
Psalm. 118.
Fiat cor meum immaculatum in iustifi-
cationibus tuis, vt non confundar.
Bern. serm. 25. in Cant.
MErito omnis cura Sanctorum, spre-
to ornatu, cultuq́ue superfluo exterio-
ris hominis (qui certè corrumpitur) omni se
diligentiâ praebet & occupat excolendo ac
decorando interiori illi qui ad imaginem
Dei est, & renouatur de die in diem.
Ambr. lib. 1. de vir.
Haec, haec profectò pulcritudo est, cui ni-
hil deest, quae sola meretur audire à Domino
Tota es formosa proxima, & reprehensio non est in te;
Clem. lib. 3. paedag. cap. 2.
Pulcritudo enim optima, primùm est pul-
critudo Animę. Est autem absurdum, eos qui
facti sunt ad imaginem Dei & similitudinē,
(tamquam Archetypum exemplar contem-
nentes) externum ornatum inducere; im-
probum humanum artificium Dei artificio
praeferentes.
Ibid.
Non ergo externi hominis aspectus, sed
animus probitatis ornamento est ornandus.
Non intelligunt [enim] miserae, se propriā
perdere pulcritudinem, dum externam in-
ducunt. Antiphanes Comicus in Malthaea
irridet.Venit ipsa, transit, accedit, non transit,Venit, adest, abstergitur, accedit.
Porrò autem alias quoque arguit Comicus,Smigmate, saponéue purgatur,Pectitur, eijcit, teritur, lauatur,Se contemplatur, componitur, vnguentis perfunditur,Ornatur, vngitur, & si quid non habeat, enecatur.Ter enim, non semel digna sunt, quae pereant,Quae Crocodylorum excrementis vtuntur,Et spumâ lacertarum vnguntur,Et supercilia fuligine illinuntEt cerussâ.
nempè Alexis, eius enim verba afferam.Est aliqua parua; suber, insuitur in soleis:Longa est aliqua; tenue gestat diabathron:Caput in humerum demittens ingreditur;Hoc ei detrahit de longitudine;Depressiores alicui sunt coxae & femora;Eis aliquid assuit, -Mollem ac prominentem habet ventrem;(Vt comicorum nutrices) appositis nonnullis, eum erigit:Depressus est venter; veluti contis efficit vt anterius procedat:Supercilia habet falua; ea aliquâ depingit fuligine:Contigit alicui vt sit nigra; tollit nigrorē cerussa:Est aliqua nimis alba, interitur farina:Habet aliquam corporis partem candidam, eam nudat, ostendit;
Ibid.Bellos habet dentes; rideat, necesse est;Et quamuis non sit laeta, toto tamen die ridet,In labris tenuem habens myrthi tabellam,Vt velit, nolit, ea cogatur tandem diducere.
Clem. lib. 3. paedag. cap. 11.
Resideat quidem in vultu pudor & vira-
ginem aspectu prae se serat, procul autem ab-
sit caligo myropolarum, aurificum, lanifi-
cum, cęterarumq́ue officinarum.
Clem. lib. 3. paedag. cap. 1.
Atque cùm caro quidem serua sit, quem-
admodum testatur Paulus, quomodo quis-
piam iure ancillam, lenonis instar, exorna-
uerit? Ipsum autem Dominum fuisse aspectu
deformem testatur spiritus per Isaiam; & vi-
dimus ipsum, nec habebat speciem, nec pulcritudinē.
Quis est autem Domino praestantior? sed nō
carnis pulcritudinem (quae visione apprehē-
ditur) sed veram animae & corporis ostendit
pulcritudinem: Animae quidem beneficen-
tiam; carnis verò immortalitatem.
Hierō. ad Demetr. de virg. seruan. cap. 5.
Quando eras in saeculo, ea quae erant sae-
culi dilige bas; polire faciem purpurisso, & ce-
russâ ora depingere; ornare crinem & alienis
capillis turritum verticem struere. Vt taceam
de inaurium pretijs, can dore margaritarum,
rubri maris profunda testantium; smaragdo-
rum virore, cerauniorum flammis, hyacin-
thorum pelago, ad quae ardent & insaniunt
studia matronarum.
Hier. 4.
Ablue à malitiâ cor tuum.
Quam enim mihi dabis animam, quam
audeas ex toto pulcram definire?Gilb. ser. 29. in Cāt. Iob 25. Hier. 2.Nemo mundus à sorde.Si laueris te nitro, & multiplicaueris tibi herbamBorith, maculata es iniquitate tuâ.
Aug. medit. ca. 40.
Da mihi, Domine, cor quod te timeat,
mentem quae te diligat, aures quę te audiant,
oculos qui te videant!
Ambr. in Psal. 118. Octon. 11.
Cor enim hominis quadam velut inde-
centium cogitationum colluuie maculatur.
