1333. 1628 november 10. Aan C. Barlaeus5.
Expertus, Barlaee doctissime, Platoni assentio, qui, post magistrum suum Homerum, Deum eo censuit esse ingenio, ut miscere gaudeat. Magnis iam diu adversis agitatus magna etiam sensi solatia, ex studiis, ex uxoris fide, ex amicorum constantia. Inter haec, ex animo loquor, inter efficacissima pono Poematum tuorum6 lectionem. Primum enim, quod me tam longus carcer docuit, vim habent mirificam adversus calamitates erigendi animi sacra dogmata, quorum tu praecipua versibus ita expressisti atque ornasti, ut nulla eloquentia ea altius in animum possit infigere. Proximus huic affectui est patriae amor, quem penitus imbibisse tanti mihi onstat et tamen ne nunc quidem eum excutere possum. Hunc tu mihi, acerbum alioqui ob eorum quae perpessi sumus memoriam, amoenitate carminum suavem plane fecisti, seu foedera canis, seu triumphos, seu spem novae praefecturae. Accedunt iam tot artes et studia, in hoc tantum mihi culta, ne cum ceteris iniquus eorum aestimator essem, quae omnia cum Poesi maritasse non alterius quam tui fuit ingenii. Iam vero Vossii laudes, pro eo quo eum diligo amore, quanto cum gaudio legisse me sentis? Nam quae ad me ornandum addidisti, his non accenseo, cum ruboris tantum materia sit supra meritum praedicari. Est tamen et hic quod iuvet nullo imperio, nulla vi apud Lugdunenses