terug  begin  verderprepost
[p. 623]

Bijlage.
Brieven van en aan S. Coster.

[p. 624]

Brieven van S. Coster en N. Fontanus.

A.

Nicolao Fontano, Medico. S.P.

Mi Fontane, perspecta est mihi prae caeteris industria, et indefessa laborum tuorum assiduitas, quâ parentum tuorum virorum scientia illustrium vestigiis inhaerere conaris, maxime in rebus arduis, et a vulgari sensu remotis: Praetermittere ergo nequivi tuae gravi occupationi aliquod solamen, et subsidium praestare, quo tuus animus tot, tantisque aegrorum curis submissus aliqua recreatione, et lepôre resurgeret.

1. Exemplum. Inter nonnulla uno aut altero exemplo enarrrato desinam.

Mulier aetate grandaeva eò debilitatis pervenerat, ut vix tactum sustineret, adeò, ut tactu levissimo ipsa membra frangerentur.

2. Exemplum. Alterum verò inauditum de viro adhuc superstite, cujus Thoraci lethale vulnus inflictum, ita ut pars aliqua pulmonis propenderet, quae accreta vulneri ipsum vulnus supplebat: quae pars propendens abscissa, erat pondere trium Vnciarum; nec quicquam simile usquam locorum visum, vel auditum.

Quarum rerum mihi rationes si deprompseris, aequalis Apollini, aut Aesculapio aestimaberis. Vale. Amsteld. Ianuarii 1639.

 

Tuus S. Costerus.

B.

Excellentissimo Viro,

 

Dom. Doct. Samveli Costero, Medico Expertissimo. S.P.

Qvam Laudem, quem honorem tibi debeam, Clarissime Domine Doctor, et amice Costere, res ipsa loquitur, quae meis verbis non indiget. Rarissima illa et ferè monstrosa omnem captum exuperantia nuper litteris tuis ad me perlata maximo mihi oblectamento, et observationibus meis summo decori sunt futura: plura hujus modi exoptarem ad Medicae artis majestatem plus augendam.

Sed confido plura id genus alia triginta annorum spatio inter tot aegrotos, et morborum species animadversa, et notata in lucem proditura. Nec enim à quovis alio Medico talia ausim sperare, et promittere, quam de tua praestantia.

Nemo, ut arbitror, tanta medicinae praxios mole fuit gravatus et pressus: nemo etiam, ut autumo, tam diversos sibi in medicâ praxi casus obvios habuit, quam Tua Dominatio, ergo hâc spe incensus non dubito, quin plura etiam alia tuarum observationum nobiscum communicaturus sis; quae ad artis medicae illustrationem plurimum queant conducere.

Ad ossa vetulae fragilia quod attinet, puto siccitatem in causâ esse et consumptionem: quia ossa, si glutine suo, et adipe medulloso priventur, ut videre est in ossibus calcinatis facillime franguntur; ita etiam loquitur Propheta Regius David: ossa mea sicut cremium aruerunt.

[p. 625]

Ad secundum. Non ita mirum, ut praescriptum: simile enim etiam fit dum pulmones adnascuntur pleurae beneficio balsami naturalis, natura enim unitatem quaerit.

Haec brevissime tibi clarissime Dom. Doctor responsa sunto; coram de his latius, si minus apte tuae Dom. responderim censurae tuae me submitto. Vale pancratice.

 

Tuus ad omnia collega Nic. Fon.

C.

S. Costeri Responsvm.

 

Mi Fontane. Multa monstrosa et inaudita Medicis in dies occurrere certum est; sed eorum quae tu tractas inopina, et praeter communem medicorum et Philosophorum mentem videri fateor: quapropter mi amice,

Quoque gradu graderis, tu gradiare precor.

Quid majori admirationi esse poterit, quam videre quod una mecum vidisti in milite isto hastâ laeso in ipsa cerebri substantia, qui cicatrice obducto vulnere, et extractis, quam plurimis ossium fragmentis, septem et ultra septimanas sanus aliis inserviebat aegris. In octava vero convulsivus cum moriebatur, causam subitaneae mortis intueor, unam cerebri partem corruptam, putridam, visu admirandam, immo consumptam et in putredinem conversam vidi.

Denique prae oculis habere Infantem cerebro carentem? Quidve obstupendum magis, quam aspicere juvenem cui erat excrescentia ex osse coxigis, vesicae instar plena aqua limpidissima, quae per spinalem medullam, etiam ipsam cranii substantiam suppleverat?

Quid humano captui inconvenientius, puerum videre sine pulmone, cujus loco erat vesicula plena flatu, uti vidisti in orphanorum domo?

