[p. 171]
Appendices
[p. 173]
Appendix I
Forty Latin poems devoted to Sidney
(1)
(1) [1575/1576] Daniel Rogers, Hertford MS., f. 221.
ad philippum sydnaeum illustrissimae spei et indoli iuvenem
.
Ergo pererratis Latii regionibus orbis,
Conspectis Galli gentibus inde soli,
Postque tibi visas Germanis tractibus urbes,
Et peragrata vago regna Boema pede,
5
Restabat Inverna tibi lustranda Philippe?
Illa sub occiduos terra reposta sinus?
Crediderim fatis tantos suadentibus aestus,
Invernae extremas te subiisse plagas.
Non ut in his ageres deses regionibus hospes,
10
Partibus his veluti plurimus hospes agit,
Verum ut quae regnis didicisses pluribus, isthic
Exereres, populos erudiendo feros.
Sicque tuo dignum patre Philippe referres,
Quem Inverna suum praedicat esse patrem:
15
Quis scit, an his terris servent te fata regendis!
Proregem prorex ut comitere patrem?
Nam Sydnaea domus terrae fatalis Iernae,
Digna equidem regnis dicere iura domus.
Quare age, Invernae iuvenis te assuesce regendae,
20
Ut pro rege satus, natus ad imperium.
(2)
(2) [1577] Paulus Melissus Schedius,
Schediasmata poetica
, Paris, 1586, I, p. 265.
ad philippum sydnaeum elizabethae reginae angliae ad rom. imp. legatum
.
Sydnee Musarum inclite cultibus
Prorex Hybernes cui pater insulae,
Rheno secundo navigabis
+
In patrias rediturus oras,
[p. 174]
5
Vasti per amplos Oceani sinus.
Regina vestrae clara Britanniae
Resciscere ardet, quid reversus
Caesarea referas ab aula
Legatus. O si me comitem tuis
10
Nereus, & ipsae Nereïdes viis
Junctum viderent colloquendo
Velivola freta longa pinu
Sulcare: nigros non ego turbines,
Nec belluarum monstra natantium,
15
Discordiamque Eurum protervis
Cum Boreaeve Notive pennis
Vector timerem. nam pietas tua
Philippe
salvos incolumesque nos
Praestaret; & quae vox tenere
20
Caesaris ora, tenere linguam
Serena quivit, haec eadem maris
Deos furentes, flabraque tristium
Fratrum moraretur, sonori
Turbida per pelagi ruentum.
25
Quamvis remotarum aequor ad Orcadum
Vis Africi nos saeva propelleret;
Impune salsos frangeremus
Remigio superante fluctus,
Tenta & liceret vela retro dare,
30
Portumque laetis passibus ingredi
Desideratum. Sed relicta
Nunc iter est mihi Myrtileto
Admoliendum dura per Alpium
Saxa, & tremenda fauce voragines.
35
Utrique nostrum Dij secundent
+
Quae petimus loca, prosperentque
Optata: Londinum in patrio sinu
Te mox receptet, splendidus urbium
Ocellus: at mi septicollis
40
Vaquerio duce Roma plaudat.
(3)
(3) [1577?] Daniel Rogers, Hertford MS., f. 216.
in effigiem illustrissimi iuvenis d. philippi sydnaei
.
Fare age (sic longum molli lanugine cingat
Illas tuas habitans Dia iuventa genas)
Quis tibi, quis unus vultum (Sydnaee) venenis
Pinxit, et hoc roseum sparsit in ora decus?
[p. 175]
5
Quis frontem gestu, radiis animavit ocellos?
Inditus est labris cuius ab arte lepos?
Num rediit superas infernis Zeuxis ad oras?
Ecquid Apellaeis ducte nites digitis?
Vana isthaec. nam te quisquis similavit ab arte,
10
Maior erat Zeuxi, maior Apollo fuit.
Vivit enim, enimque hac vivis, Sydnaee, figura,
Quis putet, humanas hanc potuisse manus?
Spectantem argutis sic me respectat ocellis
Aemula naturae prorsus imago tuae.
15
Cur tamen heu tacito muta est mage pisce, nec hilum
Eloquitur? mores est imitata tuos.
