
Psalm. 68.
Non me demergat tempestas aquae, neque
absorbeat me profundum.
Aug. solilo. cap. 35.
QVam diu miser iactabor in fluctibus
mortalitatis meae, clamans ad te, Domi-
ne, & non exaudis? Audi clamantem Do-
mine de hoc mari magno, & adduc me ad por-
tum felicitatis aeternae. Felices, qui de peri-
culo maris huius educti, ad te Deum, portum tu-
tissimum peruenire meruerunt! ô verè felices,
qui de pelago ad littus, de exilio ad patriam, de
carcere ad palatium peruenerūt, optatâ iam
quiete beati! Infelices heu nos miseri, qui
per maris huius magnifluctus procellosasq́ voragi-
nes nauim trahimus ignorantes an ad portum
salutis peruenire valeamus!
Aug. solilo. cap. 37.
Pater misericordiarum, audi eiulatum pu-
pilli tui, & portige manum tuam, optimam
adiutricem, vt retrahat me de profundis aqua-
rum, & de lacu miseriae & de luto faecis, ne peream
vidente misericordiâ oculorum tuorum, as-
piciente clementiâ viscerum tuorum, sed
euadam ad te, Dominum Deum meum.
Pelagus enim est longè lateq́ue protensum
haec vita; & quemadmodum in mari vniuerso
sinus diuersi, alijs atque alijs tempestatibus
commouētur praecipuè: velut AEgaeum ven-
tis exasperatur; Thyrrenū vero fretum pro-
pter angustias; Charybdis autem quae est Li-
byen versus, propter stagna Syrtis & breuia.
Pontus magnitudine fluctuum atque impe-
tu; Hispanicus Oceanus, quia inuius, caren-
tia portuum & locorum ignorantiâ intrica-
tus, difficilis nauigantibus est; similiter alia
Pelagi pars, alijs de caussis; sic & in vitâ no-
strâ fieri videmus. Chrys. hom. 82. in Matth.
Rupertus li. 5. in c. 8. Apoc.
Nauium quoque nomine vita hominū tran-
sitoria designatur: quemadmodum & in Iob:
dies mei, inquit, transierunt sicut naues, poma por-
tantes.
Greg. lib. 9. mor. c. 24 in cap. 9. Iob.
Et huc, illucq́ue mentis nostrae nauis impelli-
tur, quia & Paradysi celsitudinem memini-
mus, & importunos tentationum fluctus ex car-
ne toleramus.
Ambr. praef. in 4. li. super
Quod autem mare abruptius quàm saecu-
lum? tam infidum, tam mobile, tam profun-
dum, tam immundorum spirituum flatibus
procellosum?
Euang. Lucae. Chrys. ho. 33.
Quod à diuersis peccatis & varijs tenta-
tionibus, velut quibusdam fluctibus aestuat.
de quo scriptum legimus: Hoc mare magnum
& spatiosum.
Nolite credere, nolite esse securi; licet in
modum stagni fusum aequor arrideat; licet
vix summa iacentis elemēti spiritu terga cris-
pentur; magnos hic campus montes habet.
Intus inclusum est periculum, intus est ho-
stis. In illo aestu, charybdis luxuriae salutem
rotat. Ibi ore virgineo, ad perpetranda nau-
fragia scylla seu renidens libido blanditur.
Hîc barbarum littus, hîc Diabolus pirata,
cum socijs portat vincula capiendis. Hierō. epi. 1. ad Heliod.
Ambr. in orationib.
In hoc magno saeculi huius diluuio, vbi
circumflantibus procellis non inuenitur fi-
da statio, & locus eminētior vbi pes colum-
bae aliquatenus valeat requiescere.
Ambr. Apol. poster. pro Dauid c. 3.
Magnam faciunt tempestatem multitu-
dines cupiditatū, quae velut in quodam fre-
to corporis nauigantem hinc atque indè per-
turbant, vt gubernator sui esse animus non
possit.
Greg. lib 11 mor. c. 23. in cap. 13. Iob.
Mens quippe humana, quot tentationes
patitur, tot flatibus mouetur. Hāc enim ple-
rumque ira perturbat; cùm recedit ira, succe-
dit inepta laetitia; luxuriae stimulis vrgetur;
aestu auaritiae longè lateq́ue ad ambienda,
quae terrena sunt, tenditur: aliquando hanc
superbia eleuat, aliquando verò inordinatus
timor in infimis deponit.
Aug. medit. cap. 39.
[Ecce Domine] Iniquitates meae supergressae
sunt caput meum, & sicut onus graue grauatae sunt
super me, & nisi tu (cui proprium est misereri
semper & parcere) dexteram tuae maiestatis
supponas, mergi cogor miserabiliter in pro-
fundum.
Psal. 88
Tu dominaris potestati maris, motum autem flu-
ctuum eius tu mitigas.
Aug. in Ps. 68.
Magnus est puteus, profun ditas iniquita-
tis humanae. Illuc quisque, si ceciderit in al-
tum cadet: metuenda ista res est vehemen-
ter. Si videris hominem fecisse iniquitatem,
mersus est in puteum. Quando autem illi di-
xeris iniquitatem ipsius, & dixerit: verè pec-
caui, fateor, non super eum clausit puteus os
suum. Cùm autem videris eum dicere: Quid
enim mali feci? factus est defensor peccati
sui; clausit super eum puteus os suum, qua
eruatur non habet.
Aug. soliloq. cap. 35.
Spes humani generis, Christe, Deus de
Deo, refugium nostrum & virtus, cuius lumē
à lōgè, inter caliginosas nebulas, super maris
procellas, quasi stellae maris radius, oculos
nostros irradiat, vt dirigamur ad te, portum.
Guberna, Domine, nauim nostram, tuâ dex-
terâ, clauo crucis tuae, ne pereamus in flucti-
bus, ne nos demergat tēpestas aquae, ne absorbeat nos
profundū; sed vnco crucis retrahe nos ab hoc
pelago, ad te solamen vnicum nostrum, quē
à longè (quasi stellam matutinam, & solem
Iustitiae) vix lacrymantibus oculis, in littore
coelestis Patriae, nos exspectantem videmus:
exaudi nos Deus salutaris noster, spes omnium fi-
nium terrae, & in mari longè. In mari turbulen-
to versamur; tu in littore stans, aspicis peri-
cula nostra: Saluos nos fac, propter nomen tuum.
Da nobis, Domine, inter Scyllam & Cha-
rybdim ita tendere & tenere medium, vt
vtroque periculo euitato, securi peruenia-
mus ad portum.