
Psalm. 24.
Vide humilitatem meam, & laborem
meum: & dimitte vniuersa delicta
mea.
Mach. 6.
IN quantam tribulationem deueni! in quos flu-
ctus tristitiae, in quâ nunc sum; qui iucundus eram
& dilectis in potestate meâ! nunc verò reminiscor
malorum quae feci.
Beda in Psal. 24.
Vide humilitatem meam, attende deiectio-
nem infirmitatis meae.
Greg. cap. 22. in cap. 7. Iob.
Contrarietas culpae facta est homini pon-
dus poenae; vt corruptioni suae malè liber ser-
uiat, qui benè seruus de incorruptionis liber-
tate gaudebat.
Naziā. carm. de animae calamitatibus.Nunc etenim menti cedit caro, nuncq́ vicissimMens carnem sequitur. -Namq́ bonū cupiens, facit id tamen ipsa quod odit;Seruitium lacrymis persequiturq́ graue.
Chrys. hom. 9 in epistola 1. ad Cor. tom. 4.
Quamuis [enim] quispiam locuples sit &
generosus, est tamen inter abiectos abie-
ctissimus, cùm à peccato vincitur, quemad-
modum enim si Rex quispiam barbarorum
seruus fiat, omnium est miserrimus, sic qui in
peccato viuit. Barbarum namque peccatum
est, animam enim sub Tyrannidem redigit;
nihil enim tam praeter rationem est, quàm
peccatū; vnde ait Propheta, Homo cùm in ho-
nor esset, non intellexit, comparatus est iumentis
insipientibus.
Orig. hom. 16 in cap. 67. Genes.
Sanè si intelligamus spiritualiter, quae sit
AEgyptiorum seruitus; agnoscimus, quia ser-
uire AEgyptijs, nō aliud est, quàm obnoxium
fieri carnalibus vitijs, in quod vtique vnum-
quemque non extrinsecus illata necessitas
cogit, sed segnities animi & libido ac volu-
ptas corporis subegit, cui se animus per con-
cordiam subdit. Denique & Saluator de li-
bertate & seruitute in Euangelio disserens,
ita loquitur. Omnis, inquit, qui peccat seruus est
peccati.
Hom. 8 in cap. 15. Exo.
Sicut ergo AEgyptus (ista terrena prouin-
cia) filijs Israël, domus dicitur seruitutis, ad
comparationem Iudeae & Ierusalem (quae
eis domus efficitur libertatis) ita ad compa-
rationem coelestis Hierusalem (quae vt ita
dicam; mater est libertatis) totus hic mun-
dus, & omnia quae in hoc mundo sunt, do-
mus est seruitutis.
Aug. serm. 12. de verbis Domini.
Quid ergo mirum si mundus multa vapu-
lat? seruus est, sciens voluntatem Domini sui
& faciens digna plagis; non ergo recuset va-
pulare multis, quoniam si non vult audire
praeceptorem iniustè, iustè patietur vltorem;
vel non murmuret contra castigatorem, cùm
videat se plagis dignum, vt misericordiam
mereatur.
Prou. 26. v. 3.
Flagellum equo, & camus asino, & virga in dor-
so imprudentium.
Ergone bestiae sumus nos? bestiae prorsus.
Homo cùm in honore esset, non intellexit, compara-
tus est iumentis insipientibus. Bern. serm. 3. super Qui habitat in adiutorio.
Bern. serm. 5. de Ascens.
Asinini quidam & bestiales motus legem
contrariam habent. Cùm ieiunare cōsentis,
vrget gulae illecebra; cùm vigilare proponis,
somnolentia premit: quid faciemus huic asino?
