... Tanta est iam confidentia in Geusiis, ut cogitent de Schola publica seu Academia instituenda in oppido Hollandiae Leiden, quod Hispani ante non multos menses obsiderunt. Ob eam rem nuper venit Heidelbergam Philippus Mornixius Aldegondus, ...
Divinus ille Plato, quem Tullius philosophorum deum appellat, tanta sapientiae opinione floruit, ut Thebani ac Phocenses urbem a se conditam legibus ei informandam suo arbitratu permiserint; is inter cetera, aureo politeumate, omnes artes et animi et corporis, ante vigesimum aetatis annum percipiendas definiebat, reliquam vitam in publicis belli pacisque temporibus constituebat...
... / Nobis non licet esse tam solutis, / Praecinctisve male, aut manuleatis, / Qui Musas colimus politiores: / Sentimusque seorsum ab his & illis, / Queis nos vix homines videmur esse, / Quotquot integrior tenet Minerva, / Sincerae fidei nutrix Minerva: / In manum cui de manu Themistim, / Scripturae & Genium Sacrae & Medendi / Artem tradidit ipse Dux profundi, / Et dixit, Tibi cura sit Lycaeum, / Quod volens tibi iure cedo ...... / Cedat Lovanium ergo Lugoduno, / Et cum Lovanio suo Duacum: / Et quantum est Academiarum in orbe. / Ecce nescio quid modo hac in urbe / Pisa, Parrisijs, Dolaque, & ipsis / Maius nascitur Atticis Athenis. / ...... / Huc ab auspicijs boni profecti / Omnes confluite undecunque Ephebi / Artis Palladiae futuri alumni, / Non non Lanificae illius vetustae, / Aut Sellariolae ullius, sed huius / Nostrae, quam Sophiam vocare Graeci, /
Romani Sapientiam fuërunt: / Usu ac Mnemosine parente natam. / Merces ipsa sibi futura quaesit, / Cum virtute suos beare sueta. / Ergo confluite undecunque Ephebi, / Quo Phoebus vocat, & novem Sorores: / Et quae praesidet huic, & his Minerva, / Batavis simul, exterisque ab oris:...
... / Nam notat undecimam cum gnomon temporis horam, / Sextaque labentem cum trahit hora diem, / Omnigenas denso videas huc currere gentes / Agmine, quas claro Phoebus ab axe videt. / Huc venit Anglorum genialis turba, locumque / Hunc subit, haec medium gens tenet una locum, / Italus a dextris & ei coniunctus Iberus / Ambiguo stringunt atria prima pede. / Ambulat a laeva quod gignit Gallia parte, / Hac etiam Belgas cernere parte licet. / Ante sed aspicies antiquo Tuiscone natos; / Et quoscunque dedit Rhenus & Ister habes. / Atergo Burgundus adest, fortisque Batavus, / Et quos Arctoïs conspicit Ursa plagis. / Dissonus auditur rumor, locus ipse repletur / Et variis linguis, vestibus & variis. / O decus eximium: visu & mirabile cunctis! / Orbis in exiguo maximus orbe viget.
... / Tunc mihi dicebas te non modo versibus ad me / Verum etiam totis ire voluminibus. / ... / Sed quid nulla queror demens mihi verba dedisse, / Quem mihi nil praeter verba dedisse liquet? /...
... vitam cum morte commutavit, anno Christi M D LXXV. aetatis LXIII. mensis cognominis die XVI.
Sub mortis tempus Academiae nascenti inter primos Professores destinatus. Sed inter ipsa initia morte abreptus inchoare munus non potuit...
... Neque enim inficiaberis spero, me totum illud tempus, quo primum in patriam ex Gallijs reverso liberorum quaerundorum gratia uxor credo obiecta est mihi, usque ad annum LXXII quo felici meo magis, quam publico fato, in Britannia vestra legatiunculam communi nomine obivi, ne tenuissimam quidem de te, aut de rebus tuis auditionem opera tua accepisse, nedum scedulam, aut literam, unde ego cum nescio quam de benevolentia nostra diminutionem factam nullo cum merito tuo levissime suspicatus essem, memini me tum temporis, atque adeo dum memini a lachrymis vix tempero, aetatis fervore impulsum scribere, verba mihi a Rogerio meo data fuisse. cui ego orationi nunc hercule lumbos, si liceat, defractos velim. O terra, o coelum, o maria Neptuni. Douzane huiusmodi de Rogerio? cuius egregia fides re cognita iampridem antea, & quidem Gifannianis temporibus, omnem ipsi de immutata porro voluntate dubitationem in posterum adimere poterat: cui si non ob illius eruditionem, prudentiam, probitatem, at saltem hoc nomine bene velle debebat, quod Valenti, Buchanano, Aurato, Baifio, Florenti, Altario, Thorio (at quibus viris?) etiam esset carissimus... [cont. no. 12]
Regina magnis edita regibus, / Ipsa erudita o Pieridum manu, / O Gratijs secunda nulli: / ...