Quid miraculosius? quam id, quod mihi evenit de quadam muliere, quae gutture suo os deglutierat, cujus tonsillae adeo intumescebant, ut de vita periclitaretur; haec extremis exposita, et omni medicorum auxilio destituta, sese Deo commisit: sed natura sibi consulens simili defectui praevenit; adeo ut praeter spem os ex faucibus per intimas ad exteras partes extruserit.

Haec exemplorum loco tibi sunto. Sed quid respondebis Hippocrati, qui 50 aph. sect. VI. ita loquitur: Quibuscunque praeciditur cerebrum, his necesse febrem et bilis vomitum supervenire. Et aph. 59. sect. VII. Quibus cerebrum aliqua ex causa concussum fuerit, necesse esse statim mutos fieri, cum horum neutrum huic contigerit?

Longior tibi narratione forem ni in prima mea epistola aliqua admiranda tibi conscripsissem, quibus contentus Vale, mei recordare, petitioni Responde.

 

Tuus S Costerus.

D.

Eximio Viro

 

Dom. Doctori S. Costero, S.P.

Antiquissimus Vates, libro de vulneribus capitis (cujus monumenta eruditissimus Fallopius, et Vidus Vidius Florentinus satis docte interpretati sunt) nullum capitis vulnus leviter contemni debere, apertissimis verbis contestatus est.

Nam multoties accidit, ut si percussum caput fuerit fuste, vel baculo, leviter, nec lethale ipsum vulnus, immo non periculosum videatur: cum tamen tractu temporis, commoto ab externâ causâ cerebro in internâ parte, et venula aliquo modo dis-

[p. 626]

rupta, sanguinis guttulae, aut putrefacti ichores in ipsius cerebri sinu, in piam matrem multoties confluentes lethale reddant. Vt videre licuit in tuo aegro, qui tanto tempore nullo vexabatur Symptomate, neque convulsione, neque bilis vomitu, quae fere semper subsequi solent, cum propter os nervosum ventriculi, tum ob mirum quem cum cerebro habet consensum ob sextum par nervorum, quod asserit Galenus lib. 3. de locis cap. 7. his verbis Ventriculus cerebro, et cerebrum ventriculo illico suas affectiones communicant.

Quae omnia, licet à me penitius examinata, tamen causam haudquaquam intueor: quandoquidem in his aliquid divinum adest, incomprehensibile, et quod sensus nostros fallere possit: Quod Hippocrates forsan solus experimento cognovit. Quare hanc meam accipe rationem, quae talis est:

Licet enim res ipsae non semper eodem modo eveniant, ut ex figura Hippocraticae dictionis colligitur, raro tamen aliter accidere, ut non minus doctè, quam latè Galenus affirmat pro tutelâ Hippocratis lib. 6. aph. com. 58. Nam ea quae frequentia sunt, pro perpetuis habentur in Medicina. Rarò autem contingentia problematum Medicorum veritatem non tollunt, teste Galeno 2. aph. 43. Neque enim ex iis, quae semel, aut bis homo vidit, debet pronuntiata conficere medica. Idem lib. de faetus formatione cap. 2.

Quare ea inter monstrosa reponenda judico, sic et ea quae narras de puero sine cerebro, quem nostris vidimus oculis anno 1629 14. Decem. et se vidisse gloriatur Carpus insignis ille anatomicus: Scenkius lib. 1. observationum. Et Eruditissimus Valleriola lib. 4 obs. 10.

De Infante cum excrescentiâ circa os coxigis, nihil habeo, quia sicuti tuus erat sine cerebro cum spinali medulla, sic meus loco cerebri, et spinalis medullae, aquam limpidissimam habebat.

Quod ad puerum sine pulmone, doctissimus Dominus Professor Regius Plempius, rationes excellentissimas profert.

De muliere quae ossiculum deglutiverat, quod natura ad exteras extruserat partes: magnum naturae beneficium dico, quae unica parens et magistra.

Quare loquor cum Averrhoe 7. Collegit cap. 2. monstra accidunt in arte, sicut etiam in natura. Vale anima mea.

 

Tuus Nic. Fontanus.

 

(Bovenstaande brieven zijn te vinden in een zeldzaam boekje in 12o, getiteld: Responsionvm et Curationvm Medicinalivm Liber Vnvs. Autore Nicolao Fontano, Ioh. Filio, Medico Amstelodamensi. Amstelodami, Typis Ioannis Ianssonii, Anno M. DC. XXXIX, fol. 10-16).

prepostterug  begin  verder