Eadem peccatores spiritualiter feremus,
quae [Sampson] carnaliter ad nostram eru-
ditionem expressa, sustinuit. Ita enim nobis,
vt illi hostis illuder, & vertendis molis velut
asinos deputabit. Vnde nos Dominus (ne
collum nostrum, non subditum iugo Chri-
sti dignum faciamus afinariâ molâ) admonet
per Prophetam: nolite fieri sicut equus & ma-
lus, quibus non est intellectus. Homo enim, vt
alibi dicit idem Propheta, non intelligens hono-
rem suum, comparatur iumentis & similis effici-
tur. Quod in Rege Babylonio videmus eui-
denter expletum, qui stoliditatis impiae &
vecordis superbiae poenam, sensu hominis
exutus in belluino hoc corde sustinuit. Ete-
nim homo in errore positus & in iustitiâ re-
lapsus, iustè vt Sampson sapientiae pariter &
gratiae virtute desertus, caecitate punitur &
molâ; quia dignus est opere iumentario, qui se-
metipsum lumine rationis orbauerit, & in si-
militudinem belluarum corporis seruus, ab-
iecerit. Considera huiusmodi mortalium vi-
tam, & tota tibi species iumenti molentis oc-
currat. Vtille pannis oculos corporis, sic iste
sordibus vitae suae oculos mētis obsutus, per
errores suorum sensuum, quasi circa ambages
molarum laboriosâ miser statione versatur,
vsui suo vacuus, laboriosus alieno. Stat in viâ
peccatorum compeditus vinculis cupidita-
tum suarum, & ipse sibi carce est, obsessus
tenebris erroris sui, & conscientiae squallore
concretus in semetipso pistrini ergastulum pa-
titur, saxum cordis sui pertinacia iniquitatis
induratum quasi molam versat, farinam hosti-
bus suis, de corruptâ animae suae fruge, confi-
ciens; quia sicut scriptum est: peccator de ani-
mâ suâ currit. Ita qui peccatum operatur de
molâ vitae suae, hostile triticum molit vt Za-
bulum pascat, cui panis est anima, quae sibi
fames est. Paulin. epist. 4 ad Seuerum.
Orig. tract. 5. in Matth. cap. 18.
Sunt autem & molarum differentiae, vt sint
quaedam earum humanae, aliae asinariae. Et
humana quidem est illa de quâ scriptum est:
Duae erunt molentes ad vnam molam; vna assume-
tur & altera relinquetur.
Ambr. in c. 17. Lucae.
Discutiamus ergo, quae molant, quid mo-
lant, quídue pistrinum sit: & fortasse mun-
dus iste pistrinum est, & quod in eo humani
corporis forma referatur, in quo anima no-
stra velut quodam carcere includitur, panē
si consulat boni, operatura coelestem. In hoc
ergo pistrino anima obnoxia delictis triti-
cum molendo madefactum & graui humo-
re corruptum, non potest interiora ab exte-
rioribus separare, & ideò relinquitur, quia
eius similago displicuit.
Orig. tract. 5. in Mat. cap. 8.
Asinaria autem mola non irrationabiliter
dici potest grauissimum hominis malum,
quod semper deorsum trahit.
Greg. lib. 6. mor. c. 26. in cap. 5. Iob.
Nam quid per molam asinariam, nisi actio
terrena signatur, quae dum colla mentis per
stulta desideria constringit, hanc in laboris cir-
cuitum mittit.
Aug. ser. 107 de tēp.
Molendinum enim labor est huius saecu-
li;
Aug. in Psal. 36
Et molendinum puto dictum mundum
istum, quia rotâ quâdam temporum volui-
tur, & amatores suos conterit.
Greg. 7 mor. c. 16. c. 6. Iob.
Testatur Sampson Allophylis captus, qui
postquam oculos perdidit, ad molam deputa-
tus est; quia nimirum maligni spiritus post-
quam tentationum stimulis intus aciem
contemplationis effodiunt, foras in circuitum
laborum mittunt.
Aug. in Ps. 132.
Et quare in molendino? quia in isto mundo
versantur: vbi molendinum intelligitur, quia
sic vertitur mundus iste, quo modo mola.
In Psal. 99.
Quare in molendino? quia deuincti in sae-
culo, circuitu rerum temporalium, tamquam
molâ detinentur.
Aug. soliloq. cap. 6.
Et trahebant me post se, in circuitu, de vi-
tio in vitium, & de luto in lutum.
Greg. lib. 16. mor. c. 30. in c. 24. Iob
Vnde bene quoque per Psalmistam dici-
tur, Deus meus, pone illos vt rotam. vt rota po-
nuntur quippe iniqui, quia in circuitu laboris
missi, dum ea quae antè sunt negligunt, & ea
quae deserenda sunt sequuntur, ex posterio-
ribus eleuantur, & in anterioribus cadunt.
Greg. lib. 2. mor. c. 4. in 1. c. Iob.
Hinc est enim quod per Psalmistam dici-
tur: in circuitu impij ambulant; quia dum inte-
riora non appetunt, in exteriorum labore fa-
tigantur.
Bernar. hom. 81 in Cāt.
Miser ego homo! quis me liberabit à ca-
lumniâ huius pudendae seruitutis? miser sed
liber, liber quia homo, miser quia seruus, &
pro seruitute quidem miserabilis, sed pro vo-
luntate inexcusabilis. Voluntas enim est quae
se, cùm esset libera, seruam fecit peccati, pec-
cato assentiendo, quia qui facit peccatum,
seruus est peccati.