
Cant. 8.
Quis mihi det te fratrem meum sugen-
tem vbera matris meae, vt inueniam
te foris, & deosculer te, & iam nemo
me despiciat!
S. Tho. in c. 8. Cant.
QV ae amatrix vnquam optauit, vt is
quem diligit, paruulas efficiatur eius
frater, & in infantem versus sugat vbera ma-
tris?
Ergo antiquorum vox est ista iustorum,
qui Dominum saluatorem, quem in diuini-
tate Patri & Spiritui sancto consubstantia-
lem credebant, ac debitis venerabantur ob-
sequijs in hominis quoque habitu & homi-
nibus consubstantialem videre cupiebant.
Intus quippe erat dilectus, quia in principio
erat verbum, & verbum erat apud Deum, & Deus
erat verbum; sed vt foris quoque posset inue-
niri, verbum caro factum est, & habitauit in nobis;
viderunt namque Patriarchae, viderunt Pro-
phetae Dominum, sed intus, id est, in con-
templatione mentis spiritali, non in oculi
carnalis intuitu. Viderunt eum, sed in ima-
gine, sed in Angelicae formâ substantiae; at
ipsam eius naturam, nequaquam videre va-
lebant. Denique legifer ipse, qui audire
meruit; ostendam omne bonum; rursum audi-
uit; Non poteris videre faciem meam; non enim
videbit faciem homo, & viuet: felices; qui inter
se conferre meruerunt: Inuenimus Messiam,
qui dicitur Christvs. Hoc est nam-
que osculum, id est amantissimum illud
oris illius donum, ac mutuae commercium
allocutionis. Beda cap. 7. in Cāt.
[Sed &] ingens in his suum, pia ani-
ma, exprimit desiderium; quo eâ ratione
per amorem, Deo vniri peroptat, vt ne-
dum in secreto contemplationis, verùm
etiam foris & coram proximis, in vitâ a-
ctiua eidem inhaerere sibi liceat, ita vt om-
nibus aedification sit, nec quorum cumq́ue
mundanorum hominum vereatur con-
temptum; aequè enim est ac si dicat: O
vtinam, tanto mihi astringereris amoris
vinculo, Deus meus, quanto adstringun-
tur frater atque soror! ô vtinam tam tene-
rè te diligerem, quàm tenerè à sorore di-
ligitur frater paruulus, sugens vbera matris
fuae! ita vt etiam palàm & coram fratri-
bus, dum proximorum indulgeo vtilitati,
deosculer te, osculo charitatis; ita vtnon
pudeat ante omnes, te confiteri, tibiq́ue
obsequi, oratione ac bonis operibus. Quis
mihi det vtiam nedum te timeam vt Deum
zelotem, Dominum exercituum, ignem
comburentem, & quicquid tale nominari
voluisti, quo mihi tui incuteres pauorem;
sed vt etiam diligam tamquam fratrem
meum, & talem fratrem, qui ob infantiam
nihil incutiens metus, vel lapidea ad amo-
rem pertrahas corda! Mich. Gisler. cap. 8. Cant. expos. 3.
S. Tho. in c. 8. Cant.
Tu qui modò es in sinu Patris, quis det,
vt homo efficiaris & particeps ac consors na-
turae nostrae existens, frater meus appelleris?
vt hominem factum in aperto videam, & de-
osculer te, id est, apertâ visione te aspiciam,
quem nunc totum in fide teneo!