... / Exempla cur vero ista peto foris, / Praesertim apud te? tam modo nun tuo / Periculo edoctam,...
... / Sic o Deus, sic ditis & insulae / Regina faxis, unius ut Dei / Ductu, tuoque restitutam / Rem patriae videamus olim. / Tunc digniori te citharae sono, / Ventura nec quem secla redarguant, / Canemus: ...
... / At quis o bone cogitasset illud / Fore unquam, medijs ut in Britannis, / Londinique Lutetiam invenirem? / ...
factos, verum etiam manu descriptos, scrinioque signatos & tuos & aliorum doctissimorum familiarium, eorum inquam quos fere in Gallijs communes habuimus, labores atque egregia ingenij facinora benigne communicasti, mihique exscribenda dedisti. Atque inter caetera magni illius Buchanani de Sphera opusculum, cuius exemplum Migrodio me acceptum referre par est, qui illud mei honoris gratia tuo permissu, manu sua accuratissime excepit... Ut haec tamen omittam, quibus apud animum meum nihil carius habeo, literae illae quas aliquanto post discessum meum, Ronsardi Franciadi, & Bellaquaei Bucolicis libellis comites dedisti, quantam habent declarationem amoris tui? ...
... Proinde te para, cum homine Batavo tibi res est, & qui iam aliquid sapiat ad genium huius adolescentioris Academiae. nosti tamen quam morosi, plenique fastidij sint, qui poëtica malacia laborant. dediscendae tibi sunt Musae istae severiores, serieque omnes de Repub. cogitationes in aliud tempus reijciendae ...
... cui ut est nil, sic nihil unquam / Aut fuit, aut alia posthac aetate futurum est / Doctrina, eloquio, forma, & pietate secundum. / ...
... Est hic nobiscum Philippus Sydneus eximius adolescens, quem ego summopere diligo propter morum suavitatem, acre ingenium, et verum peritiam fere maiorem quam eius aetas ferat. Ut uno verbo dicam, mihi videtur plenis velis ad virtutem contendere, et indico faelices parentes qui tam praestantis indolis filium genuerunt...
tui cognitionem prorsus fuerim inflammatus, eamque ambitu quodam, & quasi precario expetendam duxerim ...
... non ego ille quem putas, / Non ille Apollo, quem tuus / Poëta nuper iste mentitus est. / ...
[In margine:] Daniel Rogerius Albimontanus.
... / Vis verum tibi dici amice? dicam, / Te vivo pariter sales Batavi / Vivent, & pereunte te peribunt.
... Crebro etenim ex Zelandia & Batavia Literas ad te per populares tuos isthinc in Patriam redeuntes dedi. Habes autem in illis Regionibus plurimos, duos imprimis tui Nominis studiosissimos, Janum Douzam, & Philippum Marnixium, Ingenio, Genio, et Genere nobilissimos, quorum alterum cum Lutetiae commorareris ad te deduxi, cujus ad te Poemata nuper illa edita ex Authoris Scientia et Voluntate transmitto; alterum nosti Parisijs, qui Principi mehercle optimo, Merito suo vel gratissimus. Is cum nuper à Principe redirem, Literas his adjunctas ad te scripsit...
... Philippus Sydnaeus ... nuper ad Imperatorem Rudolphum a serenissima Regina legatus est, qui Casimirum Ducem, fratremque Electorem in itinere conveniet, de mediis quibus foedus Anglis cum Protestantibus Germanis coire possit ad religionis salutem tuendam ...
... Imperator his diebus eum ad se accersivit & valde clementer accepit...
... Profectus est Colonia Antverpiam, & inde Bruxellas, ubi audio redditas fuisse ei literas a Regina, quibus jubebatur ire ad Principem Orangium, & nomine Reginae fidejuberet in baptismo filiae ipsi Principi recens natae...
... Amo enim Principem illum, et forsan aliquo modo magis ei inservivi, quam ipse noverit. Ita sane nostri animi hoc tempore inclinantur, ut (si bella ex Belgio continuentur) in aliquam spem adducar, vaticinium illud tuum, quod mihi de ipso aliquando Viennae dixisti, felicem eventum habiturum...
... Pictor expressit te subtristem & cogitabundum. Mallem fuisses vultu magis ad hilaritatem composito, cum pingendum te praebuisti...
