
Cant. 3.
In lectulo meo per noctes quaesiui quem
diligit anima mea; quaesiui illum, &
non inueni.
Bern. ser. 75. in Cāt.
NOn est reuersus sponsus ad vocem
& votum reuocantis. Quare vt desi-
derium crescat, vt probetur affectus, vt ex-
erceatur amoris negotium. Sanè ergo dis-
simulatio est, non indignatio. superest vt
quaeratur si fortè reperiatur quaesitus, qui
vocatus non venit; dicente Domino omnis
qui quaerit, inuenit. & primo quidem quae-
rit illum in lectulo, sed minimè inuenit;
neque vnius noctis quaesitio haec & frustra-
tio, cùm dicat ista: quia quaesiui per noctes.
Gisler. in Cāt ca 3. expos. 3.
Legimus Psalmo 76. Piam quandam a-
nimam exquisisse Deum nocte, exquisisse
verò manibus ac vocibus; illiusq́ue inquisi-
tionem haudquaquam spe frustratam: sic
namque illa, id quod sibi contigit testatum
omnibus volens ait: in die tribulationis meae
Deum exquisiui manibus meis, nocte contra eum &
non sum deceptus: at verò in hac sententiâ (in le-
ctulo meo per noctes quaesiui) Anima pia Deum
ipso noctu quaesisse se ass erit, idq́ue frequen-
ter, per multas scilicet noctes; nullatenus ta-
men illum vel post diutinas inquisitiones re-
perisse.
Bern. ser. 75. in Cāt.
Quid est quod non inuenitur quaesitus,
cùm requiratur tam studiosè impigrè; ipse
autem dicat: quaerite & inuenietis: &, qui quaerit,
inuenit. quomodo ergo implebuntur scriptu-
rae? neque enim quae hîc inducitur quaerens,
vna est ex his quibus ipse ait: quaeretis me &
non inuenietis.
Ob istiusmodi diuersitatem non modi-
cum primo aspectu offensus est animus,
multoq́ue magis offendebar; quia rationi
magis consonum mihi videretur, vt Deus ab
illa citiùs inueniri se sineret, illiusq́ue voci-
bus potiùs intenderet, quae maiori erga ip-
sum flagraret caritate; qualem absque dubio
sponsam censebam.
Verùm attentiùs vtriusque animae per-
pendens verba; percepi statim rationem di-
uersitatis praedictae. Intellexi quid caussę fue-
rit, cur Anima loquens in Psalmo, Deum
repererit; sponsa autem neutiquam eum-
dem inuenerit; quia nimirum ista, & si mani-
bus Deum quaesiuit, & vocibus; in lectulo
tamen & lectulo suo singulari quietem a-
gens & manibus palpans eum quaesiuit, qui
ibi haud quaquam esset. Illa autem de tri-
bulationibus ad eum clamauit, qui ait: de
quacumque tribulatione clamauerint ad me, ex-
audiam eos. Sicq́ue facili negotio, non solùm
inuenit, sed & apprehendit eum, qui dixit,
cum ipso sum in tribulatione; in die tribulationis,
inquit Deum exquisiui manibus meis nocte contra
eum, & non sum decepta. Gisler. in c. 3. Cant. expos. 3.
Attendite [ergo] tres esse caussas, quae
interim occurrunt, & quaerentes frustrari
solent, cùm aut videlicet, Non in tempore quae-
runt, aut non sicut oportet, aut non vbi oportet.
