1257. 1628 mei 13. Aan G.M. Lingelsheim1.
Putabam iam ferendis adversis occaluisse me, neque novo vulneri in me locum patere, cum intellecto morbo tuo, optime Lingelshemi, totus inhorrui et experimento didici, quantum mihi ad indolentiam restaret. Sed te iam spero omnium bonorum votis, quae nunquam tibi desunt, utinam et meis, restitutum meliori valetudini, cuius spem bonam Venator tuus2 mihi fecit, cui ego plurimum debeo, primum quod tui, id est hominis mei amantissimi, vices obire, deinde quod libellum meum, utinam tam utilem quam honesto proposito scriptum, etiam ab illis popularibus tuis, qui latine nesciunt, intelligi voluit. Gratulor mihi tam faventis iudicii benignitate. Sed nimirum hoc quoque ut multa tibi debeo, qui ubicunque es, ibi amici mihi deesse non possunt.
Etiam in publico debito partem meam agnosco, cum Gruteri3 memoriam celebrandam sibi sumit, viri, quem et ob summa in literas merita suspexi et ob singularem candorem amavi semper. Ego quanti Gruterum faciam, expressi non tam loquendo, quam causam reddendo, cur taceam. Epigramma huic excusationi dicatum tu quoque pro solita tua bonitate ut excuses, rogo.
Syllabi4 exemplaria ei5 dedi, qui colligendi laborem sumpserat, non infructuosum, si principes et episcopi incipiant intelligere, quid sui sit muneris. Berneggeri6 praefatio vere Christiana est et tanti, quanti ipse Syllabus. Ipsi et Venatori, viris tua amicitia dignissimis, cuius ego quoque partem nostrae veteris necessitudinis iure mihi postulo, hanc epistolam tecum volo esse communem.
Valete omnes.
XIII. Maii 1628. Lutetiae.
Tuus tibi addictissimus
H. Grotius.