E mensis plurimis itineri difficultatibus, Optatissime Duza, tandem ex Germania in Belgium sum reversus ad illustrissimum principem Aurasinum, quem hac hora optime valentem, magno animi gaudio conveni. Quod si tu affuisses, nihil foelicitati privatae defuisset. Miror, autem cum Francofurtum te venturum ad nundinas mihi promiseras, te nec apparuisse isthic, nec literas, mutati consilii mi indices ad me misisse. pluribus tuo nomine cum Wechele egi sed exspectabaris indies.
Nunc ex Sylvio intelligo, se cum Typographia ad nos migraturum. Quare quod antea ad Academiae amplificationem et gloriam deerat, illius beneficio recipietis, quo modo privatim tibi consultum erit: sed vereor ne Catomanae theologiae supercilium, Basia tua omnia apro(pro)bare recuset: quamvis nostro nomini sint inscripta: Hibernia mea exspectant promissam Oden, addo etiam Epigramma, sine quibus Typis Wecheli non ausus fui eam committere: Nam (ut usurpem Buchanani illud) quod ab ingenio Domini sperare nequibit, Debebit genio forsitan illa tuo. Hic paucis tantum diebus commorari mihi in presenti licebit: cras, Principem Bruxellas sequor: unde in Angliam pegaseo advolatu cogito contendere. Villerius qui nuper ad Principem venit mecumque hodie est pransus, narravit mihi, Tragediam Johannis Buchananicam Londini impressam: unde eam brevi exspectabis: cum verbosiori Epistolio: haec enim mihi excidunt occasione oblata ad te mittendi, per Elegantissimum Modium: qui aetatis vere, insignitor Verronianum illud comprobat, Ingenio non annis nos discere: qui si solus advenisset, beasset quidem me, sed cum Carrionem una deduceret, dici non potest, quanto beneficio me affecerit: Una hora fruebar duobus quos unice desiderabam videre. Gratulor illi ad te iter dignus siquidem tuo est amore. Utinam una ad te liceret mihi cum eo proficisci: Ego illi me adiunxissem, si Serenissima Regina reditum meum non exspectaret indies, quae unice scire gestit...... illis meae cu......... tecum....... aggeres Alcmarianes.... communica......
nare haec...... consule, qui spatiis excludor unguis, quo minus plura ad te nunc exarem:
Deus opt. max. te cum coniuge atque adeo fami[lia] integra servet incolumem, tuosque conatus prosperet et fortunet.
... Communis noster amicus Dn. Daniel Rogerius missus a Serenissima vestra Regina in Germaniam, captus est a praedonibus prope Cliviam oppidum, & abductus in arcem Blimbeck, quae ad Martinum Schenck pertinet. Vestrum est procurare ipsi libertatem: nam Princeps Auriacus nihil in ea re potest: sunt enim ejus hostes infensissimi ii, a quibus est captus...
... sunt infesta latrocinijs itinera quibus hinc itur in Germaniam, ut nemo se ijs audeat committere. Id suo magno malo expertus est infoelix noster Rogersius cuius ego vicem valde doleo. Fefellerat nuper appositos sibi custodes, eo opera cuiusdam mulierculo effugerat, sed est ex fuga retractus, & ut audio, iam arctiore custodia quam antea, detinetur...
... hinc abest trium horarum Itinere Leida, seu Lugdunum Batavorum, ut isti jam loquuntur; ubi vivunt Justus Lipsius, Jannus Douza Poeta, & Donellus ... Viri docti, & clari. ...Daniel Rogersius, communis noster Amicus, qui te unice colit, ante quatuor Menses captus est à Germanis ...
... / Testes meorum sint volo carminum / Uterque Sydneius, Rogersque; / ...
... / Ferreas capti manicas Rogersii / Duraque vincla / Cogor invita procul abdicatus / Aure inaudire, & tacitas per auras / Surda Pegnessi vada lacrimoso / Frangere questu. / ... / O quis, & quando, mihi nunciabit / Esse laxatas hilaris Rogersii / Compedes, tendemque frui redemptum / Aëre aperto? / ...