Si enim omne tempus aptum est ad quae-
rendum, cur ergo dicat Propheta: Quaerite
dum inueniri potest: erit absque dubio cùm
inueniri non poterit. & haec vna caussa quae
impedire potest, ne inueniatur sponsus à
quaerentibus se, cùm non quaerunt in tempo-
re opportuno. At non ea caussa impedit
sponsam, nempe inuocantem & quaerentem
in tempore opportuno. Sed ne illa quidem
eum tepidè aut negligenter seu perfuncto-
riè quaerit; nam corde ardenti & omninò
infatigabiliter, quaerit planè vt decet. Restat
vt de tertiâ videamus, ne videlicet, vbi non
decet quaerat. In lectulo meo quaesiui per noctes quē
diligit anima mea. An fortè non in lectulo, quae-
rendus erat, sed in lecto: quippe cui orbis an-
gustus est? sed non horreo lectulum, qui noui
paruulum. An non lectulus, tumulus? an non
lectulus, praesepium? an non lectulus, vterus
Virginis? neque enim magni Patris vterus,
lectulus est, sed lectus magnus, de quo ad fi-
lium: Ex vtero, inquit, ante luciferum genui te.
Quamquam nec lectus quidem forsitan di-
gnè censendus sit vterus ille, qui Regentis
potiùs quàm iacentis est locus. Meritò pro-
inde sponsa; ponens lectulum, dicit; Suum.
[Sed] quid in tuo quaelebas, qui se iam in sua
receperat? non videras filium hominis ascen-
dentem vbi erat priùs? Iam coelum tumulo
commutauit, & tu illum, in tuo adhuc lectu-
lo quaeris? Surrexit, non est hîc. Quid quaeris, in
lecto, fortem? in lectulo, magnum? in stabu-
lo, clarificatum? Introiuit in potentias Do-
mini, decorem induit & fortitudinem, & ecce se-
det super Cherubim, qui sub lapide iacuit.
Ex hoc, iam non iacet, sed sedet, & tu tam-
quam iacenti subsidia paras; siue vt absolu-
tior veritas sit, aut sedet iudicans, aut stat ad-
iuuans. Ex tunc ergo & deinceps frustrà in
lectulo quaesitus est spōsus: pulcrè verò spon-
sa, non quem diligo ego, sed quem diligit ani-
ma mea, inquit, quod verè, & propriè ad so-
lam pertineat animam illa dilectio, quâ ali-
quid spiritualiter diligit. Nam cùm secun-
dùm carnem quippiam diligit vel potiùs ap-
petit anima, carnis potiùs, quàm animae a-
mor dicendus est. Et benè per noctes se quaesis-
se eum ait, nam non absurdè dici potest,
quod qui ignorant, nocte ignorant; ac per
hoc qui quaerunt nocte quaerunt. Quis enim
quaerit quod palàm habet? Nox est itaque
donec quaeritur sponsus, quoniam si dies es-
set de medio fieret, & minimè quaereretur.
sed dicet aliquis: quod non sit tam stulta
tamq́ue caeca sponsa, vt quaerat lumen in te-
nebris, quaerat Dilectum apud ignorantes,
& qui non diligunt eum. Quasi verò se per
noctes nunc quaerere dicat, & non potiùs
quaesisse? Non ait, Quaero, sed quaesiui, per no-
ctes quem diligit anima mea. Et est sensus, quia
cùm esset paruula, sapiebat vt paruula, cogi-
tabat vt paruula, & quaerebat veritatem vbi
non erat, errans & non inueniens, iuxta illud
in psalmo, erraui sicut ouis quae perijt. Bern. ser. 75. in Cāt.
Gisler. in c. 3. Cant. expos. 3.
Quod si quis contendat sponsam ipsam
hîc ea referre, quae sibi tunc temporis euenê-
re, cùm toto corde viribusq́ue omnibus, ar-
dentissimo amore Deum dilectum suum
prosequeretur; Dicendum; nomine lectuli,
non quamlibet hîc significari quietem, sed il-
lam dumtaxat, quâ anima sancta quiescit in pace
interiore, quam pacem & Isaias, lectuli & cubilis
nomine insigniuit, cùm de iusto loquens di-
xit: Veniat pax, requiescat in cubili suo, qui ambu-
lauit in directione suâ.
Greg. hom. 19. in Ezech. & 25 in Euan.
Dilectum [enim] in lectulo quaerimus, quando
in praesentis vitae aliquantulâ requie redem-
ptoris nostri desiderio suspiramus. Per noctem
quaerimus; quia etsi iam in illo mens vigilat, ta-
men adhuc oculus caligat.
