
Cant. 1.
Trahe me post te curremus in odorem vn-
guentorum tuorum.
Aug. man. cap. 20.
ANima amans fertur votis, trahitur de-
siderijs.
Bern. ser. 21. in Cāt.
Fessa sum, deficio; noli me deserere, sed
trahe me post te, ne incipiam vagari post ama-
tores alios, nec currā quasi in incertum, Tra-
he me post te, quia satiùs mihi est vt me trahas,
vt scilicet vim qualemcumque mihi, aut ter-
rendo minis, aut exercendo flagellis, inferas,
quàm parcens in meo me torpore securā de-
relinquas. Trahe me quodammodo inuitam,
vt facias voluntariam: trahe torpentem, vt
reddas currentem. Erit quando non indige-
bo tractore, quoniam voluntariè & cum
omni alacritate curremus.
Ibid. initio.
Quid? sponsáne ergo necesse habet trahi,
& hoc post sponsum? quasi verò inuita eum
& non libens sequatur. Sed non omnis qui
trahitur, inuitus trahitur; nempe enim infir-
mum aut debilem (eum scilicet qui per se ire
non valet) trahi ad balneum, seu ad prandiū
non piget; etsi reum pigeat trahi ad iudicium
vel ad poenam. Denique trahi vult quae &
hoc rogat; non autem rogaret, si sequi per se-
ipsam dilectū, prout vellet, valeret, vt quid
verò non valet? An infirmā fate amur & spō-
sam? si qua ex adolescentulis infirmam se di-
ceret & peteret trahi, nequaquā miraremur.
At verò de spōsa, quae trahere & alios (vtpo-
te fortis & perfecta) posse sufficere videba-
tur, cui non durum sonet, quod & ipsa trahi
tamquā infirma vel debilis necesse habeat?
de quanam animâ iam condfidimus, quod va-
lida sit & sana, si illam infirmam dici consen-
serimus, quae pro sui singulari perfectione &
excellentiori virtute, sponsa Domini nomi-
natur? Quātaeuis perfectionis anima, quam-
diu quidem gemit sub corpore mortis huius,
& huius sęculi nequam retinetur inclusa car-
cere, vincta necessitatibus, totq́ue sceleribus,
libentiùs, segniusq́ue assurgat necesse est ad
contemplanda sublimia; nec omninò liberū
habet, se qui sponsum quocumq́; ierit. Hinc
lacrymosa vox illa gementis infelix ego homo,
quis me liberabit de corpore mortis huius. hinc
supplex illa precatio. Educ de carcere animam
meam. Dicat proinde, dicat cum gemitu etiā
sponsa. Trahe me post te, quia corpus quod corrum-
pitur aggrauat animam, & deprimit terrena inha-
bitatio sensum multa cogitantem.
Bern. ser. 21. in Cāt.
Propterea opus habeo trahi, quoniam re-
friguit paulisper in nobis ignis amoris tui,
nec valemus à facie frigoris huius currere
modò sicut heri & nudiustertius. Curremus
autem postea, cùm reddideris laetitiam salu-
taris tui, cùm redierit melior temperies gra-
tiae; cùm Sol Iustitię iterum incaluerit & per-
trāsierit tentationis nubes, quę nunc operire
ad horam cernitur, atque ad leuē flatum au-
rae blandioris solito, coeperint vnguenta li-
quescere & aromata fluere & dare odorem
suum. Tunc curremus; in odore illo curremus,
spirantibus, inquā vnguentis curremus, quo-
niam abscedet torpor qui nunc est, & reuer-
tetur deuotio, & iam non erit opus nobis vt
trahamur, quippe odore excitatis, vt spontè
curramus. Nunc verò interim trahe me post te,
non curram ego sola, etsi solam me trahi pe-
tierim, current & adolescentulae mecū. Cur-
remus pariter, curremus simul; ego odore
vnguentorum tuorum, illae meo excitatae ex-
emplo, atque hortatu, ac per hoc, omnes in
odore vnguentorum tuorum curremus.
Curremus, curremus, sed in odore vnguento-
rum tuorum, non in nostrorum fiduciâ meri-
torum, nec in magnitudine virium nostrarū.
