[p. **2r]
origineel
In Eadem.
T
u, qui formosis dominae defixus ocellis
Concoqueris lentis sollìcitudinibus,
Haec lege, qua teneris ducunt te coela camoenis,
Protinus & docte factus amator abi
.
Sive juvat primi risus & jurgia Lecti,
Et Veneris molles noscere delicias,
Hic potes et risus, et primi jurgia lecti,
Hic potes argutas discere delicias
.
Seu rudis insolitas consumit flamma medullas,
Et tibi jam primum saucia corda gemunt
.
Dum tua non notis mens vulneribus languescens
Jactatur in variis tristis imaginibus
.
Aspice tot volucris Pueri, tot Cypridis artes,
Utque tuus blande concilietur amor
.
Non animum movet hic scelerata pecunia amantis:
Dira fames casto displicet illa toro
.
Primus Amor sacros docuit contemnere nummos,
Et quae sollicitum praemia vulgus amat
.
Pauper erat veterum Saturni flamma sub aevo,
Rustica, sed quamvis rustica, casta tamen
.
Laömedontaea nec Pastor natus in aula,
Nec tenuit magnas pulcher Adonis opes
.
Non movet hic primos frons iracunda calores,
Hanc quoque, si nescis, spernere novit amor,
Priamides quondam Ledaeae senserat iram
Attamen haud solitas destitit ire vias
.
Has artes, haec docta tibi sacraria pandit,
Dulcior Hyblaeis pagina docta favis
.
Haec in amore duces tibi sint praecepta colendo,
Haec condat memori pectore, quisquis amat
.
[p. **2v]
origineel
At vos formosi flores, quos dulcior aura
Ventilat innumeris grata Cupidinibus,
Crescite jucundi flores, dum mutua amantum
Fragrabunt teneris oscula basiolis
.
Dumque ita fragratis, faecundae semina mentis,
Auctorem titulis tollite rite suis
.
Sic vobis suavem Cypris aspirabit odorem:
Grataque perpetuo vere beabit humus
.
Gulielmus Rabus.