Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7 (ed. B.L. Meulenbroek)


auteur: Hugo de Groot


editeur: B.L. Meulenbroek


bron: Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7 (ed. B.L. Meulenbroek). Martinus Nijhoff, Den Haag 1969 


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet


 i.s.m. 

2763 [1636 september 20]. Aan G. Galilei4.

Cognationem nobis esse cum coelo ex tuis maxime operibus didici, vir sapientissime, omnem humanum conatum superantibus, quibusque effectum est ut neque veterum5 scripta desideremus6, neque metuamus ne ulla posteritas de hoc saeculo triumphet. Nolo id mihi gloriae sumere, ut me inter discipulos tuos fuisse dicam; magni enim est ingenii ista vel te praeeunte assequi. Inter admiratores si me dixero semper fuisse, nihil mentiar; felicem vero me, si qua tuis partubus in immortalitatis lucem exeuntibus obstetricari possim. Quae7 causa est cur, ubi ex amicorum optimo Adeodato8 intellexissem, te post tot exquisitissima studia etiam ad illam tam diu, tam frustra quaesitam longitudinis deprehensionem ad iecisse vim perspicacissimae mentis9, non ignarus, quantum in eo momentum navigantibus versaretur, Batavis et maris, et maris domitorum domitoribus, praecipue sacrandum hoc repertum, cunctas humani generis utilitates post se relicturum iudicarem. Viam monstravi, quam ineundam censerem, cui spero successum adfore dignum tanti operis merito, paratus in id conferre quicquid aut meae aut amicorum est opis. Veneror te, qui ista aetate tam ingratos expertus animos adversus utrumque invictus et haec et alia plurima ac maxima suscipere pergas. Ista vero non senectus dicenda est, sed vitae perfectio et de omnibus fortunae iniuriis gloriosissima victoria.

[p. 399]
 
Hunc ego sublimi quaesitum mente triumphum
 
Ducere maluerim, quam ter Capitolia curru
 
Scandere Pompeii, quam scandere colla Iugurthae1.

Valetudinem tibi opto prosperrimam; quod cum facio, humani generis negotium gero.

Tuorum meritorum maximo[rum] non ingratus aestimator
H. Grotius.

Adres: Sapientissimo Viro D. Galilaeo Galilaei.