Currere nos confidimus, sed in multitudine
miserationum tuarum. Nam etsi quādo cu-
currimus ac voluntariae fuimus, non fuit volen-
tis, neque currentis, sed miserentis Dei. Reuerta-
tur miseratio, & curremus. Tu quidem in vir-
tute tuâ, tamquam Gigas & potens curris; nos,
nisi vnguenta tua spirauerint, non curremus.
Tu quem Pater vnxit oleo laetitiae prae consortibus
tuis, curris in ipsâ vnctione; nos illius odore
curremus. Tu in plenitudine, nos in odore.
Absolō Abb. serm. 1. de ann. B. Virg. qui est 20.
Odor super omnia necessarius vtpote in-
firmis purgatiuus, proficientibus conforta-
tiuus, perfectis verò sanatiuus, nonne vides a-
grum huius mundi hoc odore plenum; cùm
videas alios iustitiâ fortes, alios charitate fer-
uentes, alios promptos ad obediendum &
humilitatis obsequiū, hos lacrymis irriguos,
& ad eleëmosynas profusos? de odore autē,
scriptum est: Trahe me post te in odorem vnguen-
torum tuorum. & alibi: Ecce odor filij mei, sicut odor
agri pleni cui benedixit Dominus.
Bern. ser. 22. in Cāt.
Nec currimus aequaliter omnes in odore
omnium vnguentorum, sed videas alios ve-
hemētiùs studijs flagrare sapientiae; alios ma-
gis ad poenitentiam, spe indulgētiae animari,
alios ampliùs ad virtutū exercitium, vitae &
cōuersationis eius prouocari exemplo; alios
ad pietatem, passionis memoriâ magis accē-
di. Currebant in odore sapiētię qui missi fue-
rant à Pharisaeis, cùm reuersi dicerent; Num-
quam sic loquutus est homo. Currebat in hoc ipso
odore S. Nicodemus qui venit ad Iesvm no-
cte, in splendore multo sapiētiae. In odore iu-
stitiae, cucurrit Maria Magdalena, cui dimissa
sunt peccata multa, quoniam dilexit multùm. Cu-
currit & Publicanus, qui cùm propitiationē
peccatis suis humiliter imploraret descēdit iu-
stificatus, testāte ipsâ iustitia. Cucurrit Petrus,
qui lapsus fleuit amare. Cucurrit Dauid, qui
reatum agnoscens & confitens, audire me-
ruit: Et Dominus transtulit à te peccatū tuum. Por-
rò in sanctificationis odore Paulus currere
sese testatur, cùm Christi esse se imitato-
rem gloriatur. Cucurrerunt & omnes qui di-
xerunt; ecce nos reliquimus omnia, & secuti sumus
te. Iam qui in odore cucurrerunt passionis,
omnes Martyres accipe. En quatuor vnguē-
ta assignata habetis, Primum sapiētiae, secun-
dum iustitiae, tertium sanctificationis, quar-
tum Redemptionis.
Aug. medit. cap. 35.
Fac me, dulcissime Domine, amare te, &
desiderio tui deponere pondus omniū car-
nalium desideriorum & tertenarum concu-
piscētiarum grauissimam sarcinam, quae im-
pugnāt & aggrauant miseram animā meam,
vt post te, expeditè in odore vnguentorum tuorum
currens, vsque ad tuae pulcritudinis visionem
efficaciter satiandus, quantocyus te quoque
duce, merear peruenire.
Aug. medit. cap. 35.
Descendat, Domine, descendat, precor'
descēdat in cor meum odor tui suauissimus,
ingrediatur amor tui mellifluus.
Aug. medit. cap. 37.
Trahe me, sursum ad te, vt curram post te in o-
dorem vnguentorum tuorum; curram & non de-
ficiam te trahente, te ducente me currētem.
Gilb. in Cāt. hom. 19.
Tenax enim funiculus amor: amor affe-
ctuosè trahit, cui est id ipsum alloqui quod
est allicere; nihil amoris tenacius vinculo, ni-
hil trahentius.