
Psal. 142.
Non intres in iudicium cum seruo tuo.
Aug. in Ps. 142.
NOn litigemus; nolo tecū habere caus-
sam, vt ego proponam iustitiam meam,
tu conuincas iniquitatem meam. Indignum
est tibi, cum seruo tuo intrare in iudicium,
nec quidem cum amico tuo. Noli ergo in-
trare mecum in iudiciū Domine Deus meus.
Quamtumlibet rectus mihi videar, produ-
cis tu de thesauro tuo regulam; coaptas me
ad eam, & prauus inuenior; ne intres in iudicium
cum seruo tuo: misericordiâ indigeo, fugitiuus
redeo, pacem quaero.
Iob 14.
Dignum ducis, super huiuscemodi aperire oculos
tuos, & adducere eum tecum in iudicium?
Ambr. in Psal. 36.
Vocat te: in iudicium venies. Quid respon-
surus es ei, qui nisi iterum tibi donet, peristi?
ideò S. Dauid iudicium refugit, misericor-
diam poscit, dicens: & ne intres in iudicium cum
seruo tuo.
Bern. serm. 8. super Beati qui habitant.
Quid enim tam pauendum, quid tam ple-
num anxietatis & vehementissimae sollicitu-
dinis excogitari potest, quàm iudicandum
astare illi tam terrifico tribunali, & incer-
tam adhuc expectare sub tam districto Iu-
dice sententiam. Horrendum est, ait Aposto-
lus, incidere in manus Dei viuentis.
Ipse est autem testis & Iudex, Iudex &
testis, quem nulla conscientia peccatrix effu-
gere potest. Omnis enim nuda & aperta sunt
oculis eius. Ambr. in orationibus.
Chrys. in c. 4. Matth. hom. 14.
Et sicut illi, qui è carceribus educuntur,
vnà cum ipsis catenis ad iudicium protra-
huntur, sic omnes animae, cùm hincemigra-
uerint, varijs peccatorum catenis implicitae
ad terribile illud ducentur tribunal.
[Et ecce ego] iam iam praesentabor ante
districtum iudicem de operibus meis ratio-
nem redditurus. Vae mihi misero cùm vene-
rit dies illa Iudicij, & apertifuerint libri, in
quibus omnes mei actus & cogitationes Do-
mino praesentandae recitabuntur. Tunc de-
misso capite prae consusione malae conscien-
tiae in iudicio, coram Domino, stabo trepi-
dus & anxius, vtpote commemorans scele-
rum commissa meorum. Tuncanima inue-
niens oculos clausos, & os, aliosq́ue corporis
sensus, per quos solemus egredi & delectari
in his exteriobus, reuertetur ad se, & cadet
sub se: & quia amore mundi & carnis volu-
ptate, Dei amorē dereliquerat, derelinque-
tur à Deo misera in horâ tantae necessitatis,
atq; daemonibus tradetur in inferno cruciā-
da. [Anima mea]ingenti horrore cōcutitur,
& multiplicibus cogitationum aestibus agi-
tatur, cùm vrgente solutione carnis, & sub-
ductis è medio omnibus, se & illum termi-
num considerat, cui appropinquat; & post
paululum hoc inuenit quod in perpetuum
mutari non poterit. Bern medit. cap. 2.
Greg. lib. 24. mor. cap. 7.
Neque enim tunc immeritò cuiuslibet
anima terretur, quando post pusillum hoc
inuenit quod in aeternum mutare non pos-
sit. Consideramus quippe quod viam vitae
praesentis nequaquam sine culpâ transire
potuimus. Consideramus etiam, quia nec
hoc quidem, sine aliquo reatu nostro est,
quod laudabiliter gessimus, si remotâ pie-
tate iudicemur. Quis enim nostrûm vitam
praecedentium Patrum valeat vel superare
vel assequi. Et tamen Dauid dicit, Ne intres
in iudicium cum seruo tuo; quia non iustificabitur
in conspectu tuo omnis viuens. Paulus cùm dice-
ret, Nihil mihi conscius sum; cautè subiunxit: Sed
non in hoc iustificatus sum. Ioannes dicit: Si di-
xerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos
subducimus, & veritas in nobis non est. Iacobus
ait: In multis offendimus omnes. Quid ergo
facient tabulae, si tremunt columnae? aut
quomodo virgulta immobilia stabunt, si
huius pauoris turbine etiam cedri qua-
tiuntur? Solutioni ergo carnis appropin-
quans nonnunquam terrore vindictae etiam
iusti anima turbatur.
Greg. cap. 23. in 7. c. Iob.
Quantâlibet enim iustitiâ polleant, ne-
quaquam sibi ad innocentiam vel electi suf-
ficiunt, si in iudicio districtè requirantur: sed
hoc tunc ad solatium suae ereptionis inue-
niunt, quod nequaquam se posse suffice-
re humiliter sciunt. Sub humilitatis ergo te-
gmine, à gladio se tantae animaduersionis
abscondunt, & quo terrorem venturi Iudi-
cis praestolantes continuo timore trepidant,
eo indesinenter agitur vt paratiores fiant.
Aug. medit. cap. 39.
Noli, quaeso, pijfsime Domine, scribere
aduersum me amaritudines meas, vt intres in
iudicium cum seruo tuo, sed secundùm multitudi-
nem miserationum tu arum dele iniquitatem meam.
Vae mihi misero, cùm venerit dies Iudicij, &
aperti fuerint libri conscientiarum, cùm di-
cetur de me: ecce homo & opera eius. quid fa-
ciam tunc, Domine Deus meus, cùm coeli
reuelabunt iniquitatem meam, & aduer-
sum me terra consurget? Ecce nihil respon-
dere potero, sed demisso capite, prae confu-
sione, coram te stabo trepidus & confusus.
Heu me miserum, quid dicam! clamabo ad
te, Domine Deus meus, quare iacens consu-
mor? Plange anima mea, sicut vidua super
virum pubertatis suae; vlula misera & plora,
quoniam dimisit te sponsus tuus? Miserere,
ne desperem, sed te sperando respirem; &
si ego commisi vnde me damnare potes, tu
non amisisti vnde saluare soles. ne memi-
neris dulcissime Iesv, tuae Iustitiae aduer-
sus peccatorem tuum, sed este memor be-
nignitatis tuae aduersus creaturam tuam;
ne memineris ire aduersus reum, sed me-
mor esto miserationis tuae aduersus mise-
rum, obliuiscere superbum prouocantem
& respice miserum inuocantem. Quid enim
est Iesvs nisi Saluator.