
Psalm. 30.
Defecit in dolore vita mea, & anni mei
in gemitibus.
Hierō. in Psal. 30.
QVamdiv est hîc in praesenti vitâ, habet
gemitum & fletum vnusquisque homo.
Aug. li. 21. de ciuit. cap. 14.
Homo nō à risu orditur hanc lucem, quid
malorum ingressus sit nesciens, prophetat
quodammodo: solùm, quando natus est, fe-
runt risisse Zoroastrem, nei ei boni aliquid
monstruosus ille risus portendit. Prorsus
quod scriptum est graue iugum super filios Adam
à die exitus de ventre matris eorum vsque in diem
sepulturae in matrem omnium.
Aug. ser. 28. de verb Apost.
Vnde interrogemus pueros qui nascun-
tur, quare à ploratu incipiant: nascitur & sta-
tim plorat, & post nescio quot dies ridet.
Quando plorabat nascens, Propheta suae ca-
lamitatis erat, lacrymae enim testes sunt mi-
seriae.
Naziā, carm. de humanatur.Hoc homini tantùm firmum est expersq́ senectae,Indè ex quo nascens fletibus ora rigat;Per lacrymas testans, quas vitae in lumine fundit,Quotnam illum maneant agmina dura mali.Est Regio (vt quondam Cretaea) ignara ferarum;Est alia, hybernae nescia terra nivis:At, vacua aduersis quod vitae tempora rebusClauserit, haud quisquam dicere iure potest.
In huius vitae miseriam intrasti lugens, dies
tuos in dolore & aerumnâ pertransisti; cum
luctu & labore hinc exiturus es. Intelligas er-
go, in quantum sit ingressus tuus flebilis, pro-
gressus tuus debilis, & egressus horribilis. Author Seculi peccat. Tom. 9. Aug.
Eccl. 2.
Risum reputaui errorem, & gaudio dixi: Quid
frustrà deciperis?
Chrys. ser. de martyribus imitādis.
Domini vox est ad suos dicentis, Vos plora-
bitis & plangetis, saeculum autem fgaudebit: Vos tri-
stes eritis. Timenda sunt Christianis praesentis
saeculi gaudia, & optanda pro deuotione
moestitia.
Chrys. ho. 54.
Laetitiae enim tantum nomen habent,
cùm omnia sint in tristitiâ.
2 Cor. 5.
Qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus
grauati.
Chrys. hom. in Psal. 115.
An non est meritò ingemiscendum, quòd
sumus in regione alienâ, & in Coloniam
procul à patriâ positam amandati?
Hiere. 13.
In abscondito plorabit anima mea: plorans plora-
bit & deducet oculus meus lacrymam.
Chrys. tom 5. hom. de virtute.
Asseuerant Turturem castam & amatri-
cem comparis esse, ita vt si quando euenerit,
eius masculum ab Aquilâ siue Aucupe capi,
non se commiscere alteri, sed ipsum cupere,
& ipsius praestolari aduentum, & in amoris
eius exspectatione pendere. Huius Turturis
meminit Scriptura in Cant. Canticorum di-
cens: Vox Turturis audita est in terra nostra. O
gemitus de medio cordis amabilis, bonitatis
pullulans fontes! ô gemitus coelestem spon-
sum Christvm ad semetipsum adducens!
Hugo de S. Victor. serm. de assumpt. Mar. tom. 2.
Vox turturis, amori canit & dilectioni; &
habet singularem dilectionem turtur, cui
canit, vel praesenti gaudium, vel absenti affe-
ctum. Igitur vox turturis tota de amore, &
non nouit aliud praeter amorem turtur. Et
quid sonat vox turturis? quam significationē
habet vox turturis? quid dicit? Vnū est quod
sonat vox turturis, & semper illud sonat &
resonat, & non fastidit vmquam. Numquam
turtur vocem suam variat, numquam canti-
cum suum mutat, semperidē canit qui sem-
per idem diligit. O vox turturis quàm dul-
cis es! & quis dignus erit audire vocem tur-
turis? in solitudine canit turtur, & semper
turtur solitudinem diligit, quia singularem
dilectionem quaerit. Non audietur in plateis
vox eius, neque foris clamorem suum pro-
feret. Intus resonat, intrinsecus canit & non
possunt audire turturem, nisi qui intus sunt;
qui elongant in solitudine, qui secretum in-
habitant.
Donec [autem] homines pro Dei cultu,
mercedem tantùm in terrâ, & tātùm terram
acceperunt, minimè se cognouerunt pere-
grinos; nec more turturis ingemuerunt. ita
tamdiu non est vox turturis audita in terrâ
nostrâ. Vbi ergo Regni Coelorum promissio
facta est, tunc primùm manifestè sonuit in
terra vox turturis. Nam dum sancta quaeque
iam Anima Christi praesentiam suspi-
raret, Regni dilationem molestè ferret, desi-
deratam patriam gemitibus & suspirijs à
longè salutaret, nónne tibi videtur, vice fun-
gi gemebundae ac castissimae turturis, quae-
cumque anima in terris ita fecisset? Ex tunc
ergo & deinceps vox turturis audita est in
terrâ nostrâ. Quid ni moueat mihi crebras
lacrymas & gemitus quotidianos Christi ab-
sentia? Domine ante te omne desiderium meum, &
gemitus meus à te non est abscōditus. Laboraui in ge-
mitu meo, tu scis, sed beatus qui dicere potuit;
Lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis
meis stratum meum rigabo. Non solùm autem
mihi, sed & omnibus, qui diligunt aduen-
tum eius, gemitus isti comperti sunt. Hoc
quippe est quod ipse aiebat. numquid possunt
filij sponji lugere, quamdiu cum illis est sponsus? ve-
nient autem dies, cùm auferetur ab eis sponsus, &
tunc lugebunt, ac si diceret; & tunc vox turtu-
ris audietur. Ita est, Iesv bone, venerunt dies
illi; nam & ipsa creatura ingemiscit & parturit
vsque adhuc, reuelationem filiorum Dei exspectans:
non solùm autem illa, sed & nos ipsi intra nos ge-
mimus adoptionem filiorum Dei expectantes Redem-
ptionem corporis nostri. Ne que vacui gemitus qui-
bus è coelo tam misericorditer respondetur.
Propter miseriam inopum & gemitum pauperum
nunc exurgam dicit Dominus. Fuit & in tempo-
re Patrum, vox ista gementium: sed rara, & pe-
nes quemque suus gemitus. Vnde & dicebat
quis: Secretum meum mihi, secretum meum mihi?
At vbi palàm clamatum est, Quae sursum sunt
quaerite, vbi Christvs est in dexterâ Dei sedens
ad omnes iam coepit pertinere gemitus ille tur-
tureus, & vna omnibus esse gemendi ratio. Bern. serm. 59. in Cant.