Nam tu Pythagorae laudata silentia sectans,
Multa audire mihi, pauca videre loqui.
Caetera conveniunt: hoc sed discrimen in uno est,
20
Quod tu pauca loquens, semper imago tacet.
(4)
(4) Ghent, 14 January 1579. Daniel Rogers, Hertford MS., f. 42
v
.
elegia xiii
a.
ad philippum sidnaeum illustrissimae indolis ac virtutis iuvenem
.
Te tenet Attalicis Ricemondia compta tapetis,
Septimij Henrici nobile regis opus.
Quam variae exornant turritae ex ordine pinnae,
Quam Thamesis refluae gurgite radit aquae.
5
Qua convexa micant auro laquearia sparso,
Undique qua dives atria cultus habet.
Qua modo dum princeps aulam (Sydnaee) celebrat,
Ac natalitiis festa diebus agit:
AEthereae ducis, (quod laetor), gaudia vitae,
[p. 176]
10
Coelestes cernens, ire, redire, choros.
Prima vides comitem Divae se ut iungat Elizae
Relligio, dextrum stipet et alma latus.
Assidet ad laevam, parili quae singula lance
+
Dispensat, patrij custos amica soli.
15
Ante stat, et rebus Prudentia vite gerendis
Consulit: affectus temperat altra vagos.
Pone sequens, fortis munit Constantia mentem,
Tendit et invictis laurea serta comis.
Tum Charites, cernis mixtas certare Camoenis,
20
Ore, manu, buxo, dulce canente melos.
In medio residet, Divas complexa beatas,
Nectare et illarum pascit (Eliza) iecur.
Hic operae pretium est cantus audire Dearum,
Attentaque sacros imbibere aure modos.
25
Quid loquar insignes Heroidas ordine stantes,
Accinctas iussis (Regia Nympha) tuis.
Quas inter, mater radiat (Sydnaee) sororque,
Utraque Reginae maxima cura suae.
Queis comes est raro Sussexia culta lepore,
30
Altera pene tibi proximitate parens.
Nunc etiam iuncta est his Huntinghtonia Nymphis,
Fida soror matris, mater et altra tibi.
At quali antistat cunctis Russellia vultu,
Ingenio, facie, moribus, aequa Deis.
35
Ut sileam reliquas, quae consuetudinis usu
Sanguinis aut vinclo sunt propiore tuae.
Innumera quarum ut forsant dote superbum,
Deterat extimeo nostra Thalia decus.
Nam quis te merita, Knollesia laude celebret?
+
40
O post sceptriferam forma secunda deam.
Quisne canat levibus te rite Hovardia Musis,
Nordovolcaei nobile stemma laris.
Nemo tuas dotes (Staffordia) dixerit apte,
Sic Charitum et formae dotibus una viges -
45
Viveret, has caneret victuro carmine Naso,
Peligni Naso laurea prima soli.
Nec tantis formis, Nemesim praeferret amicam,
Albius, Ausoniae nobilitatis eques.
Nec tibi, vidisses tales si culte Properti,
50
Cinthia perpetuum sola fuisset opus.
Quas mea saepe quidem tentavit dicere Musa,
Sed tenuis nostro manat ab ore sonus.
Iudice me dignae, Phoebi celebrentur ut ore,
Seu (Sydnaee) tuo, sive (Diere) tuo.
55
Non tibi corpus enim sine pectore, nec tibi tantum
Illustri nasci nobilitate datum est.
Afflavit mentem, raro tibi Juppiter oestro,
Erudijt linguam Suada diserta tuam.
[p. 177]
Ut seu Romano cuperes sermone profari,
60
Seu malles Gallo verba tenore loqui,
Seu magis Hetrusca depromere sensa loquela,
Te nullus posset cultius aut melius.
At quando ad nostras sese rapit impetus artes,
+
Ingenii currunt flumina quanta tui?
65
Quis putes? Haec olim, nato te, Parca canebat,
Dum neret vitae stamina prima tuae.
Sit mihi fas brevibus perstringere, quae fuit olim,
Ausa loqui cunis Parcias una tuis.
Te fore, praedixit proavis qui illustribus ortus,
70
Anteires genii nobilitate genus.
Quaeque suo excoleret quem munere Diva, foretque
Virtuti, Musis, qui superisque sacer.