Cùm magnus & excelsus esses, bono-
rum meorum non indigebas; vtinam de-
tur mihi vt propter magnam charitatem
tuam, factus frater meus ex Virgine, lacte
indigeas, quo sustenteris; sic enim confi-
do, aliquâ ex parte amorem meum, me ti-
bi exhibituram. Priùs te inuenire ne qui-
bam, vnde & querebar; deploransq́ue cum
Prophetâ, dicebam; Fuerunt mihi lacrymae
meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quoti-
die, vbi est Deus tuus? At nunc audiens An-
gelum ad pastores dicentem: Invenietis in-
fantem positum in praesepio: confido sanè, me
quoque inuenturam te foris; extra incom-
prehensibilem maiestatem illam, quâ intra
temetipsum ab aeterno latebas; quaerebam
te iam in hoc mundo, & in creaturis: In
lectulo, namque mentis meae, quaesiui te,
quem diligit anima mea: quaesiui, & non inueni,
surrexi, & circuiui ciuitatem praesentis mun-
di: per vicos & plateas creaturarum, quaesi-
ui te, & non inueni. At modò te inter crea-
turas, paruulum fratrem meum, ex vberibus
Virginis Matris tuae, simul ac meae, pen-
dentem inueniens, haud continere me po-
tero, quin tota in tuâ prorumpam oscula,
quin tota tibi per dilectionem vniar; & iam
me nemo despiciat, quod adorem, quem nes-
ciam; quod osculer, quem non videam;
quod illi offeram preces, qui nostra non
curet; quódve illi obsequia exhibeam, ad
quem accedere minimè liceat. Deosculans
profectò te, in primo conceptionis in-
stanti, vnxit te Deus tuus oleo laetitiae prae con-
sortibus tuis; osculis meis, ita te meum
adorabo fratrem, vt ijsdem te quoque
meum profitear Regem dilectissimum: eo
modo quo & Samuelem Saul in Regem
vnctum, osculo adorasse, lego in lib. Reg.
Tibiq́ue vt Regi morem geram in omni-
bus, id quod & ijsdem contestabor oscu-
lis meis, quae tuo imprimam ori, sicut an-
tiquo illi Ioseph, per AEgyptiaci populi os-
culi signum, totius AEgypti obedientiam
promissam lego à Pharaone, cùm ei dixit:
& ad os tuum cunctus populus deosculabitur.
Gisler. in c. 8. Cant. expos. 3.
Ignoraui, quòd tam suauis ô bone Iesv.
esset tuus amplexus, tam honestus attractus
tuus, tam deliciosus conuictus tuus! Cùm
enim te amauero, munda sum, cùm tetigero
casta sum, cùm accepero, virgo sum. Tuus, ô
dulcissimè Iesv, amplexus non maculat,
sed mundat; tuus attractus, non inquinat, sed
sanctificat. O Iesv fons vniuersae dulcedi-
nis & suauitatis, ignosce mihi, quod tam serò
credidi quantum habet deliciositatis, quan-
tum honestatis, quantum iucunditatis,
quando laeua tuae aeternae sapientiae & cogni-
tionis, est sub capite meo, id est ratione, & dex-
tera tuae Diuinę clementiae & dilectionis am-
plexabitur me, id est voluntatē. Heu me mise-
ram! quid vmquam tam dulce, tam suaue,
tam deliciosum & salutiferum potest expe-
riri, quàm inter brachia tanti Sponsi quiesce-
re, inter oscula tanti Regis & amico tam fi-
deliter obdormire? hanc dulcedinem sense-
ratanima deuota, quando optabat dicens:
Osculetur me osculo oris sui. Numquid has deli-
cias anima deuota erat experta, quando ora-
bat ardens, & iam penè deficiens prae dilecti
sui concupiscentiâ, dicens, in Canticis: Quis
mihi det te fratrem meum sugentem vbera matris
meae, vt inueniam te solum foris, & deosculer te?
quis enarrare sufficeret, nisi qui mente gu-
stasset, quantum habet hoc verbum dul-
cedinis & deuotionis, quando bene ponde-
ratur & rectè cibatur deuotâ mente? sed
ô Domine Deus, si haec tam dulcia sunt
cogitanti, quàm dulcia esse possunt de-
gustanti? sitam suauia sunt legenti, quàm
consolatoria erunt per affectum sentien-
ti? Bonau. solilo. cap. 1.