
Iob 13.
Cur faciem tuam abscondis, & arbitraris
me inimicum tuum?
Aug. solilo. cap. 1.
QVare faciem tuam auertis, gaudium
meum per quod gaudeo? vbi es abs-
conditus, pulcer, quem desidero? odorem
tuum haurio, viuo & gaudeo; te autem non
video; vocem tuam audio & reuiuiso; sed
cur faciem tuam abscondis? fortè dicis; Nō videbit
me homo & viuet. Eia Domine, moriar, vt te vi-
deam; videam, vt hîc moriar. Nolo viuere,
volo mori; dissolui cupio, & esse cum Chri-
sto; mori desidero vt videam Christvm;
viuere renuo, vt viuam cum Christo.
Naziā. de virtute humanâ.- Lumen persaepè tuenti,Numinis aeterni, nubes densissima, seseProtinùs iniecit mediam, seq́ abdidit ingensFulgor, & ardentem fixit mihi corde dolorem,Vt mihi iam propiùs posito se praepete cursuEripuit, cepitq́ fugam. Cur istud? AmariAn quod à me semper cupiat, cupideq́ requiri?Namque ita moris habent homines quoque. -
Si quis enim offenderit seruulorum,
auertere ab eo vultus solemus. Si apud ho-
mines hoc graue dicitur, quanto magis a-
pud Deum? vides enim quòd faciem suam
Deus à Cain muneribus auertit. Ideò Dauid
orat vt flagelletur potiùs quàm proijciatur à
facie Dei. Ideò iustus ait: Vultum tuum Domine
requiram. grande ergo supplicium, proijci à
facie Dei. Proiectus est Adam de Paradyso;
neque immeritò, ipse enim antè se absconde-
rat à facie Dei. Exiuit & Cain à facie Dei; quia
putauit Deum esse fallendum, vt crimen
negaret. Quomodo proijciat Deus à facie
suâ, audi dicentem: Tollite illum in tenebras ex-
teriores. Ambr. Apolog. pro Dauid.
Bern. serm. 35. in Cant.
Igitur quae Anima semel à Deo didicit in
intimis suis Dei praesentiâ suspirare, & quae-
rere faciem eius semper, talis anima, nescio, an
vel ipsam gehennam ad tempus experiri hor-
ribiliùs poenaliúsve, ducat, quàm post spiri-
tualis studij huius, gustatam semel suauita-
tem, exire denuò ad illecebras, vel potiùs
molestias carnis: audi enim hominem ex-
pertum quae loquitur: Bonus es, inquit, Domi-
ne sperantibus in te, animae quaerentite. audi &
alium similem huic: Tibi dixit cor meum; exqui-
siuit te facies mea, faciem tuam, Domine, requiram.
Ab hoc bono, si quis auertere sanctam illam
animam conaretur, puto, haud secus acce-
pisset, quàm si se de Paradyso, & ab ipso in-
troitu gloriae, conspiceret deturbari.
Ambr. in Psal. 43.
Est enim [Christvs] fulgor aeternus ani-
morum, quem ideò Pater misit in terras, vt
eius illuminati vultu, aeterna & coelestia
sperare possimus, qui antè terrenâ caligine
tenebamur inclusi.
Amb. in Psal. 118.
Desiste [ergo anima] hominis habere pec-
cata, & videbis faciem meam; qui enim fa
ciem meam videt, debet esse sine peccato.
Esto Angelus, hoc est diuini minister impe-
rij; obsequere mandatis Domini: cùm fueris
Angelus, videbis faciem Domini. ipse Do-
minus Iesvs ait: Beati mundo corde, ipsi enim
Deum videbunt: aduertis quid à te exigatur vt
videas Deum? Emunda igitur cor tuum.
Ambr. in Psal. 43.
[Sed]auertere à nobis Deum faciem suam,
putamus, quando sumus in aliquibus affli-
ctionibus constituti.
Bern in Scala.
Ne timeas, ô Sponsa, ne desperes, ne exi-
stimes te contemni, si paulisper tibi subtra-
hit Sponsus faciem suam. Omnia ista coo-
perantur tibi in bonum, & de accessu & re-
cessu lucrum acquiris. Tibi venit, tibi & re-
cedit; venit ad consolationem, recedit ad
cautelam.
O bona absconsio, quae efficitur perfe-
ctio! Gloria mea, Deus meus, abscondis the-
saurum tuum, vt incites cupidum; recondis
margaritam, vt augeas quaerentibus amo-
rem; differs dare, vt doceas petere; dissimu-
las audire petentem, vt facias perseueran-
tem. quod planè indicat illa flebilis, quae
tuum in sepulcro natum Christvm, iter
mortuos, quaerebat viuum, durantibus ad-
huc tenebris; quam accenderas vt quaereret,
sed quaerenti disparebas vt perseueraret: per-
seuerauit sperans, & sperauit perseuerans; &
quia in spe perseuerauit, videre te meruit.
Beata visio & plena exultatio. B. Anselmi medit. cap. 5.
Aug. medit. cap 39.
Placare, obsecro, & miserere mei, & non
auertas faciem tuam à me, qui pro me redimen-
do non auertisti faciem tuam ab increpantibus &
conspuentibus in te.