Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6 (ed. B.L. Meulenbroek)


auteur: Hugo de Groot


editeur: B.L. Meulenbroek


bron: Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6 (ed. B.L. Meulenbroek). Martinus Nijhoff, Den Haag 1967 


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet


 i.s.m. 

2494. 1636 februari 28. Aan P. Schmalz8.

Nobilissime Domine,

Ex tuis 8/18 Ianuarii datis cognovi9 libenter et10 res Suedicas bene procedere et te ob negotia te digna in patriam mitti. Deum precor, ut et patriae et tibi cuncta eveniant prosperrime. Et si aut ad hoc aut ad illud mea opera aliquid adferre auxilii possit, tum demum vero solidoque fruar gaudio.

Ita ut jusserat magnus D. cancellarius11, ex quo hac legatione ornatus sum, scripsi non quidem minima, sed summam12 rerum literis ad reginam13, nemo est, qui mihi unquam e Suedia responderit. Scio D. cancellarium satis idoneum esse auctorem tuendo muneri, quod in me contulit, sed adversus casus mortalitatis,

[p. 554]

adversus controversias, quas hic interdum de potestate magni cancellarii moveri audio, tum vero, ut constantius animosiusque tueri possim commendatam mihi regni dignitatem, non abs re sit palam fieri, in Suedia probari, quo optime id fieri potest modo, quod de me constituit magnus cancellarius. Ego si illi1 ingratus non sum, me, meos, meaque omnia honori atque utilitatibus Suediae dedicare constitui. Utinam tam bono2 ipsorum fructu quam ego id optima fide cupio3. Filio4 etiam ad notos mihi D. comitem Brahe5, D. Skytte6, D. Salvium7, si forte in Suediam iret, literas dederam. Nunc quando is, quod gaudeo, apud magnum cancellarium manet, tu mihi ut fidus amicus pro omnibus literis eris. Postquam in propinquis Suediae partibus est D. cancellarius, desii in Suediam scribere, quod ea, quae undique nuntiantur collecta ipsiusque acerrimo digesta judicio mallem illuc perferri.

Plane probo generosum M. cancellarii consilium de pecunia quanquam debita non submisse oranda. Certus sum nec teruncium8 daturos, nisi nos novis pactionibus suam accessionem9 faciant, id vero, si quid recte judico, tanti non est. Stulti sunt, nisi intelligant Lefleriana10 conventa ne nominari quidem posse, nisi cum contemptu Suedici nominis. Ex compendiariis, si prudens adsit interpres, nihil est ipsis compendii.

Dani nothus11 hic sine responso detinetur. Magnificum his videtur multos habere ambitores, et jam in ducis Parmensis12 gratiam choreae13 ubique et14 comoediae15, quanquam intra quadragesimam. Rumor est et16 ducem Bernhardum17 huc venturum, quem vis hostium credita major in Campaniam non fugere - id enim dicere nefas - sed retrocedere coëgit. Erit, cum poeniteat Gallos sprevisse Suedorum fortem amicitiam.

In Italica18 Valle Telina res frigent magnis et ibi hostium copiis. Mirum est Gallos sponte sua festinabundos nunc optimas occasiones prolatando perdere. Meminimus cum Rhaetia cum Insubria ita exiguas habuere19 Hispani20 et Caesaris21 vires a milite, a belli paratu, a commeatu, ut occupare volenti paterent.

[p. 555]

Nunc omnia illic1 abunde sunt et crescunt quotidie ex Hispania, Genua, Etruria. Pontifex2, qui Gallis in spem crescentis ipsorum etiam per Italiam potentiae faverat, rebus contra cedentibus subtrahit se et, ut mores3 illius aulae, ad validiorem se applicat. Magnae in regno Neapolitano, magnae per Hispaniam indictiones in sacri profanique ordinis homines fiunt.

In Gallia praeter novas dignitatum nundinas nihil est quod reperiatur. His quoque parlamenta intercedunt, aperte, quo4 longius absunt, Lutetianum timidius et eo acriore5 indignatione, quod vi premitur. Nobilitas postrema expeditione partim intermortua, partim6 exhausta opibus, ea mala sensit7, ut nullorum graviorum metu8 cogi possit ad obsequium. Credo et hostibus sua exercitia, sua incommoda; neque eo hoc9, dico, quod de salute regni tam potentis desperem, sed quod eorum probem consilia, qui ita se bello parant, ut pacem interim aequam et honestam non repudient10.

Rogo me notis ignotisque commendes et rogo, si quid est, in quo utilis esse possim, utantur imperio.

Vale, vir nobilissime.

Tuus animo non fucato
H. Grotius.

18/28 Februarii 1636.

Adres: A Monsieur Monsieur Schmalchius, secrétaire de monseigneur le grand chancelier de Suède.