
Iob 14.
Quis mihi hoc tribuat, vt in inferno pro-
tegas me, & abscondas me, donec per-
transeat furor tuus?
QVò ibo â spiritu tuo, & quò à sacte tuâ fugiam?
Quis est locus receptutus fugitiuum
Dei? homines qui suscipiunt fugitiuos, quae-
runt ab eis, à quo fugerint: & cùm seruum
inuenerint alicuius Domini minùs potentis,
tum sine vllo timore suscipiunt, dicentes in
corde suo, non habet iste talem Dominum,
à quo possit inuestigari; cùm autem audie-
rint Dominum potētem, aut non suscipiunt,
aut cum magno timore suscipiunt, quia ho-
mo potens falli non potest. Vbi non est Deus?
quis fallit Deum? quem non videt Deus? à
quo fugitiuum suum non repetit Deus? quò
ergo ibit fugitiuus iste à facie Dei? vertit se
huc atque illuc, quasi quaerens locum fugae
suae: si ascendero in Coelum, tu ibies, si descendero in
infernū, ades? Si me extulero, te inuenio repres-
sorē; si me abscondero, te inuenio inquisito-
rem. Quò ergo iturus sum, vt à facie tuâ fu-
giam, id est, iratum te nō sentiam? Hoc con-
silium: sic fugiam à facie tuâ, sic fugiam à spi-
ritu tuo; ab vltore spiritu, à vindice facie, sic
fugiam. Quomodo? si recipiam pennas meas in
directum, & habitauero in extremis maris. Sic pos-
sum fugere à facie tuâ. Mirum si in extremis
maris non est, qui ne capud inferos de est: Ps. 138. Aug. in hunc locum.
Hierō. lib. 9. in c. 29. Isaiae.
Vae qui profundi estis corde vt à Domino abscon-
datis cōsilium, quorum sunt in tenebris opera, & di-
cunt: Quis videt nos & quis nouit nos? Idcircò ar-
bitrantur Deum sua nescire consilia, quia in
tenebris sunt opera eorum, & dicunt, Quis vi-
det nos? & quis nouit nos? non recordantes eius
quod ad Deum dicitur: Tenebrae non obscura-
buntur à te, & nox sicut dies illuminabitur, & sicut
tenebrae eius ita & lux eius.
Ambr. lib. 1. de interpellat. Iob cap. 3.
Considera illū de quo ait in Ecclesiastico
Syrah: homo transgrediēs in lecto suo, dicens in ani-
mâsuâ: quis me videt? tenebrae circumdant me, & pa-
rietes cooperiunt me, quem vereor? hic qui se exi-
stimabat ab eo qui omnia videt, non videri,
& tenebris putat commissa sua posse celari,
vmbram praetendit, sed frustrà latere se cre-
dit, cùm oculus Domini lucidior sole, occul-
ta omnia deprehendat, tenebrosa illuminet
& intimi cordis penetret conscientiam, at-
que in alta & profunda descendat. Vanus er-
go, qui putat tenebris esse se tutum, cùm lu-
cem vitare non possit, quae lucet in tenebris, &
tenebrae cam non comprehendunt: quasi fugitiuus
itaque & malus mercenarius deprehenditur,
& antequam se occultat agnoscitur, quia,
Domino omnia antequam erant, cognita
sunt, non folùm quae sed etiam quae fu-
tura sunt.
Hierō. lib. 9. in c. 29. Isaiae.
Hoc errore decepti Adam & Eua, audien-
tes sonitum pedum deambulantis in Para-
dyso Dei, absconderunt se sub arbore.
Gre. lib. 33. Moral. c. 3.
Primus [itaque] homo, post culpam, in-
ter arbores Paradysi, absconsus inuenitur.
Ambr. lib. 2. de poenit. c. vlt.
Sic habes Adam abscondentem se, vbi Deum cognouit esse praesentem, & quaesi-
tum latere voluisse, & vocatum à Domino eâ
voce quae latentis morderet affectum, hoc
est, Adam vbi es? hoc est; cur te abscondis? cur
lates? cur fugis eum quem videre desidera-
bas? Ita grauis culpa est poenitentiae, vt sine
iudice, ipsa se puniat, & velare se cupiat, & ta-
men apud Deum nuda sit.
Ambr. lib. de Paradyso c. 14.
Quò te [Adam] duxerunt peccata tua, vt
fugias Deum tuum, quem antè quaerebas?
