hic seritur, metiturque, ut amica quieti
 Alma Themis discors arceat Orbe Chaos,
 Utque pio irradiet divina Scientia cultu,
 377  Opuscula 1652:300-301.


[p. 195]

 
 Et caleat summo qualibet Ara Deo.
25
 Hic scopus, hic sisto; satis inter publica Mundi
 Gaudia laetitiae signa dedisse suae.
 Salve o spes Populi, Generis melioris origo,
 Cui sol Iustitiae Lumina prima dedit:
 Salve iterum attonitis Lux orta novissima seclis
30
 Ne Sol Iustitiae vergat ima tibi.