
Cant. 3.
Surgam, & circuibo ciuitatem; per vicos
& plateas quaeram quem diligit a-
nima mea: quaesiui illum, & non in-
ueni.
Orig. homil. 10. in diuer.
EFfvndite lacrymas oculi mei, plo-
rate, & nolite deficere. Ambulate pe-
des mei, discurrite, & nolite quiescere. Heu!
heu! quò abijt gaudium meum? vbi latet a-
mor meus? vbi est dulcedo mea? cur dereli-
quisti me, salus mea? O dolores! ô angustię!
Intolerabiles angustiae sunt mihi vndique,
& quid eligam, ignoro. Quò me vertam? ad
quem ibo? à quo consilium petam? quem
percunctabor? quis mei misere bitur? quis me
consolabitur? quis indicabit mihi quem
diligit anima mea? Reuertere, dilecte mi! re-
uertere, dilecte votorum meorum! ô ama-
bilis! ô desiderabilis! redde mihi laetitiam sa-
lutaris praesentiae tuae.
Orig. ibid.
Heu me! vbi eum quaeram, vbi eum inue-
niam? surgam certè, & circuibo omnia loca
quae potero; nondabo somnum oculis meis,
non dabo requiem pedibus meis, donec in-
ueniam illum, quem diligit anima mea.
Sedens in lectulo, quaesiui, cùm adhuc in-
firma & inualida forem, & omnino minùs
idonea sequi sponsum quocum que ierit; se-
qui ad ardua & excelsa sublimitatis illius.
Incidi in multos, qui cognoscentes deside-
rium meum, dicebant mihi: Ecce hic est Chri-
stvs, ecce illic est; & neque hîc, neque illic e-
rat; & dixi, Surgam, & circuibo ciuitatem per vi-
cos & plateas, quaeram quem diligit anima mea.
Intuere vel nunc quia iacet, quae dicit sur-
gam. Bern. ser. 7. in Cāt.
Bern. ser. 76. in Cāt.
Adhuc vt paruula sapit; per vicos & pla-
teas quaerendum putauit, fruendi auida, sed
ignara mysterij. Iterum ergo frustrata repetit
dicens: Quaesiui eum, & non inueni. Non est, vt
ista suspicata est, in plateis, aut vicis; nisi for-
tè in illis, de quibus dicitur: Plateae tuae, Hie-
rusalem, sternentur auro mundo, & peromnes vi-
cos tuos alleluya cantabitur.
Aug. manu. cap. 24.
Anima [enim] quae amat, ascendit fre-
quenter, & currit familiariter per plateas
coelestis Hierusalem, visitando Patriarchas
& Prophetas, salutando Apostolos, admi-
rando exercitus Martyrum, & Confessorum,
chorosq́ue Virginum speculando.
Bern. ser. 76. in Cāt.
Ibi, ibi illum, qui quaeret, inueniet, & vi-
debit gloriam eius, non gloriam quasi vnius
ceterorum, sed planè gloriam, quasi vnige-
niti à patre. quid facies, ô sponsa! putas, po-
tes sequi eum illuc? aut te ingerere audes, vel
vales huic tam sancto arcano, tamq́; arcano
sanctuario, vt filium in patre, & patrem in-
tuearis in filio? non vtique; vbi est ille, tu non
potes venire modò venies autem postea.
Age tamen; sequere, quaere, nec te inaccessi-
bilis claritas, vel sublimitas à quaerendo de-
terreat, ab inueniendo desperare faciat. Si po-
tes credere, omnia possibilia sunt credenti.
Propè est, inquit, verbū in ore tuo, & in cor-
de tuo. Crede & inuenisti, nam credere, in-
uenisse est. Norunt fideles, habitare Chri-
stvm, per fidem, in cordibus suis. Quid
propius est? Quaere ergo secura, quaere deuo-
ta, bonus est Dominus animae quaerenti se.
Quaere votis, sequere actibus, fide inueni;
quid non inuenit fides? attingit inaccessa,
deprehendit ignota, comprehendit immen-
sa, apprehendit noussima; ipsam denique ae-
ternitatem suo illo vastissimo sinu quodam-
modo circumducit, fidenter dixerim: aetet-
nam, beatamq́ue Trinitatem, quam non in-
telligo, credo, & fide teneo, quod non capio
mente.
Quid hoc desiderij est & ardoris, vt sur-
gens de nocte publicum non erubescat? per-
currat ciuitatem? percunctetur palàm & pas-
sim de dilecto, atque à vestigandis semitis e-
ius nullâ valeat ratione auerti? nullâ praepe-
diri difficultate, non tempestiuae retineri a-
more quietis, non sponsae verecundiâ, non
vel timore nocturno? Et tamen in his omni-
bus frustrata est vsque adhuc à desiderio suo.
