3. Latijnse brief aan Dorothea Moore350
Nobilissimae Dominae Moor. S.P.D. Anna Maria à Schurman
Nobilissima Domina,
Nectare dulciores mihi visae sunt tuae literae, quibus, quia summopere delector colloquio tuo, citius respondissem, nisi frater meus, qui hasce tibi traditurus est iampridem in Angliam cogitasset. Hic tibi vitae meae rationem edisseret, et penetralia animi erga te mei referabit.
Vix tamen ita me reprimo, ut prorsus ad gravissimum epistolae tuae argumentum consilescam. Quaeris itaque quomodo res meas ordinem ac disponam, ut minima cum offensione vitae huius molestias, praesertim calamitosa hac tempestate, transmittam. Tametsi vero singulari tuae modestiae atque humanitati acceptum debeo, quod exemplum nostrum imitatione tua non indignum existimas: tamen, si nobis aliquando per Dei gratiam uno eodemque contubernio frui liceret, non dubito quin in tanta animorum studiorumque conspiratione ad virtutum nos invicem magis excitare possimus. Utut est, dicam verbo, non quid semper assequar, sed quem scopum quam proxime attingendum mihi proponam. Viam compendiariam longeque tutissimam nobis monstrat coelestis veritatis Cynosura: siquidem optime dictum est illud magni Mirandulani Comitis: Veritatem Philosophia quaerit, Theologia invenit, religio possidet. Ne autem longius à proposito deflectam binas ansas habere res mortalium non immerito cum insigni Philosopho Epicteto statuimus: non tamen, ut ille, unam commodam, alteramque vero incommodam, verum utramque commodissimam, modo recte et ordine arripiantur. Nimirum quidquid ad bene beateque vivendum pertinet, aut ad divinam providentiam, aut ad officium nostrum referri necesse est. Ad primum quod attinet, id unum ago ut iis rebus, quae extra nostram postestatem sunt, unica tantum mihi cura fit, in Deum scilicet curas omnes reiiciendi: juxta monitum illud Apostoli: πασαν την μεριμναν υμων επιρριψαντες επ αυτον, οτι αυτω μελει περι υμων. Quippe hinc omnis nostrae inquietudinis origo est, quod nimis anxie rerum eventus, qui à solo summi Numinis arbitrio pendent, volvere animo consuevimus. Superest officium nostrum; cuius