Ecce vidi ante te Rogersium vestrum et meum: de quo non semel scripsi ad vos... Gratum mihi fuit et jucundum: Dominum Rogersium mihi confessum esse de tua erga se benevolentia et studio et patrocinio. quam id mihi gratum sit: non dico fuerit: perpetuo enim gratum erit: potes tu per te ipsum satis aestimare. Primum igitur gratias ago Deo: quod liberatus sit ex diuturna et magna molestia. Deinde quod prius ad me venerit: quam ad vos sit reversus: credens atque confidens vobis: quo maioribus propter vos molestijs et angoribus cruciatus fuit: eo vos magis elaboraturos. ut ista tristitia diuturna maiore laetitia compensetur: atque utinam brevi abs te habeam literas non fatales atque lethiferas: sed tamen laetas atque laetiferas... [P.S.] Recreate Rogersium nostrum: coniuge bona, antequam cani augeantur.
video illi te, tibi illum. fabulamini, muginamini cottidie, cum libet, quamdiu libet: o beatum par, et quod utinam per me impar! Nobilissimis Dominis Burgleo, Sidnaeo, Diero, quaeso cultum omnem a me nuncia et amorem... felix hac quoque dote Anglia, quod nobilitas in ea vere nobilis, culta studiis virtutis et doctrinae. ... [P.S.] Plantinus noster abiit sed ... brevi rediturus. ...
... Post Vindemiam anni 1582. navigavit ex portu Dipensi in Angliam, offerens Richemonti Elisabethae Anglorum Reginae sua Poemata, ibique per hyemem in aula mansit... Sed postquam comite itineris Hieronymo Groslotio Lislaeo nobili Gallo, cuius maiores ex Francia Germaniae oriundi erant, qui cum adolescentulo Iacobo VI. Scotiae Rege sub Georgio Buchanano educatus fuerat, Academias Oxoniensem & Cantabrigiensem, Bibliothecasque libris veteribus refertissimas perlustrasset, a Regina humanissima, quae aliquoties ipsum antea sponte sua compellaverat, veniam abeunti impetravit ... Praeter linguam vernaculam, quae est Teutonica superior, & eas, quae in scholis Academiisque addiscuntur, maxime illi cordi fuerunt Italica, Gallica, Hispanica, item Belgica & Anglica...
... nunc vero primum scribo occasione iuvenis amicissimi Georgij Benedicti, qui vocatu patronorum abit a nobis sane quam invitis... Cum haec scriberem, nuntiatum est mihi excessisse nuper Petrum Ronsardum Principem nostrum vatem, in uno Bartasio minor. obijt autem quod notes novissima die anni superioris. Aurati Poemata multa iunctim excusa sunt primulum Lutetiae inscio auctore...
... Sub finem ejus mensis accessit numero comitum splendidissimae Legationis, quae tunc ab Illustrissimis Ordinibus missa est ad reginam Elizabetham. illic innotuit multis a fama vel dignitate claris viris, sed uni instar omnium maxime charus fuit Philippo Sidneo; ...
... / Tris praeter omnes nobili fama viros / Cultu Philippos prosecutus sum meo: / Te coelitis, Mornaee, felicem
stili; / Te, clare Sidnei, quem diurnare haud tulit / Virtus in orbe, fas ubi versum ac nefas, / Terrisque ademit debitum coelo decus; / Te magne Marnix, providens vir & graves / Perpesse curas patriae rebus super: / ...
... / Quot risus simul in ioco atque vino / Risissemus, ego, Hottomannus, ac tu, / Coniuncti Schedio: ...
Scitum est, ubi amici ibi opes. Ego id verum esse comperior cottidie. Nam sive id foelici quodam fato meo fit, quo modo mihi persuadeo, sive merito meo quod quidem mihi non arrogo, libere possum gloriari permultos mihi amicos contigisse nec eos e multis quorum opera et comitas summo mihi et ornamento et adiumento semper fuit. Taceo reliquos, unum illud nobile par loquar, D. Dousam, inquio, et D. Rogerum per quos interpretes factum est ut, quo nihil mihi optabilius accidisse potuit, in familiam illustrissimi equitis D. Philippi Sidnei reciperer. Quid tibi eius doctrinam, quid humanitatem, quid caeteras dotes commemorem?
Non nostri ingenii est oras evolvere laudum
Tantarum, meritisque virum celebrare Camoenis. Verum tamen nescio quomodo prorsus hic sum quod aiunt χῶφον πρόσωπον non quidem voluntate mea, non etiam opinor ullo meo vitio nisi forte pudore subrustico. Nunc illud quanta possum animi contentione serio a te peto, mi Lipsi, naturae meae verecundiam subleves, et
primo quoque tempore literas ad eum mittas indices amoris erga me tui, indices eorum qua et tu de me polliceri salva veritate poteris, ego affirmationem tuam bona fide praestiturus confido. Narro tibi, nullus te vivit impetrabilior, ita eum tui admiratio inflammavit. Id igitur si feceris, non hoc quidem consequeris ut te ardentius amem (non enim ullam partem augere meus in te amor potest) sed ut plura tibi debeam, et magis solvendo esse possim. Vale.
Tuus ex animo D. Baudius.