Nascetur varias (inquit) qui tendet in oras
Qui mores hominum discat et ingenia.
75
Qui pacis bellique potens simul artibus, olim
Arbitrio regeret numen utrumque suo.
Quo duce, Relligio ritus induta pudicos,
In templis puro pangeret ore Deum!
Jura patrocinio cuius Themis asseret aequa:
80
Qui Reginarum cura Ducumque foret.
Quem Virtus, Fortuna simul, per foedera iunctae,
Eveherent summo constituentque loco.
Dixit: et eventus habitura haec verba professa,
Libavit labris basia pura tuis.
85
Evenere rata haec, nec vana est parca loquuta:
Sunt sortita suam singula verba fidem.
Vix natum, cunis rapuit glomerata caterva,
+
Inque tuis labris mellificavit apum.
Mox Musae manibus te formavere disertae:
90
Quae linguam et mores excoluere tuos.
Certatimque suis te ornarunt dotibus unum,
Quaelibet in cunas officiosa tuas.
Alma Venus formam, Charites tribuere leporem,
Excoluit sensus, Pallas, et Eloquium.
95
Unde tot insignes, diti sub pectore dotes,
Ad quas mirantes obstupuere senes.
Inde peregrinas Genius te duxit in oras,
Et docuit Gallis quae capienda plagis:
Hic quoque tum fueras, proprium quum Gallia patrem
100
Collinium, infaustae dedidit atra neci.
Urbs quando in puppos, pueras, matresque senesque
Saeviret, partus Parrhisiana suos.
At te, subductum tantis (Sydnaee) periclis,
Teutona iusserunt regna subire Dei.
105
Qua sacer audisti quas Sturmius explicat artes
Sturmius Aonij Duxque paterque gregis.
Queis satur, Ausonios cupijsti visere tractus,
[p. 178]
Discere et hic quicquid regna latina docent.
Qum quoque Pannonias adijsti fervidus oras,
110
Lustrastique oculis regna Boema vagis.
Queis tibi Languetum iunxti regionibus: illum,
+
Humani fultum cognitione fori.
Ille per historias regnorum duxit et ortus,
Iudicium rector finxit et ille tuum.
115
Credo etiam Antipodos subijsset cura videndi,
In patriam Princeps ni revocasset humum.
Singula quae prima lanugine visa, beato
Subtiles sensus asseruere tibi:
Acceptumque magis fecere potentibus aulis,
120
Ac gratum placitis (Regia Eliza) tuis.
Quid loquar, ut viridis princeps te in flore iuventae,
Ex multis unum legit acuta viris,
Legaret magni quem ad Caesaris ora disertum,
Cuique arcana animi crederet ima sui.
125
Nec minus ipsa tuas stupuit Germania dotes,
Quam mirata bono patria iure fuit.
Non mage te poterit Lecestrius ipsus amare,
Ille Palatinus quam Casimirus amet.
Qui pia florentes ducturus in arma phalanges
130
Te sortis comitem quaesijt esse suae.
Nam tibi non pigro torpet sub pectore sanguis,
Ad belli, ad pacis munia dexter ades.
Scimus ubi classem Regina armaret in hostem,
+
Queis animis, una miles iturus eras.
135
Scimus et ut Belgas Princeps Casimirus adiret,
Quo sumptu accinctum fervor in arma tulit -
Nempe tibi teneris animus constantior annis
Surgit, et est pulchro qui fluit ore lepos -
Quid dicam, ut reduci Romani Caesaris aula,
140
Init in amplexum Regia tota tuos.
Quae tibi pene domus facta est modo patria, dum te
Regina assiduum mandat adesse sibi -
Sive igitur dubio stringit viridaria gressu,
Contigna aula sibi quae Ricemonda videt,
145
Sive per apricos spatiatur leviter hortos
Principis ad nutus fidus et aptus ades.
Si iuvat in laetos excurrere celitem campos,
Conscenso Dominam mox comitaris equo.
Quod si legatus peregrinis venit ab oris,
150
Commendat curae protinus huncce tuae.
Denique quicquid agis, Dominae sis praesto necesse est,
Seria seu tractet, ludere sive iuvet.
