Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5 (ed. B.L. Meulenbroek)


auteur: Hugo de Groot


editeur: B.L. Meulenbroek


bron: Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5 (ed. B.L. Meulenbroek). Martinus Nijhoff, Den Haag 1966 


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet


 i.s.m. 

1930. 1634 mei 28. Van G.J. Vossius9.

Vir clarissime,

Mitto ad te Guilhelmi Schikarti10 literas et, si non fallor, ejus םירופ, sive de Judaeorum Bachanalibus opusculum11. Quam inde capio conjecturam, quia ad me miserit, quicum non ea illi amicitia vel illud literarum commercium hactenus fuit.

[p. 251]

Simul literas accipies Hortensii1, civis tui, quem puto aliquando non inglorium patriae urbi fore. Est et illi familiaritas, sed literaria, cum Schikarto. Uti et cum Gassendo2 et aliis, in mathesi claris viris. Ipse nunc disciplinas mathematicas in urbe hac, sed extra ordinem, profitetur. Attamen is est confluxus audientium, is quoque genius docentis, ut non dubitem, quin propediem eum collegam simus habituri. Ptolemaeum3 sic sequitur, ut Tychonianam4 et Copernicanam5 sententiam simul proponat et explicet. Nec obscurum nobis in Copernicanam magis inclinare: utcumque ea Romae sit damnata a cardinalibus anno MDCXVI atque iterum anno superiori: imo Galilaeus Galilaei6 Florentinus, quia hanc sententiam et viva voce et scribendo defenderet, in carcerem sit conjectus nec inde emittendus, priusquam poenitentiae satis egerit. Quam rem a nuncio apostolico7 Bruxellis Lovanium perscriptam esse mihi constat ex Fromondo8, qui his diebus Antaristarchum suum hoc de argumento ad me misit.

Hesterna die iterum legi Sophompaneam tuum9, sed non sine multis lachrymis. Nec enim mihi cornea fibra est. Movebar argumento ipso de certissimis Scripturarum fontibus hausto et a te tam graphice nobis expresso. Movebar quoque recordatione auctoris, magni sane totius orbis eruditi, praecipui item, si non unici, Belgicae ornamenti, cui ubivis potius quam in patria, maximis a se beneficiis affecta, esse licet. Vellem magno civi tuo10 voluntas, vel potius otium esset de eo cogitandi

[p. 252]

serio. Sed recessus animorum unus scit, quem ϰαϱδιογνώστην in Scripturis vocari propterea videmus. Amstelodamensium affectus non deferbuit. Sed quicquid sine illo tibicine struitur, corruit. Et metuo, ne rigoris illud in tuendo civitatum, suae imprimis, jure magis possit abalienare eum, qui plurimum potest. Omnino enim pecuniis ad bellum opus est. Nec sufficit haec civitas una, vel etiam Batavia universa. Tandem tempus putatur, ut faederatae quaedam provinciae in commune solvant, quod debent. In hoc si Batavi persistant, spisse procedet castrense negotium. Intelligo et eos, qui provinciarum omnium nomine magnum illud collegium constituunt, cogitasse de Guilhelmo comite1 in Germaniam mittendo majori etiam stipendio promisso. Sed Batavi in illo dicuntur conspirare, quod pecunias nolint eam ad rem contribuere, quia se nesciis non potuerit vel debuerit istius momenti constitui quicquam.

Caetera cognosces ex Fabricio2, iuvene elegante et erudito atque ex poematis tibi iam noto, qui Hamburgum ob morbum matris3 est arcessitus. Eunte illo, paullo liberuis de rebus Batavis scripsi. Quae me saepe habent sollicitum. Sed spero, aderit ὁ Θεὸς quasi ἀπὸ μηχανῆς. Cui te, conjugem, filium4 commendo.

v. Kal. Junias.

Amstelodami MDCXXXIV. Met andere hand: Verte.

 

Amplissime summeque vir, superioribus ad te literis raptim, sicut nunc meus est mos, exaratis aliud quiddam in mentem venit. Jam annus, et credo ultra est, quod urbe in hac degit Bartholdus Niuhuysius5, vir doctus et subtilis, lutheranus quondam et Calixto6 theologo perfamiliaris, postea pontificius atque ad abbatis dignitatem evectus, sed ea bello hoc Suecico exutus, et nunc extorris. Is in Germania, priusquam huc concederet, multum diuque cum lutheranis solitus dissertare super religionis controversiis, sed non ad morem vulgarem. Poscit ἀπόδειξιν invictumque aliquid quodque animum possit aut debeat reddere ἀμετάπτωτον ϰαὶ ἀμεταϰίνητον. Negat opus de singulis disputare. Eligere suos lutheranos vel etiam calvinianos et quosvis alios posse, ubi maxime existiment suae ecclesiae caussam triumphare. Si unum viderit argumentum, velle redire ad eos, unde malum pedem extulerit. Sin disputando intelligant, nihil solidi crepare, quicquid hactenus obtenditur, aequum videri, ut redeamus ad Romanae ecclesiae sinum. Edidit novo anno, ut vocat ipse, εἰϱηνιϰὸν7, quo lutheranos in hanc formam provocat. Crebro et me invisit et, quamquam de aliis quoque rebus colloquamur, tamen iam iterum tertioque eo nos sermo provexit. Illo igitur poscente caussam iustam, cur parens

[p. 253]

meus1 a Romana abierit ecclesia, respondi multa de veteris praesentis Romanae ecclesiae discrimine. Sed tandem in eo pedem figebamus Romanae ecclesiae doctoribus ita Scripturas interpretantibus, ut manifesta iis vis fiat planeque abeant a primorum seculorum doctoribus, imo interdum, ut in Transubstantiationis dogmate sensus interpretationi reclamet manifestaque sit contradictio nec solum sic interpretantibus, sed etiam, nisi similiter interpreteris, ferro te et flamma perdere paratis: iure ab ejusmodi doctoribus receditur ac seorsim cultus Dei celebratur partim conscientae studio partim vitae conservandae, quam patriae, ecclesiae, familiae, et amicis conducibilem existimamus.

Si valetudo, si otium tibi, si res etiam tuae sic ferant, ut hujusmodi tractes, quod arbitror, quaeso paucis saltem perscribe, quod tibi de hac re videatur et quam potissimum viam, cum istiusmodi hominibus insistendam putes.

Vale.

T ....

In dorso schreef Grotius: 5 Iunii 1632.(!) Vossius.

In marg. vertalingen in het latijn van de Griekse termen.