Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15 (eds. H.J.M. Nellen en Cornelia M. Ridderikhoff)


auteur: Hugo de Groot


editeur: H.J.M. Nellen en Cornelia M. Ridderikhoff


bron: Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15 (eds. H.J.M. Nellen en Cornelia M. Ridderikhoff). Martinus Nijhoff, Den Haag 1996 


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet


 i.s.m. 

7043. 1644 september 12. Van W. de Groot.1

Frater optime,

Saxum Gandavense citius quam sperare fas erat in potestatem nostrorum concessit, iis articulis quos, nisi ab aliis missos certo crederem, his inclusissem.2 Illud noto, comitem Meganum cum gubernatore pacisci,3 quod inde provenire dicunt, quod ille cum sua cohorte non sit de ordinario eius loci praesidio; nec minus notatu dignum est quod de libertate conscientiae, qualis in Unitis Provinciis observatur, ipsis concedenda ibidem dicitur,4

[p. 734]

4 quae verba magnam restrictionem, sed nescio an his temporibus accommodatam,

[p. 734]

important. De rebus Danicis ita est ut scribis,5 Batavi nostri aegre ferunt legatos nostros ibi tam indigne haberi,6 et plures etiam naves colligunt quas illuc mittant, atque ita generosi aliquid expectandum est, nisi bona consilia corrumpant alii qui aliter sunt animati.7 Si ob electionem novi papae arma moventur, quod tecum et alii suspicantur, non multum est quod de Spiritus Sancti inspiratione in isto negotio sibi glorientur romanenses;8 si quid ea de re intellexeris, rogo me certiorem facias.

Anthologia tua ut edatur omnibus viribus connitar.9 Tua in Vetus Testamentum in eam quam narrat Tuningius molem excrevisse miror.10 Hodie funus domini Utenbogardi duximus,11 cum pompa quadringentorum circiter hominum, et adfuissent plures nisi feriae Falcoburgicae12 et pluvium tempus aliquos arcuissent.13 Eius morte non quidem omnis cecidit spes inveniendi chartas14 quae rem Periclis15 concernunt, sed tamen tardata est; promiserat enim ille se ubi Amstelodamo rediissem certiora relaturum, quod ei mors superveniens non permisit.16 De Stevinio quod scire vis inquiram;17

[p. 735]

17 ego pauca aut

[p. 735]

nihil superesse puto, neque enim reliquit liberos istarum litterarum gnaros;18 inquiram tamen et si quid comperero perscribam. Amica Petri nostri periculosissime aegrotavit.19 Ex amore ortum morbum populus ait, quod amare liceat, sed potiri non licet,20 Nunc non tanto in periculo versatur, sed tamen febri continua laborat.

Deus interea te, tuam, tuos diu sospitet,

tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.

Raptim. Hagae, XII Septembris 1644.

Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 20 s. D'Holl.

Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 20 Sept. 1644.

En in dorso: 12 Sept. 1644 W. de Groot.