Fortunate nimis, qui dum famularis Elizae,
Mixtus Sydereis usque deabus ades.
155
Quid? quod saepe hilari tecum sermone fritinnit
Ac spargit faciles Regia Nympha sales.
[p. 179]
In tua cum monstrat proclivi vota favore,
+
Obsequijs quantum sit capienda tuis.
Adde, quod hic geminus tibi sternit avunculus instans
160
Ad summi verum culmen honoris iter:
Warvicius Martis, Jovis at Lecestrius ardor,
Ambo patres patriae, fulcraque certa suae.
Qui duo praeradiant, ceu Sydera bina, nepoti,
Lucentes puppi seu Cynosura tuae.
165
Quin et adest genitor Invernae rector ab orbe,
Ne quicquam votis possit abesse tuis.
At quales quantique viri bellove togave?
Nil tribus his maius conspicit aula viris.
Nec desunt fidi, iucunda caterva sodales,
170
Queis pius adstricta compede sudat amor.
Ex quibus antistat dia virtute Dierus
Iudicii condus, promus, et ingenij.
Dein praetextatis Fulco tibi notus ab annis,
Fulco Grevillaeae chara propago domus.
175
Cum quibus aut summo de iure, Deove, bonove
Disseris, his studijs dum vacas hora pijs.
Ornamenta omnes aulae vos propter ocellos,
Regia (scit Nemesis) gratior aula mihi est.
Quos inter si te nobis permittis amari,
180
Est satis: haec voti summa suprema mei.
Sed quo vester amor tenero me carmine raptat?
+
Musa sile: herois haec recinenda modis.
Scilicet in Morinis dum regia iussa capesso,
Languetoque tuo iungor, itemque meo.
185
Sermones de te serimus Sydnaee frequentes,
Quos tibi, quos de te scribere iussit amor.
Fallor? an et sentis spatijs divisus id ipsum,
Dexteroque hinc auris tinnijt icto tibi.
At facio finem, commendo et caetera Musis
190
Ne me posse neges gaudia ferre mea.
Gandavi. 14. Januarij 1579.
(5) [1585?] Janus Dousa,
Odarum Britannicarum liber
, Leiden, 1586, p. 21.
dousiani voti solutio. ad illustrem virum dn. philippum sidneium henrici pro-regis hiberniae f. cum eidem petronium arbitrum muneri mitteret
.
Arbitrum
en tandem tibi. Nam quis iste
Arbiter
? dices. Tuus, O
philippe
:
Quippe desertor domini prioris
Perfugium ad te
[p. 180]
5
Certus
ex voto
facere; hercle vero
Serio, at sero. fateor: neque ire
Quippiam hinc possum inficias, prehensus
Crimine in ipso.
Caussa sed cuius tamen haud videtur
10
Aspra defensu: quia nec tui unquam
Immemor, pactae aut fidei, meave
Parcus opella:
Sed quod
exemplorum
ope destitutus
Illa ab extremi petere usque
Rheni
15
Faucibus; cognati, habui necesse,
Trans vada ponti.
Cui malo accessit remeligo & illa
Insuper, quod, vento operam negante,
+
Littore a nostro dare vela nantes
20
Aura vetavit.
Proinde (
quod felix
tibi, mique, & ipsi
Arbitro
)
acceptum face redditum
que
Quicquid id
voti
est: neque
Dousianos
Despice lusus.
25
Hoc sat:
auctorem
nec enim indigere
Voce praeconis reor; haud imagis, quam
Caecubum
appensis hederis, quod annus
Coxit
opimii
.
Iamque quid restat, nisi ut
Arbitri
ipse
30
Arbiter
fias? neque me
editorem
+
Dedecet
munus
, neque te instituti ab
Consule ludi
.
(6) [1585?] Paulus Melissus,
Schediasmata
, 1586, p. 161.
ad philippum et robertum sydneios, viros illustres
.
Philippe
Musarum nitor
Phoebique, & orti Pleiade;
Honos
Roberte
Palladis,
Flos Gratiarum germinans;
5
Anglicae decora aulae:
Ambo Deabus omnibus
Cari Deisque singulis;
Ambo Dionae suavibus
Digni reperti basiis,
10
Amplexuque Dianae:
Lenem favoris halitum
Meis Camenis obsecro,
Vestraeque mollem gratiae
Adflate mi Favonium,
[p. 181]
15
Dignus sim modo, & illae.
