
Psal. 118.
Confige timore tuo carnes meas, à iudicijs
enim tuis timui.
Basil. hom. in Psal. 33.
NIsi timor instituendae vitae nostrae ru-
dimenta iaciat, impossibile fuerit san-
ctimoniam legitimè obseruari. Confige, in-
quit, timore tuo carnes meas; nam quemadmo-
dum qui corporis membra habent clauis
transfixa, ad actionem quamlibet immobi-
lia ea retinent, sic ij quorum animam oc-
cupauit Dei timor, omnem prorsus importu-
nam peccati & obstreperam occasionem vi-
tant: Timenti itaque nulla ad complecten-
dam virtutem defit facultas, cùm per Timo-
rem ab inde corâ omni & absurdâ actione re-
uocatur & impeditur.
Chrys. hom. 53. in Ioan.
Nam quemadmodum quercus altiùs de-
missis radicibus, nullius venti viribus sterni-
tur, ita animam Diuino timore confixam nul-
lus tentationum ventus euellet.
Ambr. in Psal. 118 octon. 15.
Suntautem & carnes quaedem animae, si-
cut corpus est animae. Carnes animae, sunt
carnales cogitationes: Configat has carnes timor
Domini & iudiciorum eius.
Basil. hom. in Psal. 33.
Eiusmodi ergo timore eruditus, quasi fre-
no quopiam abarce, & inhibe animam ad
vitiosam concupiscentiam propendentem.
Bern. ser. 29. in Cāt.
Prudenter sagittari & impugnari salubri-
ter postulat Sanctus cùm dicit in oratione,
Confige timore tuo carnes meas; optima Timor iste
sagitta, qui conficit & interficit carnis desi-
deria, vt spiritus saluus sit.
Bern. lib. de interiore domo, cap. 36.
Teneat ergo & terreat timor Iudicij, me-
tus gehennae, laquei mortis, dolores inferni,
ignis vrens, vermis corrodens, sulphur foe-
tens, flamma tartarea & omnia mala.
Bern. ser. 54. in Cāt.
In veritate enim didici, nihil aequè efficax
esse ad gratiam promerendam, retinendam,
recuperandam; quàm si omni tempore, co-
ram Deo, inueniaris non altum sapere, sed ti-
mere. Beatus es si cor tuum triplici timore re-
pleueris; vt timeas quidem pro acceptâ gra-
tiâ, ampliùs pro amissâ, longè plus pro re-
cuperatâ.
Aug. in Ps. 52.
[Sed multi] trepidauerunt timore, vbi non erat
timor. numquid enim timorest si quis per-
dat diuitias? non est ibi timor, & ibi timetur.
si quis autem perdat sapientiam, ibi verè ti-
mor est, & ibi non timetur. Stultitia, dicens
in corde suo, non est Deus; timuisti perdere
terram & perdidisti coelum!
Chrys. hom. 20. in Genes.
[Sed] ita se habet peccatum, vt priusquā
fiat & ad opus perueniat, obtenebret & de-
cipiat mentem; postquam autem consum-
matur, manifestè nobis suam absurditatem
proferat & ostendat. Vnde breuis illa & ab-
surda voluptas continuum menti dolorem
inserit, conscientiaeq́ue fiduciam aufert, con-
fusione captam perfundens. Misericors enim
Deus eiuscemodi accusatorem nobis assiste-
te voluit, vt numquam soli relinquamur, sed
indesinenter ille congrediens clamer, & poe
nam exigat delictorum. Scortator enim vel
adulter, etiamsi omnium obliuisci queat,
numquam tamen sic in solitudine versatur,
quin habens acrem illum accusatorem, sus-
spiciones timeat, vmbras tremiscat, & eos
qui conscij sunt, & qui non sunt; perpetua-
q́ue in animo eius potestas est, ac recipro can-
tes, & contrarij fluctus. Insuper neque som-
nus ei suauis, sed terrore & formidine ple-
nus; neque cibus voluptatem praebet; ne que
amicorum colloquia talem refocillare vel
liberare ab vrgente anxietate possunt: sed
quasi Carnificem gestaret se lancinantem & fla-
gellantem continuò, ita post admissum faci-
nus obambulat; nullo consio, sustinens in-
tolerabiles poenas illas, & iudex sui ipsius fa-
ctus & accusator.
Iob 15.
Sonitus terroris semper in auribus illius: & cùm
pax sit, ille semper insidias suspicatur.
Explica mihi [improbi] conscientiam, &
videbis intùs grauem peccatorum tumul-
tum, iugem metum, tempestatem turbatio-
num videbis, velut in curiâ, mentem ad thro-
num conscientiae conscendisse regalem, &
tamquam Iudicem quempiam sedentem, &
cogitationes loco carnificum adhibentem,
in equuleo suspendentem, lateraq́ue con-
scientiae radentem vngulis; pro commissis
vehementer inclamantem, cùm nemo sciat,
nisi quòd solus Deus haec videre nouerit. Et-
enim qui committit adulterium, etiamsi mil-
lies fuerit diues, etiamsi nullum habeat accu-
satorem, non desinit tamen intùs se accusa-
re. Et voluptas quidē temporaria est, dolor
verò perpetuus; timor vndique ac tremor,
suspicio & anxietas: angulos metuit, vm-
bras ipsas formidat, suos ipsius famulos, con-
scios, inscios; illam ipsam quā corrupit, & vi-
rum quem affecit contumeliâ. Obambulat,
amarum accusatorem circumferens, con-
scientiam, cùm sit suo ipsius iudicio damna-
tus, nec possit vel ad breue tempus respirare.
Nam & in lecto, & in mensa, & in foro, &
in domo & interdiu & noctu, & in ipsis fre-
quenter somnijs, haec iniquitatis simulacra
videt, ipsiusq́ue Cain vitam viuit, gemens ac
tremens super terram, cùm nemo sciat; intus
tamen habet ignem implicitum. Idem pati-
untur & qui rapinam exercent, & qui fraude
lucrum faciunt, & ebriosi, & in summâ quot-
quot in peccatis viuunt. Neque enim vllâ ra-
tione iudicium illud potest corrumpi mu-
neribus. Chrys. conc. 1. de Lazaro, in cap. 16. Luc.
Chrys. conc. 4. de Lazar.
Externi Iudices & pecunijs corrumpun-
tur, & assentationibus delinquuntur & me-
tu simulant; denique multa sunt alia, quae re-
ctum illorum iudicium deprauant: At con-
scientiae tribunal, nulli hominum nouit ce-
dere, sed quamuis dederis pecunias, quamuis
mineris, quamuis aliud quidlibet feceris, iu-
stam feret sententiam aduersus peccatorum
cogitationes, adeò vt ipse quoque qui pec-
catum admisit seipsum condemnet etiamsi
alius nullus accuset.
Chrys. hom. 17. in Gen.
Incorruptus iudex, conscientia, cùm ad-
uersus hominem exurgit, clarâ voce clamat
& accusat & ostendit, & quasi ante oculos
scribit peccatorum magnitudinem.
Aug. medit. cap. 34.
Confige [ergo Domine] timore tuo carnes
meas; laetetur cor meum, vt timeat nomen
tuum. Vtinam te sic timeret peccatrix ani-
ma mea, quomodo ille vir sanctus qui dixit:
Semper enim quasi tumentes super me fluctus ti-
mui Deum!