P.S.] Iterum resecro, mi Lipsi, quod dudum obsecraveram de literis illis huc mittendis. Ego hic Vlissinghae sum apud Pensionarium van der Becke. Velim potius mittas plures eodem exemplo diversis temporibus, unas tantum ei tradam et si plures perferantur, alias servabo. Salutabis a me D. Donellum, itemque familiam Hauteni. Vale meum decus.
... Tu precor interim / Gilpine, quid Regina mandet, / Quid jubeat mihi adordiendum, / Felice nutu significaveris. / Me, quantus hic sum, devoves illius / Famae celebrandae, Britannum / Omnis ad obsequium paratus.
... / Aurora salve. Te meis venustam / Quoties ocellis laetus adspexi, palam / Videre Elisam sum ratus, / Britanniae illam doctam et eruditam / Reginam, in illiusque viva imagine / Meam Rosinam, tot libris / Tot luculentis carminum involucris / Claram; poëtarumque mille versibus / Pridem celebratam, in mei / Tantum favorem, gratiamque Nymphae. / ...
... / Tecum est filius una, / Vivax ingenio puer, / Quem dignata suo Melpomene sinu / Artes Pieridum condocuit bonas, / Romanoque disertum / Vatem carmine reddidit. / ... / Haganae teneris aurea virgines / Dudlaeo manibus dona parant duci, / ... / Lugdunum unanimi te simul omine / Expectat reducem, non minus in tuam / Quam Leicestrida laudem / AEternum meditans epos. / At tu ne propera tam cito, Nordovix: / ...
Ego et Lislaeus te invisemus ante abitum, ut heri promisimus. Itaque fac, mi suavissime Dousa, qua hora sis conveniendus, sciamus: ne scilicet & tibi & tempori simus detrimento. Si prandium exspectas, a prandio vobis erimus praesto, navim votis mutuis prosequuturi. Fortassis carmen te & filium postmodo subsequetur. Angustia temporis praevenior. ... Si diutius heic commoror, linguae Anglicae operam dabo. Philippum Sydneium, mihi ante multos annos notissimum, fac quaeso et me officiose salutes. Vale. Londini. Tuus ex animo. Melissus.
... / Stantes in aucti margine fluminis / Fidi sodales, ipse, Rogersius, / Unaque Lislaeus, Poëtam / Prosequimur satagente voto. / ...
Londini. Die VII Decemb. Anno M D LXXXV.
Munus meum Philippo Sidneio placuisse libenter ex Epistola tua intellexi, mi Hotomane, utinam mihi illum hic videre contigisset; citius sane negotia mea in Aula, expeditiusque confecta fuissent, illo praesente. Nunc discedere quamprimum cogito, ne plus temporis sumptuumque perdam. Recta Caletas Deo favente petam, inde Parisios. Tibi gratias ago interim de labore, quam sumpsisti in perferendo Libro. Resaluto Lipsium, Dousam, amicos ceteros. Pace in Gallis facta, fortassis iterum conveniemus ...
Quod ad te scribo, Walsinghame vir praestantissime, eo fit ut te certiorem faciam de discessu meo in Galliam. Constitui ire equis celeribus. Quod si aut Reginae serenissimae? aut tuo nomine quidquam mihi credere volueris litterarum, offero meam operam atque studium promptissimum. Nihil me amplius heic remoratur, praeter litteras salvi conductus, in portu necessarias: quas Nicasium secretarium jam scribi [inserted: & Reginae manu signari] curavisse spero. Si quid fortuitu ad me litterarum ab ill. viro Philippo Sidneo, amico meo vetere, perlatum esset, eas mihi transmitti cuperem. Cras Deo volente in aulam advolabo. Bene vale.
... / Nuper quum peterem tuos Baifi / Penates, legeres mihi tuae quum / Musae delicias venustiores. / ... / Illum [i.e. Ronsard] dum video audio tuasque / Cantantem lepido sono camoenas / ...
Douza, quis hunc stringet verrucae crimine vatem, Dissimulans monstri tubera magna sui?
... totus tamen in otio sine negotio. et despondi prorsus mentem animi, posse me quondam nomen aliquod inter literatos tenere. Imo et Sonnettorum illa vorsuta concinnatio totaliter dissoluta est; quique nuper in haec verba prorumpere ausus: (...) nunc paratus sum cedere, & jam nunc cedo, omnium mortalium minimo. Sed jam satis garrivi. Da jam si placet alijs operam. Salutem filio, cui misissem carmem, sed nondum accessit ultima stropha.