Natae verecundo genas
Pudore suffusae, timent
Vulgi sub ora publica
Prodire nondum puberes,
20
Necdum amoribus aptae.
Pater veretur, ut satis
Cultae politulaeve sint.
At purpurisso, polline,
Fuco, oesipove succido,
25
Aut Archaeide creta,
Unctaeve cerussae litis
+
Adulterari pharmacis
Vultus puellares negant,
Pigmenta cuncta respuunt,
30
Adscitosque colores.
Ac proinde nativae magis
Amabitis formae decus;
Magis figuras has sine
Colore comprobabitis,
35
Sincerasque probasque.
Natura naturae aemula
Quaeque est suae. Si filiae
Sui Minervam simplicem
Parentis exprimant, sat est;
40
Sat est, si nihil adsit.
(7) [1585/1586] Janus Dousa the Younger,
Britannicorum carminum silva
(in Janus Dousa,
Odarum Britannicarum liber
), Leiden, 1586, p. 54.
illustrissimo principi philippo sidnaeio, henrici hiberniae proregis filio, gubernatori valachriae
.
O Sidnaeie, suas Pallas cui tradidit artes,
Eloquiumque Hermes, animos Mars, Carminis artem
Cynthius, & privam largita est Suada medullam,
Plutus opes, formam Cypris, Charitesque leporem,
5
Unde tuas laudes exordiar, ingeniumne
Praeclarum, & Graiae Latiaeque peritia linguae
Carmine maiori laudabitur, an speciosas
Corporis eximij dotes, generisne vetusti
Stemmata, maiorumque extollam facta tuorum,
10
Virtutis quod fama tuae longe anteit omnes:
An referam quas tu gentes, quaeque oppida & urbes
Lustraris, magnis missus de rebus ad ipsum
Induperatorem
Legatus ab
Elisabetha
+
Utque Antenorea sis mox receptus in Urbe.
[p. 182]
15
Vestra autem virtus praecone haud indiget ullo
Clara satis per se, nec ego
Sidnaeïe
tantas
Tantillae possum laudes intexere chartae,
Quae nec comprendi maiore volumine possint,
Non si aliam novus Iliadem contexat Homerus,
20
Umbraque ab Elysiis redeat rediviva Maronis,
Teque hic
AEneae
praeponat, & alter
Ulyssi
,
Atque Seni
Pylio
, qui saecula terna peregit,
Consilio, rerumque usu, eloquioque suavi,
Doctrina, generisque vetusti nobilitate.
25
His etenim cunctis &
Ulyssem
&
Nestora
vincis,
AEtate atque annis tantum superaris, at ipse
Omnibus in rebus superabis utrosque, si eorum
Virtutem ut superas, sic & superaveris annos.
(8) [1585/1586] Dominicus Baudius,
Carmina
, Leiden, 1587, p. 28.
ad illustrissimum heroëm philippum sidneium
.
Non quod vetusta nobilis ab domo
Fulges, & amplis mactus adoreis
Princeps Iuventutis Britannae,
Te veneror, generose Sidnei.
5
Haud ima laus est illa quidem, bonis
Prognasci, & inter splendida nomina
Parere celsius prophani
Ingenijs, geniisque vulgi.
Verum ista laudis quantula pars tuae est
10
Praeut ter alti pectoris abditas
Dotes, & illibata dicam
Eloquij, Sophiaeque dona?
Mentem cupido suscitat arduus
Laudum supremis tollere te modis
15
In astra victorem procacis
+
Invidiae, dominique fati.
Sed spes avaras, coeptaque turgida
Sors Daedalei territat Icari,
Vetatque ne maiora coner
20
Viribus ingenijque captu.
Quod si mea olim candidior dies
Optata laetos ducet ad exitus,
Si me unquam amica sors honestis
Inseret ordinibus tuorum.
25
Favore mente, erectus eimodi,
Ter maxime Heros, differar in tuas
Laudes, & ingentem Lecestrum
Non humili referam cothurno.
Vos concinam, o par nobile Principum,
[p. 183]
30
Afflicta quod iam Belgica vindices
Suspirat, optatamque tali
Sperat ab auspicio salutem.
