ἀναπόδειϰτος et argumenta sunt in contrariam partem haud levia ἐϰ τῶν φυσιϰῶν etiam ex umbrarum quibusdam observationibus, si Caesenati1 credimus.
Sophompaneam nostrum2 tibi non displicuisse, quin et nostri in ea lectione tibi non resuscitatam quidem - neque enim dormire eam apud te unquam credidero - sed acriore sensu impressam memoriam, est quod mihi gratuler. Sollicitudinem tamen pro me nimiam deponas velim. Prospicient mihi Deus et magnus cancellarius3, nostri supra meritum aestimator.
Esse in patria qui mihi non desinant optima optare, hoc quoque inter solatia est. Ejusdem patriae incommodis indoleo, maxime cum video et pacem illis displicere et vix esse unde bellum gerant.
Pro Rhedano4 gratias ago nec quicquam addo ad laudem operis, ne tuos dolores renovem.
Fabricius5 neque visus est mihi - nam ante adventum ejus discesseram - neque redditae quas ei dederas literae. Bertholdo Nyhusio6 de nova illa, qua dissentientes impetit via, erudite et prudenter respondit Calixtus libro de Arte nova, quem subjunxit libro de Theologia morali7. Hoc anno Helmaestadii editum id opus. Summa haec est in iis, quae de rebus sive humanis sive divinis credimus, nulla esse possessionis privilegia, asserentibus incumbere probationem. Probari autem non tantum quod totidem literis ostenditur, sed et quod per legitimas et homini non insano neque pertinaci fidem facturas illationes deducitur.
Discessionis causa, quae abs te redditur, optima est: non potuisse vivi sub tali dominatu neque integras nationes aut magnas nationum partes ideo debuisse a conventibus abstinere. Sed Calixti librum ut legas, rogo: multa sunt in eo utilia; multa ab aliis dicta quidem, sed a nemine exactius.
Vale, vir eximie.
Francofurti, 2/12 Aug. 1634.
Uxor et liberi nostri tuam8 ac tuos officiose salutant.
Tuus semper
H. Grotius.