... Wy zyn ten hoochsten verblyt geweest verstaen hebbende by uwe F.G. Resolutie genomen te zyn ooc voor een wyl zyn hof binnen dezer stede te willen houden, daermede deze stede grote eere zal werden angedaen. Ende zoo wy billicken derhalven bezorcht zyn over Uwer Exc. F.G. ende zyn hofgevolch ten besten te doen logeren ende accommoderen ende alle ongeregeltheyden tot noch toe daerinne gepleecht te doen voorcomen ... ende te verzorgen dat niemandt boven zyn vermogen en worde bezwaert, hadden wy uyten onzen aen uwer F.G. afgevaerdicht (ende) onsen medebroeder...
comitatus filio Antonij pseudoregis Portugalliae aliisque proceribus. A lectione Lipsium prensat et secum ad prandium ducit; hospitium namque haud procul inde habebat in monasterio monialium sanctae Barbarae sacro et jam ab Auraico olim occupato, ubi ipsum cum dicto filio Antonij et pseudoepiscopo Coloniensi sacris quadragesimae diebus epulantem videre erat, mensa carnibus instructissima...
Quaeris a me serio, Vir illustris Philippe Sidneie, de Pronunciatu Latinae linguae quid sentiam? germanumne & verum hunc, quo nunc utimur: an alium fuisse antiquitus, qui ut multa alia, exoleverit tenebris ignorantiae obrutus & longi aevi. Tenuis subtilisque inquisitio:...
Quis ergo finis? tibi o Sidneie parere. quia durus, sive improbus, si illi quidquam negem, cui dij ipsi (usurpabo Laberianum illud de Caesare) nihil negaverunt. Corporis tui bona intueor? ad robur pariter factus es, & ad decorem. Animi? cultissimus ille: & uberrimae in te ingenij iudicijque dotes. Externa? stirpe nobilissimus es, opibus splendidissimus. nec quidquam facile tibi deest, quod Naturae aut Fortunae adest. Macte his dotibus! eo magis, quod non ad ambitionem, ut pleraque ista nobilitas, aut ad pompam abuteris: sed confers eas, qua potes, ad tuam & publicam salutem. Idque domi & foris, toga & sago: cum vegeta illa animi vis ad omnia sufficiat: & Marti ita lites, ut sacrum numquam deseras Sophiae & Musarum. Quod Archilogus ille de se gloriatus olim; tu magis iure:
* Sum quidem ego famuluscultorque Dei armipotentis:Sed tamen & Musarumincluta dona habeo.Sed libo hoc laudum tuarum limen, non penetro. quia ut sacratum silentio potius, quam plausu spectamus: sic tuas ego virtutes. quas veneror, non exsequor; adoro paene dixerim, non adorno. Tu tantum, o Britanniae tuae clarum sidus, (cui certatim lucem affundunt Virtus,* Εἰμὶ δ᾽ἐγὼ θεράπων μὲνἐνυαλίοιο ἄναχτοςΚαὶ μουσέων ἐρατὸνδῶρον ἐπιστάμενος
Musa, Gratia, Fortuna) tenuem obscurumque hunc laborem a me libens accipe, & paullisper instar doni pendere patere in Famae templo. None nim ut verum legitimumque donum: sed ut illius obsidem, & velut sponsoriam tabellam. Alia sunt te & me digna. quae dabo, dedicabo, si vivam: atque ita vivam.
Salve a Lipsio, qui scripsi haec Lugduni in Batavis...
... Vraechdy van waer ict hebbe, hebbende Engelandt noyt betreen? ende ooc zulcke Scholen hier noch onbekent zijn? ... Zijnde alhier gearriveert zijn Excellentie gheviel my ten deele van zijnen gesinde, een treftich Edelman, G. Broock, een fijn, oprecht ende Godvruchtich Heere: wiens welsprekentheyt my (t'was Engelsch, verstont een weynich, over vijfthien Iaer tot Antwerpen geleert, maer nu niets weert, als zijnde meest al gevlogen) gantsch verlustichde: ende hy begeerich na t'Françoys, geriefden wy malcanderen, by onderstant vant Latijn, onzen tolc...
... Cogitantem vero de commoditate et opportunitate multarum urbium, quibus adventus meus satis gratus fuisset, ut V.A. tectis potissimum considerem, singularis in literas humaniores amor meus et propensio impellebat. Et quamvis Reip. graviora negotia non permittant ut hisce studiis plane vacare possim, tamen liberorum meorum caussa, quos ad ea accurate educandos curo; egi cum Magnifico D. Rectore Academiae Vestrae, ut in eandem tanquam membrum aliquod asciscerer. non habita ullius interea commodi aut utilitatis meae ratione: hoc solum fine, ut promptiorem me haec redderet occasio, ad ea, pro virium mearum modulo, conanda quae ad dignitatem Academiae augendam profectura aliquando incidere possent...
siteyt te erkennen ende zulx te laten gebruycken de privilegien ende vryheyden vande universiteyt hebbende zulx de secretarys dezer stede belast zyn belet van vrydomme te onderteyckenen.
