terug  begin  verderprepost
[p. *8]origineel



illustratie


[p. 59]origineel

VIII. [Quis dabit capiti meo aquam]

Quis dabit capiti meo aquam, & oculis meis fontem lacrymarum,
& plorabo die ac nocte?Hierem. 9.

 
QVis mihi det, liquidas caput hoc vertatur in vndas,
 
Totq́ fluat guttis, quod stetit antè, comis?
 
Fronte patet campus quem flebilis imber inundet,
 
Ripa nec, vt fluctus exspatientur, obest.
 
O mea, si subitò, duo flumina, lumina fiant!
 
Sat capiet geminas alueus aptus aquas.
 
Ille meis totus lacrymis non sufficit imber,
 
Perpetuò flentis, qui rigatora senis.
 
Capta nec Andromache, quâ lumina proluit vndâ,
 
Illa meis lacrymis vnda sat esse potest.
 
Nec tua, Iesside, lacrymati balnea lecti,
 
Balnea nocturnis humida semper aquis.
 
Nec quibus es solitus ieiunia pascere, guttae,
 
Nocte, dieq́, tuus quae tibi panis erant:
 
Illa nec illuuies plorabilium lacrymarum
 
Quam pluit in Domini Magdala moesta pedes:
 
Nec (tibi, qui geminis inarauerat humida sulcis
 
Lumina) fons moestae, Petre perennis aquae.
 
Sed tua, Nile, velim septemplice flumina riuo,
 
Cùm vagus Isiacos obruis amnis agros.
[p. 60]origineel
 
Aut qualis madidum cùm mergit Aquarius annum,
 
Totaq́ in hybernas astra liquantur aquas;
 
Aut potiùs trepidas qualis ruit imber in vrbes,
 
Omnia cùm pluuio claustra reclusa Ioui.
 
Culminaq́ & turres & acuta cacumina, cautes,
 
Et nemora & montes, nil nisi pontus erant.
 
Hos oculis voueam grauidis mihi currere nimbos,
 
Et caput hoc, totus fiat vt Oceanus.
 
Aut saltem in geminos tabescere lumina riuos,
 
Perpetuóve meaes amne natare genas.
 
Nec siccari oculos, nisi cùm stupor obstitit illis,
 
Finiat vt lacrymas vltima gutta meas.
 
Felices nimiùm, vitreae, gens caerula, nymphae,
 
Membra quibus fluido sunt liquefacta vitro!
 
Vosq́, paludosis mutatae fontibus artus,
 
Quas vetus est quondam fama professa nurus.
 
Cur mihi non liquidis stillant quoque brachia riuis,
 
Glaucaq́ muscosis fluctuat vnda comis?
 
Illa ego sum, fontem quae non admittor in vllum,
 
Illa ego sum frustrà quae liquor esse velim.
 
O vtinam! celerem vertar, nouus Acis, in amnem,
 
Qui, Galataea, tuo flumen amore fuit.
 
Aut aliquod, fieri iubeat me Biblida, Numen,
 
Quod fieri iussit Biblida, fontis aquam!
 
Aut, Acheloë, tuâ liceat mihi ludere formâ,
 
Hercule decepto, cùm leue flumen eras!
 
Non ego tunc, Acheloë, precaria corpora ponam,
 
Taurus, vt exuto fluminis ore, puter.
 
Et licet obscuri fuerim nisi nominis amnis,
 
Non ego me nomen vile fuisse, querar.
[p. 61]origineel
 
Iugis aquae largus tantùm mihi suppetat imber,
 
Caetera, securum nomen honoris erit.
 
Tum mea inexhaustos deducent lumina riuos.
 
Pindus vt aestiuâ de niue, voluit aquas.
 
Perq́ fluent lacrymae, veluti vaga flumina, vultum,
 
Flumina lace fluent, flumina nocte fluent.
 
Nec nisi flere, meis oculis erit vlla voluptas,
 
Donec erunt lacrymis crimina mersa meis.

[p. 62]origineel
Hierem. 9.
Quis dabit capiti meo aquam, & oculis
meis fontem lacrymarum, & plorabo
die ac nocte?

Hieron in c. 9. Hierē.
SI totus vertar in fletum, & nequaquam
guttae sint lacrymarum, sed abundantia
fluminis, non satis dignè fleuero.