Timoriste culpam fatetur, latebra praeuari-
cationem.
Hieron lib. 9. in cap. 20. Isaiae.
Cain quoque dicens: si eijcis me hodie, àfa-
cie tuâ abscondar, simili stultitiâ Deum arbitra-
tus est ignorare. Et per Amos de impijs &
peccatoribus dicitur: si absconderint se ab oculis
meis in profundo maris, ibi mandabo draconi, &
mordebit eos.
[Et tu] quò fugis Propheta [Iona?] non
audisti quod Dauid ait: quoò ibo à spiritu tuo, &
quoò à facie tuâ fugiam? In terram? sed Domini
est terra & plenitudo eius. Ad inferos? & ibi
virtus tua non deerit. Ad Coelum? ibi quo-
que te esse cognosco. In mare? & eò tendit
dextera tua. Cùm nauim fuisset ingressus,
turbantur maria, fluctus eleuantur, & pro-
fundi Pelagi arena monstratur; & sicut fi-
dele mancipium, cù seruum fugâ lap-
sum, (nonnullis etiam communi Domino
preciosis ablatis) omni animositate, contra
eius retentores insistit, nec antè derelin-
quit, nisi eum praesentatuerit Domino; sic &
mare, conseruum agnitum, non alieno pa-
trocinio, nullius postulato subsidio, sed
propriâ virtute commotum, vt sibi reddere-
tur, exposcit. Chrys. homil. de Iona.
Pauli. car. ad Cytherium.Nam qui putârat per mare euadi DeumEt naui celari, Deo,Nunc iste & intra belluam mersam mari,Adesse sensit arbitrum.O digna sancto claustra fugitiuo Dei!Capitur mari quo fugerat;Altumq́ vastae missus in ventrem ferae,Viuo tenetur carcere.De naue iactus perit & vndis nauigatExul soli & hospes sali.Spatiatur antro belluini corporis,Captiuus & liber reus.
Isaiae 2.
Ingredere in petram, abscondere in fossâ humo, à
facie timoris Domini, & à gloriâ maiestatis eius.
Tomo. 9. Hieron. ep. ad Amic. insciētiâ diuinae legis.
Si [enim] vmbrato repentè Coelo, solis
claritas nostris aspectibus denegetur, & pro-
ductis in nostram humilitatem nubibus,
pluuiae terris immineant; si commotis, vt
assolet, elementis, in rotam sui currus toni-
trua concitentur, & hinc, indè fulgurum ia-
cula, palpebris terribiliter obiecta corrus-
cent, (quamquam & consuetudine illâ con-
tingant) pauemus, contremiscimus, & proni
ad terram, depositâ superbiâ, ceruices sub-
mittimus: quid faciemus in illâ die miseri,
quando reuoluto Coelo, cum Angelicis vir-
tutibus, igneus Dominus totus adueniet?
quando cadentibus desuper stellis, sol in
tenebras, & in sanguinem luna mutabitur?
quando montes sicut cera liquescent, quan-
do terra ardebit, & arescent flumina, & ma-
ria siccabuntur, & contra rerum naturam
consumpto diuinitus humore, ariditatem
in aquis ignis operabitur? Quando pecca-
tores dicent montibus, Cadite super nos, & col-
libus, tegite nos: quando vocabunt homines
mortem, & vocata non veniet; quando
discrimina vertentur in vota, & quod sem-
per oderunt homines, concupiscent?
Aug. in Ps. 30.
Esto mihi [Domine] in Deumprotectorem &
in domum refugij. domus refugij, tu mihi esto,
Deus protector, domus refugij. Quò fugio?
ad quem locum tutus fugio? ad quem mon-
tem? ad quam speluncam? ad quae tectae
munita? quam arcem teneam? quibus mu-
ris ambiar? quocumque iero, sequor me.
Quicquid enim vis, potes fugere, homo, prae-
ter conscientiam tuam. Tu mihi eris domus
refugij, ad te confugio, nam à te, quò fu-
giam? Quocumque iero, ibi te inueniam; &
si irasceris, vltorem te inuenio; si placatus es,
adiutorem. Nihil mihi ergo restat, nisi ad te
fugere, & non à te. Vt euadas hominem
Dominum, quicumque seruus es, fugis in ea
loca, vbi non est Dominus tuus; vt euadas
Deum, fuge ad Dominum; nam non est quò
fugias Deum; praestò sunt omnia & nuda
Omnipotentis oculis.