[1586] ... Dit huys wert geoccupeert by mr gilpin secretarys van zyn Excellencie met zyn huysvroue ende familie. Deromme tgedencen opt forieringe hem verby te gaen.
... Ultrajectam veneram, & id tantum, vere dico, tui salutandi causa. Elapsus mihi es paucis ante adventum meum horis; quod fero, etsi deleo. Res bellica vos nunc tenet; sed nec togata ista & politica negligenda est: in qua vereor, (cur non utar libertate quam apud te mihi esse voluisti?) vereor inquam, ut quidam calide nimis & cum affectu versentur. Lenta istorum hominum ingenia, nescio quomodo tractari gaudent via lentiore. Emissi Ultrajecto nuper magnus numerus, securitatis causa: scio, nec damno. Sed quid si carptim & per partes? Uno agmine quid opus fuit? Busius arcte, nec ex dignitate, detinetur; cui privatim amicum me fuisse fateor (nec enim ex iis sum qui vultum & animum mutant cum fortuna) publice tamen si quid peccavit, non excuso. An excidit tibi judicium de illo meum? Libere tunc, & quod pro patria censebam, in illum dixi: dicam quod pro illo videatur, sed eodem fine. Studio patriae, aut honoris vestri nulli mortalium cedo. Res docebit. Parem me non fateor tamen illis, quibus lingua prompta, vaga, saepe vana. Quod ago, sentio, serio ago, sentio; nihil in frontem. Sed de Busio: si non usui ille vobis, nonne ordine moveri satis erat? At nocuisset. Ecce telum alterum, patria & finibus emitte. Carcer, nec causae dictio, invidiam habet & sermones, etiamsi meruerit. Quid novos fluctus movent, ubi veteres nondum quievere? Ego tibi vaticinor (utinam vane) ad dissidia interna nos ducent rapidi & torrentes isti; quod si imperium vestrum ubique firmum, minore periculo peccarent; nunc scilicet quae loca praesidiis careant, non vident. Asseri habenas vobis plene & firmiter probo, suadeo; tempestive modo id fiat & cum quodam tractu: in corpore tam aegro, omnia paucis mensibus curatis? opus est diaeta. Haec & plura utinam in sermone potuissem: sed mentem meam tu certe vides, quam puram & innoxiam esse Deus mihi testis. Ego te
rogo per Regni & Reginae vestrae honorem, per communem omnium nostrum salutem (nec enim disjungi potest) tempera, quod in te est, fervorem illorum qui zeli specie & amoris fallunt. Se, non vos, auctum eunt, qui in praecipitia ista vos trudunt. Vale vir illustris & aeternum mihi care. Illustriss. Comiti & Gubernatori, victoriam & successum precor ex affectu.
Ultrajecti in diversorio. xxx. Augusti, M D LXXXVI. Illust. D.T. addictissimus Cliens
justus lipsius.
[P.S.] Dum hic sum, convenerunt me affines & amici Busii, qui valde queruntur de carcere strictiore. Imo nec accessum iis patere. Ego precor, sed ita ut tu quid in rem sit, videas, facias.
Mi Lipsi. Doleo quod a nobis discedas, et eo magis doleo, quod verear ne istarum rerum tedium tam sit in causa quam ipsa valetudo. si ita sit, (et nisi etiam de nostra anglia desperes) obtestor te per nostram amicitiam ut velis de te eo transferendo cogitare. conditionem quam tibi aliquando obtuli ita ratam faciam, ut me moriente non deficere potuerit. novi te gratissimum fore nostrae Reginae et multis aliis imo omnibus aliis.
... nos cum multis dificultatibus luctamus, credo deum ita velle in suis rem mitigare, ut non sint nobis nec currus nec catenae. Diutius tecum nec calamus potest morari. Tu me ama et vale...
... rumor de vulnere Illustris et Generosi Domini Sidnaeii nos plurimum consternavit, neque carere atiam periculo ex tuis intelligo: Oramus autem Deum, ut eius Generositatem pristinae sanitati restituat, nobisque et Ecclesijs nostris diu incolumem servet...