Bern. ser. 16. in Cāt.
Quis dabit capiti meo aquam, & oculis meis fon-
tem lacrymarum? vt praeueniam fletibus fle-
tum & stridorem dentium, & manuum pe-
dumq́ue dura vincula; & pondus catenarum
prementium, stringentium, vrentium, nec
consumentium. Heu me mater mea, vt quid
me genuisti filium doloris, filium amaritudi-
nis, indignationis & plorationis aeternae!

Ambr. in Psal. 118.
Nescit flere qui flenda committit; & cùm
sit ipse lacrymabilis, non habet culpae lacry-
mas suae.

Greg. lib. 3. dial c. 34. & l. 6. registri.
Axa suspirans, à patre terram irriguam pe-
tit; quia à creatore nostro, cum magno desi-
derio, quaerenda est lacrymarum gratia. Hinc
irriguum superius accipit anima, cùm sese
in lacrymis coelestis Regni desiderio, affligit:
irriguum verò inferius accipit, cùm inferni
supplicia, flendo, pertimescit.

August medit. cap. 36.
Tu quidem Rex gloriae & omnium virtu-
tum magister, docuisti nos verbo & exem-
plo, gemere ac flere, dicens: Beati qui lugent,
quoniam ipsi consolabuntur. Tu fleuisti defun-
[p. 63]origineel
ctum amicum, & lacrymatus es valdè super
perituram ciuitatem. Rogo te, bone Iesv, per
illas preciosissimas lacrymas tuas, & per om-
nes miserationes tuas, da mihi gratiam lacry-
marum quam multùm desiderat & appetit
anima mea; quia sine dono tuo, non possum
habere eam: sed per Spiritum sanctum tuum,
qui duta corda peccatorum mollit, & ad fle-
tum compungit; da mihi gratiam lacryma-
rum, sicut dedisti Patribus nostris, quorum
vestigia debeo imitari, vt plangam me in o-
mini vitâ meâ, sicut ipsi se planxerunt nocte
ac die. Da mihi irriguum superius & irriguū
inferius, vt sint mihi lacrymae panes die ac nocte.
Da mihi, dulcissime, fontem irriguum fon-
temq́ue perspicuum, in quo lauetur assiduè
istud iniquitatum holocaustum. Da mihi
gratiam lacrymarum benedicte & amabilis
Deus, praecipuè ex multâ dulcedine amoris
tui & commemoratione misericordiarum
tuarum. Tribue pro bonitate & pietate tuâ,
vt iste calix tuus inebrians & praeclarus sa-
tiet sitim meam.

Naziā. orat. 3.
Lacrymae siquidem sunt peccati diluuium
& mundi piamentum.

Hugo Cardinal. in cap. 9. Hierō.
Et sicut torrens, diuersa obstacula diruit,
sic lacryma feruētis desiderij, omnia pecca-
ta diluit, omnia tormonta contemnit, & cur-
sum suum ad Deum peragit, vsque dum per-
ueniat ad aspectum Dei. Ecclesiastici c. 35.

[p. 64]origineel
v. 16. Vers. 19
Nónne lacrymae viduae ad maxillam descendunt? A
maxillâ enim ascendunt, vsque ad coelum.

Aug. medit. cap. 37.
Percute Domine, percute, obsecro hanc
durissimam mentem meam, piâ & validâ cu-
spide dilectionis tuae, & altiùs ad intima pe-
netra potenti virtute; & sic de capite meo e duc a-
quam immensam, & de oculis meis verum fontem
lacrymarum iugiter manantem ex nimio affe-
ctu, desiderio visionis pulcritudinis tuae; vt
lugeam die ac nocte, nullam in praesenti
vitâ recipiens consolationem.

Aug. medit. cap. 36.
Da mihi, quaeso, lacrymas ex toto affectu
internas, quae peccatorū meorū possint sol-
uere vincula, & coelesti iucūditate semper re-
pleant animam meam. Venit mihi in mētem
alterius mulieris deuotio mira, quae te in se-
pulcro iacentem, prae amore quaerebat, quae
recedentibus discipulis de sepulcro non
recedebat, quia sedebat ibi tristis aomaerens.
Si ergo ita fleuit, & in fletu perseuerauit mu-
lier, quae viuentem cum mortuis quaerebat,
quae te manu fidei tangebat; quomodo te
plangere & in planctu persistere debet ani-
ma, quae te redemptorem suum iam coelo
praesidentem, & vbique regnanter corde
credit, ore confitetur? Quomodo ergo ge-
mere & flere debet talis anima, quae te toto
corde diligit, teq́ue toto desiderio videre
concupiscit?

prepostterug  begin  verder