[p. ***4r]
origineel
Ad
Poëtam Ingeniosissimum
Arnoldum Hoogvlietium,
cum Abrahami Vitam Belgico
Poëmate Luci Exponeret
.
C
Haldaea de gente pater migrare jubetur
Tharaïdes summo, qui regit astra, Deo.
Coerulei sed enim dixit regnator Olympi:
Heu fuge damnando de grege! noster eris.
O tot natorum genitor dicende, quot inter
Occultum stellae conspicuumque polum!
Dux ego fidus ero per inhospita tesqua viarum
Ne timeas! merces sum clipeusque tuus.
Foedus amicitiae, tecum per secula pangam
Omnia, venturis laetificanda bonis:
[p. ***4v]
origineel
Et solido promissa dabo firmanda sigillo:
Sit tua sincero pectore firma fides.
Sic & in humana dignatur imagine fari,
Illius & menfis accubuisse juvat.
Et coctum comedens panem pinguemque ferinam
Hospitii veteris jura sacrata colit.
Spemque dedit prolis sterili de matre creandae,
Millibus e multis quam legit ipse Deus.
Materies certe Jessaeo digna Cothurno,
ARNOLDI, nervis jam recinenda tuis.
Aönias quoniam silvas non advena pulsas,
Aut primis hederis Musa decora tua est.
Pectine quam culto fastos referente Latinos
Nasonem Batavo jusseris ore loqui!
Jam sed Idumaea cinget tua tempora fronde,
Stirps
Abrahae
vero nomine siqua viget.
Joannes van Dam
.