... Sed ecce tibi vix literas tuas Doctor James perlegerat & se caussa tua velle significaverat cum rumor adfertur Comitem Leicestriae eopse die affuturum ac paulo post iam adesse nuntiatur. Itaque praesentia tua scilicet maxime esse opus ad expeditionem tui negotij. D. Sidneji invaletudo non tulit ut epistolam tuam
legeret. Nos pro captu nostro rem omnem ei narravimus. quid multa? rem pactam habemus, nihil eo dici potest impetrabilius. Itaque statim accessiri iubet Juvenem illum cuius apud te memini, singularis ingenij & doctrinae non tralatitiae, dat ei in mandatis ut ad Illustrissimum Comitem literas paret non perfunctoriae commendationis. Paret ille ac lubens. id enim unice expetit aliquid facere quod e re tua sit. Serio dico, ardet cupiditate incredibili nomen ut suum in numero tuorum habere digneris. Caeterum de adventu Excellentiae mox certior factus (quod facile intelligis) operam scribendi supervacaneam existimat. Agam cum D. Sidnejo ut cum officij caussa eum Comes inviset, mentionem tui negotij faciat, quod certo scio eum facturum...
Cum hic Ultraiecti essem, mi Duza, forte incidi in eam mulierem quam huc matrona nobilissima Mater tua miserat sciscitandi caussa ubinam locorum pater tuus esset. Ea petijt ut quae scirem super illo, tibi impartirer.
Daventriae ipsum reliqui salvum & incolumem 23 die mensis praeteriti [alter.: huius]. Literas mihi binas tradiderat quarum unae ad Illustrissimum Sidneium alterae ad Doctorem Jacobum dirigebantur. Eas ego pertuli, responsum forte expectavit sed frustra: non enim Domini mei Valetudo patiebutur ut vel nomen Epistolae suum subscriberet, postero siquidem die post meum adventum in Urbem Arnhemium lumen illud ingenij, Doctrinae, Nobilitatis morte extinctum est. Ab eo tempore nihil rescire de patre tuo: labor ut suspicer eum Daventriae commorari spe reditus Comitis Leicestriae, ac proinde ubi certior factus fuerit Dominum Comitem hic Ultraiecti futurum spero fore ut in viam se det, & huc se conferat. Si hic esset vel uno die totum eius negotium expediri posset. Aliud quod scribam nihil habeo, nisi hoc unum serio a te peto ut aliquid Musaeum pangas super obitu domini mei, & Georgium Benedicti meis verbis obnixe horteris ut idem faciat. Puto mihi datum iri negotium conscribendi universa eius facta. 31 Novembris 1586. stylo novo. Vale.
editi mihi prae acerbi doloris nisu invitis sane ipsis Musis, quae me profanum merito arcent a suis adytis, quae reclusa vobis solis, imo vero inclusa ipsa pectoribus tam sacris. eorum unicum exemplar mitto, quod cupio commune tibi et Benedictio nam cuique vestrum suum describere occupato mihi nunc non licet. deinde etiam sic satis superque nugarum. addidi etiam Epitaphium Gallicum, non vestra, quos puto non intellegere, verum unius patris tui caussa, quem scio capere quoque lepores nostrates; cuique etsi non sunt illa tanti, non impedio, quin ostendatis, modo vobis videatur. laudabitis voluntatem et conatum meum fortasse nequaquam rem ipsam. quamvis illam aestimabitis quoque non a se, sed a solo affectu meo. istinc nec famam spero, nec timeo infamiam. tantum volui, ut debui certe, defungi novissimo hoc et lugubri pietatis officio erga Divos illos Manes tam magni viri, tam amici; cuius rite soluti volui quoque vos habere testes...
... Echter stond het gevecht hun dierst; alzoo Philips Sidney, aan een'wonde daar gekreegen in zyn'dye, ten vyventwintighsten daaghe quam t'ooverlyden: een heer van ontrent dertigh jaaren, heughlyk vernuft, dapper beleidt, fraaye geleertheit, aardighe taal, zinlyke en minlyke zeeden. Hy was gebooren uit een' zuster des Graaven van Leicester; zagh, by de Kooningin, zich in blaakende jonste; en in vaste hoope, der halven, van ongemeine verheffing. En zommighen sloegen'er geen twyfel aan, oft hy zoude, in geval van langer leven, naa't meuken van den moedt door tydt en ervaarenis, zynen oom, wiens verstandt by't zyne niet haalen moght, in't voortvaaren met zyn'onrype aanslaaghen tot verneedring der Staaten, door zyne wysheit en bescheidenheit geschorst hebben. Maar andren oordeelden, dat zyne nyverheit, wakkerheyt, en behendigheit, indien hy ze aan't ondergraaven der vryheit hadde willen besteeden (gelyk zyn dringen op onbepaalt gezagh voor den Graave, toen men dien de Landtvooghdy eerst aanbood, te erduchten gaf) den Lande quaalyker zouden bekoomen weezen, dan de lossigheit van Leicester, die, met het onbesuist aangaan in zynen toeleg, ten halven weeghe steecken bleef...