Sperat, spei nec decipitur suae,
Si quid piorum sollicitae preces
35
Possunt, & utcunque antecedens
Culpa trahit Nemesin sequacem.
Nil Anglicae non efficient manus
Quas & faventis magna Dei manus
Defensat, & virilis ardor
Omnibus expediet periclis.
(9) [1585/1586] Georgius Benedicti,
De Rebus gestis Illustriss. Principis Guilielmi, Comitis Nassovij
, &
c. Lib. II.
, Leiden, 1586, p. 47.
illustro viro d philippo sidneo
.
Si tibi Sidneae non essent nomina gentis,
Doctrina posses nobilis esse tua.
Nunc inter sese certant doctrina, genusque,
Hoc plus adjiciat laudis, an illa, tibi.
5
Tu virtute tua dirimis, quia (judice fama)
Majus utrique addis, quam tibi utrumque decus.
(10) [1585/1586] Georgius Benedicti,
De Rebus gestis
, p. 54.
illustri viro d. philippo sidneo
.
Ingenium, doctrina, genus, prudentia, virtus,
Haec data sunt paucis singula, cuncta tibi.
(11) [January 1586] Dominicus Baudius,
Carmina
, p. 66.
ad illustrissimum dominum meum philippum sidneium
.
Ecce iterum Iani auspicijs redit annus in orbem
Solemnes relegens sua vestigia cursus.
Quae tibi quae prisco dabimus munuscula ritu
Magne heros, triplici quem nobilitate potentem
5
Condecorat Virtutis honos & avita propago
+
Ingeniumque bonas excultum rite per artes?
Cuncta tibi superant, quibus aut Natura beare
Mortales aut Cura solet: quid dotibus istis
Adijciam, talique viro quae dona rependam?
10
Sanguis hebet, torpetque gravi ceu tacta veterno
Mens animi, nullaeque meo stant pectore vires.
Officium-ne igitur cessabit, inersque voluntas
Proferet haud ullum grati testamen amoris?
Non ita, namque etsi cunctarum munera rerum
[p. 184]
15
In te contulerit manibus bona copia plenis;
Attamen illa tuas illustrat adorea laudes
Quod Phoebum colis, & Phoebi socia agmina Musas,
Musas qui cibus est suavissimus ingeniorum.
Hac spe nostra tuos accedere Musa penates
20
Sustinet, ingenuo quanquam suffusa rubore
Virgineam faciem, dum se considerat ipsa,
Virtutesque tuas merito veneratur honore.
Sed quantum absterret pudor & reverentia, tantum
Invitat tua me bonitas, & certa faventis
25
Signa animi, tumidosque exosa modestia fastus.
Sume igitur placido vultu clarissime Sidnej
Quae tibi donamus prisco munuscula ritu,
Parva quidem, pretio si rem metiris & usu,
Maxima, si immensum spectas donantis amorem.
30
Est animus mihi magna volens, magna omnia volvens,
Liber ab ingenio quantumlibet usque paratus
+
Imperijs servire tuis, mentemque regendam
Virtutis normae, & rigido permittere honesto.
Quod tua si nostris subscribet gratia votis,
35
Si tenuem bone Maecenas dignaris alumnum
Tollere humo, vitaeque procul subducere inerti,
Gratus ut indultas divino a numine dotes
Protrahere in medium, patriaeque impendere possim:
Non ego tunc versu, nec munere fungar inani
40
Pro tali merito (quamvis quoque ludere versu
Fas sit & austeram Musis condire Minervam)
Sed res historijs accingar dicere gestas,
Dudlaeumque heroa canam, teque optime Sidnej
Dudlaeo comitem, & consanguinitate propinquum
45
Laetus in astra feram fusos memorare iuvabit
Te duce Baetigenas, longique incendia belli
Sopita, atque urbes Parmensie ex hoste receptas.
Sic eat, o longum vivat Regina, regatque
Belgasque Albionasque pari moderamine utrosque,
50
Concordes pietate, animis, ac foedere gentes.
(12) 12 December 1586. Hieronymus Groslotius, B.M. MS. Burney 370, f. 8.
tumulus v.c.m. philippi sydnaei equitis illustrissimi, ac doctrina et vtrtute incomparabilis
.