Quare? quid sibi vult pertinax haec & diu-
turna fraudatio, taediorum nutrix, suspicio-
num fomes, impatientiae fax, nouerca amo-
ris, mater desperationis? si adhuc dissimula-
tio est, nimis est molesta. Esto, quod piè, vti-
literq́ue interim fuerit dissimulatum, donec
in solâ adhuc vocatione, seu reuocatione res
erat: nunc verò cùm requiritur, & ita requi-
ritur, quid iam conferre poterit dissimula-
tio? si de carnalibus sponsis, & pudendis a-
moribus quaestio est, sicut litteralis superfi-
cies praelusisse videtur, & si inter illos talia
contingere queant, mea non interest, ipsi vi-
derint. Bern. ser. 75. in Cāt.
Hierō. epi. 22. ad Eustoch.
Nolo te sponsum quaerere per plateas,
nolo te circumire angulos ciuitatis, dicas, li-
cet: surgam & circuibo ciuitatem, & in foro, & in
plateis quaeram, quem dilexit anima mea; & inter-
toges; Num quem dilexit anima mea, vidistis? ne-
mo tibi respondere dignabitur: sponsus in
plateis non potest inueniri. Arcta & an-
gusta via est, quae ducit ad vitam. zeloty-
pus est Iesvs, non vult videri faciem tuam:
foris vagentur virgines stultae, tu intrinsecus
esto cum sponso.
Ambr. lib. 3. de virg.
Non in foro, non in plateis Christvs
reperitur, non est Christvs circumfo-
raneus; Christvs enim pax; in foro, li-
tes: Christvs iustitia est; in foro iniqui-
tas: Christvs operator est; in foro ina-
ne otium: Christvs charitas est, in foro
obtrectatio: Christvs fides est, in foro
fraus atque perfidia, fugiamus ergo forum,
fugiamus plateas. Nec illa eum in foro & in
plate is potuit reperire, quae dixit: Exurgam,
ibo & circuibo in ciuitate, in foro, & in plateis, &
quaeram quem diligit anima mea; quaesiui eum, &
non inueni eum. Ne quaquam igitur ibi quae-
ramus Christvm, vbi inuenire non
possumus.
Bern. ser. 84. in Cāt.
Non pedum passibus, sed desiderijs quae-
ritur Deus; & vbique non extundit deside-
rium sanctum, felix inuentio, sed extendit.
Numquid consummatio gaudij, desiderij
consumptio est? oleum magis est illi, nam
ipsum, flamma. Sic est; adimplebitur laetitia,
sed desiderij non erit finis; ac per hoc, nec
quaerendi: quid ni animet ad quaeren-
dum, experta clementiam, & persuasa de
pace?
Guilb. Abb. ser. 45. in Cāt.
Attendite vehementiam & vim amoris.
Nec abesse dilectum sustinet, nec sufficit
praesenti; ibi, vota anhelata laborant; hîc ex-
hausta relinqui patiuntur. O felix amor,
qui continuâ quâdam vicissitudine, aut li-
quescit in ipso, aut quaerens, anhelat ad ip-
sum! quaesiui, & non inueni.
Ego erraui, sicut ouis quae perierat, quae-
rens te exterius, quies interius; & multùm
laboraui quaerens te extra me, & tu habitas
in me, si tamen ego desiderem te. Circui-
ui vicos & plateas ciuitatis huius mundi, quae-
rens te, & non inueni, quia malè quaere-
bam foris, quod erat intus. Misi nuncios
meos, omnes sensus exteriores, vt quaere-
rem te; & non inueni, quia malè quaerebam.
Video enim, lux mea, Deus, qui illuminasti
me, quia malè te perillos quaerebam, quia
tu es intus, & tamen ipsi, vbi intraueris, nes-
ciuerunt. Serò te amaui pulcritudo tam
antiqua & tam noua, serò te amaui, & tu
intus eras, & ego foris, & ibi te quaerebam,
& in ista formosa quae fecisti, ego defor-
mis irruebam. Mecum eras, & tecum non
eram. Ea me tenebant longè à te, quae
esse non poterant, nisi in te. Circuibam e-
nim omnia, quaerens te, & propter omnia
derelinquens me. Interrogaui terram, si es-
set Deus meus, & dixit mihi, quod non; &
omnia quae in ea sunt, hoc idem confessa
sunt. Interrogaui mare & abyssos & rep-
tibilia quae in eis sunt, & responderunt, non
sumus Deus tuus: quaere super nos eum.
Interrogaui flabilem aërem, & inquit vni-
uersus aër, cum omnibus incolis suis: fal-
litur Anaximenes, non sum ego Deus tuus.
Interrogaui Coelum, Solem, lunam & stel-
las; neque nos sumus Deus tuus, inquiunt.
Interrogaui deinde mundi molem, Dic
mihi, si es Deus meus, an non? & res-
pondit voce forti, Non sum, inquit, ego,
sed per ipsum sum ego; quem quaeris in me,
ipse fecit me; suprà me quaere eum qui regit
me, qui fecit me. Aug. solilo. cap. 31.