Noli extraordinarijs cogitationibus aduersa
naturae contaminare penetralia. manus la-
uas, quasi possis crimina eluere, cùm men-
tem tuam vel nudis cogitationibus inquina-
tam lauare nō possis. Didicisti cor esse mun-
dandum; disce quemadmodum mundes.
Mundat hunc fontem iustificatio legitima,
hoc est, confessio peccatorum. Munda ergo
aquam tuam, illam aquam de quâ dictum
est, aqua alta, consilium in corde viri. quae sint iu-
stificationes, audisti dicentem: Dic iniquitates
tuas vt iustificeris: Ergo qui iniquitates suas di-
xit, iustificatur, qui autem iustificatur, non
confunditur, quia pudorem peccatorum
maturâ confessione praeuenit.
Nescis ergo, Anima mea, quàm foeda priùs
suisti, quàm deformis & squallida, discissa
& dissipata, omni horrore, & enormitate
plena! Priùs stude formam tuam excolere,
faciem ornare, habitum componere, macu-
las tergere, munditiam reparare, mores cor-
rigere, disciplinam seruare, & omnibus tan-
dem in melius commutatis, digno sponso di-
gnam sponsam reddere. Numquid audisti,
quid Rex Assuerus fecit? Factum est Regis prae-
ceptum, vt de omni Regno suo congregarentur puel-
lae speciosae virgines, & adducerentur ad Ciuitatem
Susan, & traderentur in domum foeminarum, ibiq́
acciperent mundum muliebrem, & caetera ad vsum
necessaria. Sicq́ omnibus abundanter secundùm Re-
giam ambitionem suppletis, excolerentur & orna-
rentur. Per sex menses, oleo mirthyno vngerentur,
per alios sex quibusdam pigmentis vterentur, & sis
compositae ornatae de triclinio foeminarum ad Re-
gis cubiculum transirent, vt quae ex omnibus, magis
oculis Regis placuisset, illa pro Vasthi in solio Regni
sederet. Cōsideremus ergo si fortè exemplum
hoc, praesenti (de quo agimus) negotio va-
leat adaptari. Rex, summi Regis filius, venit
in hunc mundum, desponsare sibi vxorem
electam, vxorem vnicam, vxorē nuptijs Re-
galibus dignam. Missi sunt Ministri Regis.
Apostoli videlicet, per totum mundum con-
gregare animas ad sanctam Ecclesiam, in
quâ domus est & mansio mulierum regiarū,
id est, sanctarum Animarum. Ibi sacramenta
Christi, quasi quaedam vnguenta, & anti-
dota ad reparationem & ad ornatū animarū
pręparata, accipiunt. Vide ergo vbi posita es,
& intelliges quid facere debeas. Posuit enim
te spōsus in triclinio, vbi mulieres ornantur:
varia pigmenta, & diuersas species dedit, ci-
bosq́ue Regios de mensâ suâ, tibi ministrari
praecepit; quidquid ad sanitatem, quidquid
ad refectionem, quidquid ad reparandam
speciem, quidquid ad augendum decorem
valere potest, tribuit. Primò fons Baptismi
est hic positus, & lauacrum regenerationis, in
quo sordes praeteritorum criminum abluis.
Deinde chrisma & oleum, in cuius vnctione,
Spiritu sancto liniris. Post haec, delibuta & vn-
ctione laetitiae persusa, ad mensam venis, &
percipis ibi alimentum corporis & sanguinis
Christi, quo interiùs saginata, atque refe-
cta, noxiam illam praeteritorum ieiuniorum
maciem depellis. Deinde vestimenta bono-
rum operum induis, & fructu eleëmosyna-
rum, cum ieiunijs & Orationibus, cum sa-
cris vigilijs, alijsq́ue operibus pietatis, quasi
quodam vario ornatu decoraris. Ad vltinum
sequuntur aromata virtutum, quarum odor
suaue spirans, omnem illum antiquarum
sordium foetorem fugat. Datur etiam tibi
speculum, sancta scriptura, vt vbi videas faciem
tuam, ne quid minùs, aut aliter quàm de-
cet, habeat compositio ornatus tui.
O quàm multa sunt in me, de quibus co-
ram oculis eius erubesco, & pro quibus iam
magis illi displicere timeo, quàm pro ijs, quae
laudanda in me sunt (si qua sunt) placere,
posse in me confido! O vtinam ad modicum
ab oculis eius possem abscondi, donec ma-
culas omnes istas detergerem, & sic demum
ante conspectum eius, sine maculâ, immacu-
lata apparerem! Nam quomodo in hâc de-
formitate placere illi potero, quae & mihi
quoque in illâ vehementer displiceo? ô ma-
culae veteres! ô maculae foedae & turpes! quid
tamdiu haeretis? abite, discedite & ne praesu-
matis ampliùs oculos dilecti mei offendere. Hugo de S. Victor. in Artha Animae.