Gisl. in c. 3. Cāt Exp. 3.
Sed ingens ilico hîc insurgit difficultas,
quâ ratione anima sancta in euiscemodi le-
ctulo Deum quaesisse se asserat, & non inue-
nisse? cùm alibi fateatur, in eo ipso lectulo, se
vnâ cum illo, quietissimè dormituram, di-
cens: in pace in idïpsum dormiam & requiescam.
Cumq́ue exploratum omnibus sit: in pace fa-
ctum esse locum ipsius Dei. Si ergo in pace com-
moratur Deus: si in pacis lectulo, cum eo pa-
cifica dormit anima: quomodo sponsa, ibi se
eum inuenisse negat, vbi iam praesens is ad-
est? Ad haec breuiter respondendum: adesse
quidem Deum, & vt proprio requiescere lo-
co, in interiore pace. verumtamen, admira-
bili prouidentiâ, elongari nonnumquam,
vel abscondi ab ipsâ anima, cum quâ lectu-
lum habet communem, sinens eam esse aridam,
& quodammodo dulci destitutam com-
plexu.
Bern. serm. 32. in Cant.
Sunt [enim] qui in studijs spiritualibus
fatigati, & versi in teporem, atque in defectu
quodam spiritus positi, ambulant tristes vias
Domini corde arente & taedente, longos
dies, longas conqueruntur & noctes. lo-
quentes cum S. Iob. Si dormiero; dicam: quando
consurgam? & rursum exspectabo vesperam. An tibi
aliud, vel pati, vel petere ille videtur, qui ait:
Dormitauit anima mea prae taedio, confirma me in
verbis tuis.
Gisl. in cap. 3. Cant. Exp. 3.
Porrò id ob triplicem [accidit] rationem:
Primò vt hâc suâ tantillâ elongatione, ad
maiorem perfectionem eam prouehat. Se-
cundò vt iucundior postea sit eius reditus
vel eius inuentio. Denique quemadmodum
chorda, quo magis ab arcu recedit, eo ma-
iore impetu ad ipsum accedit, maioremq́ue
exhibet vim sagittae, quae per arcum iacitur,
ita quo magis Deus videtur se ab animâ a-
mouere, eo ardentiori beneuolentiâ, in ean-
dem sese postea insinuat. At, si ob allatas ra-
tiones ab illâ se abscondit, cur non inueniri
se sinit ab eâ, quae tanto studio ibi ipsum
quaesiuit, vbi quaeri is velit? Quaesiui illum, in-
quit, & non inueni; vt videlicet, eius perseue-
rantiae periculum faceret, vtq́ue experire-
tur, quò ea tenderet, cùm aliquando ab in-
ternae pacis lectulo surgeret.
Greg. lib. 5. mor. cap. 4.
Abscondit se [ergo] sponsus cùm quaeri-
tur, vt non inuentus ardentiùs quaeratur; &
differtur quaerens sponsa ne inueniat, vt tar-
ditate suâ capacior reddita, multiplicius
quandoque inueniat, quod quaerebat.
Ansel. in protolog. cap. 1.
[Sed] Domine, si non es hîc vbi te quae-
ram absentem? si vbique es, cur non vi-
deo te praesentem? sed certè habitas lucem
inaccessibilem. Et vbi est lux inaccessibilis,
aut quomodo accedam ad lucem inaccessi-
bilem? aut quis me ducet, aut inducet in il-
lam vt videam te in illâ? accedere ad te de-
siderat seruus tuus, & inaccessibilis est habi-
tatio tua. Inuenire te cupit, & nescit locum
tuum. Obsecro Domine, doce me quaerere
te, & ostende te quaerenti; quia nec quaerere
te possum nisi tu doceas, nec inuenire nisi te
ostendas: quaeram te desiderando, desiderem
quaerendo, inueniam amando, amem inue-
niendo.