Ecce arto terrae in tumulo, exiguique sepulcri
Visceribus, sanctae exuviae Sydnaei immensi;
Olim Divi animi domus inculpata: sed illum
Coelum habet, et gaudet tanto hospite. Gaudet et orbis
[p. 185]
5
Vivente effigie in nata, et praegnatis amatae
Coniugis in casto gremio. Viget alite Fama
Quod Marte et Musis nomen sibi condidit: illud
Namque olli nequijt rapere aut Mars invidus, aut Mors
Tam iuveni. Victus Fatis visit quoque Fatum.
10
Sic vixit vivitque Deum genus, et mixtus Dijs!
(13)
(13) 12 December 1586. Hieronymus Groslotius, ibid.
epitaphium eiusdem
.
Siste, heus Viator, et parumper hic adsta.
Te Divus orat Genius hospitis Divi,
Ut has bibente lumine haurias voces.
Sydnaeus ille vixi. et, anne vis plura?
5
Posuisse sat sit nomen. haut capit nomen
Immensus orbis: mente tu intima capta,
Memorique conde. mente cepi ego totum
Domuique mundum vivida ingenii luce,
Ovans superbus orbe disciplinarum,
10
Quae nobiles tam nobilem virum illustrant.
Nulli secundus artibus Camoenarum;
+
Testis Brittana Musa, Tusca, Romana,
Galla, et Pelasga: tantae imaginem tantam
Laurus inumbrant, tot mihi faces vitae;
15
Quae propter illas, o vigebit aeternum!
In castra Musas sum sequtus, et Martem;
Nulli secundus Marte; consilii felix,
Manuque promtus; Imperator eccelens,
Nimiumque miles strenuus. sed invidit
20
Mavors meae virtutis inclytum fulmen,
Tremuitque dextram, quam nec aggredi e ... us
Aut cominus palamve; sed dolo incau ...
Morti dedit malignus eminus vibr ...
Ignitum, aheneum in meam necem telum.
25
Sic me enecat Mors, Marsque. Mars reus Mortis
Tantae, tam acerbae, mi paravit et Vitam
Superstitem post fata mortuae Vitae,
Onerans me opimis saepius favens praedis,
Adoreisque, et laureis sacris frontem,
30
Quae mi virebunt, dum vigebit et Fama
Contermina orbi, saeculis coaequalis.
Ab aemulo sic Marte mi decus Vitae,
Tum Mortis umbra, quae mihi dedit sanctio
Sanctae videre lumen et frui Vitae.
[p. 186]
35
Namque ille ocellus, ille amor, voluptasque,
Sydusque mundi nuper; en poli nunc sum
Amor, voluptas, flosculusque, ocellusque,
Sydusque princeps, et reluceo in summi
Sinu Iovis; cui Morte redditus iam sum.
40
Mea inde terra est rite reddita huic terrae
Pietas ubique te, Viator, offendat
+
Aeque pium, quam erga pios meos Manes,
Qui gratias tibi ob piam moram reddunt.
Nunc, si voles, abi, et Valeto. nam Dixi.
(14)
(14) [1586/1587] Dominicus Baudius,
Carmina
, 1587, p. 70.
ad nobilissimum equitem robertum sidneium
.
O Sidneianae columen unicum domus,
Lumenque, postquam lumen illud desijt
Lucere terris, patrioque nunc polo
Refulget inter astra sydus aureum,
5
Philippus ille frater, heu! quondam tuus,
Flos Anglicanae gentis, immo totius
Flos orbis, audiente dicam Fascino.
Quid o super nunc relliquum est misero mihi
Praeter perenne flere, solamen gravis
10
Inane luctus? huc perennes lacrymae,
Huc eiulatus, naeniaeque lugubres,
Ut evaporem qui meis inaestuat
Dolor medullis, o mihi sanctum caput
Philippe, magni nomen instar numinis,
15
Quot corde curas obseris moriens meo.
Tecum meae spes atque opes sitae iacent,
Tecum iocus lepos & omnis occidit,
Tum si quid olim e parte laeva pectoris
Musis amicum exsculpsit improbus labor,
20
Vel efficaci amore laudis incitus