
Cant. 3.
Num quem diligit anima mea vidistis?
Paullulùm cùm pertransissem eos, inueni
quem diligit anima mea. Tenui eum,
nec dimittam.
Bern. ser. 79. in Cāt.
O Amor praeceps, vehemens, flagrans,
impetuose! qui praeter te, aliud cogitare
non sinis, fastidis caetera, contemnis omnia,
praeter te, te contentus: confundis ordines,
dissimulas vsum, modum ignoras. Totum
quod opportunitatis, quod rationis, quod
pudoris, quod cōsilij, iudiciíve videtur, triū-
phas in temetipso, & redigis in captiuitatem.
En omne quod cogitat ista & loquitur, te so-
nat, te redolet, & aliud nihil. ita tibi, ipsius
& cor vendicasti & linguam. Ait: Num quem
diligit anima mea vidistis? quasi verò hi sciant,
quid cogitet ipsa! Quem diligit anima tua
de ipso sciscitaris? & non habet nomē? Quae-
nam verò tu, & ille quis?
Nysse. orat. 12 in Cāt.
Quo pacto inueniri posset, quod nullae res
nobis cognitae ostendere possunt? non for-
ma, non color, non circumscripto, non qua-
litas, non locus, non figura, non coniectura,
non adsimilatio, non proportio; sed quod
semper extra omnem perceptionis viam po-
situm, comprehensionem peruestigantium
planè fugit. Propterea, inquit, quaesiui eum, per
animae facultates eas quae inueniendi vi prae-
ditae sunt; per ratiocinationes & cogitatio-
nes: at extra hęc omnia positus erat, accessum
mentis propiorem effugiens. Qui verò sem-
perreperitur omni notâ carere, de quâ pos-
sit agnosci, quo pacto queat is per indicatio-
nem aliquam vocum percipi?
Chrys. homil. de virtute.
[Sed] sicut Coniux amatrix viri, absente
marito suo, per fenestras circumspicit, ipsum
requirens, & vbique speculans, in mari & in
terrâ; etsi viderit nauem venientem, ibi suum
putat esse virum; & si viderit viatores procul
venientes, inter ipsos adesse existimat, & oc-
currens eis, interrogat dicens: Dicite mihi
vbi eū dimiseritis, in quâ regione, aut in quâ
ciuitate? quid dicentem, aut quid facientem,
aut quando venientem? in hunc modū, om-
nis sancta [anima] constricta amore Chri-
sti interrogat: Dicite mihi, vbi pascit, vbi cubat,
quem diligit anima mea?
Bern. homil. infrà 8. Epiph.
Iam optas videre quem amas, cui nunc
blandiris, & nunc ad amoris & desiderij in-
tentionem suauiter illum peruestigas, nunc
moras accusas, nunc te cernis contemptum,
nunc te visitatione confiteris indignum, &
iterū de eius, (totiēs expertus) bonitate prae-
sumis, nunc quasi vlterius non sustineas, spi-
rituali quodā litigio vel luctamine euincere
retardantem conaris. Quę tunc lacrymę? qui
gemitus? quae suspiria? quae voces? nūc oculi
fletu graues, cùm intimis singultibus erigū-
tur ad coelum; nunc manus extenduntur &
brachia; nunc pectoris contusione animae
tarditas accusatur. Proferuntur interim ver-
ba sine principio, sine sine, quorum nec sen-
tentiae cohaerent sibi, nec rationes similes
sunt, nec alicuius linguae sensus vel idioma
seruatur; quando vox aliquando respondet
affectui, & iterum vocem affectus intercipit.
Gaudet certè pius ille Iesvs tali certamine
superari.
S. Gregor. in psal. poenit.
Superest itaque vt ad eum recurrat, in quo
solo vera est consolatio, & per istius vitae no-
ctes, in lectulo cordis Devm quaerat, Quem
si primò non inuenit, magis ad quaerendum
animetur, surgat ad amorem coelestium; ci-
uitatem circumeat exultatione vniuersae ter-
rae fundatam; interroget vigiles, qui custo-
diunt Ecclesiam, nudetur pallio saecularis
ornatus, & charitatis sagittâ interiùs vulne-
retur. Nec priùs à quaerendo desistat, quàm
moerentium consolatorem inueniat. Inuen-
tum autem summoperè teneat, donec re-
demptus ope adiutricis gratiae, à conscientiae
eripiatur tribulatione.
Orig. hom. 1. in Can.
Est enim quidam spiritalis amplexus, at-
que vtinam contingat, vt meam sponsam al-
tior sponsi amplexus includat, vt ego quo-
que possim dicere, quod in eodem libro
scriptum est, sinistra eius sub capite meo, & dexte-
ra illius amplexabitur me!
Bern. ser. 79. in Cāt.
Quid hoc tenacius glutino, quod nec a-
quis eluitur, nec ventis dissoluitur, nec scin-
ditur gladijs? Denique aquae multae non poterunt
extinguere charitatem. Tenui eum nec dimittam. Et
sanctus Patriarcha: Non te, inquit, dimittam,
nisi benedixeris mihi: Ista non vult eum dimit-
tere: & fortè magis quàm Patriarcha id non
vult; quia nec pro benedictione quidem;
siquidem ille, benedictione acceptâ, dimisit
eum: haec autem non sic, Nolo, inquit, bene-
dictionem tuam, sed te. Quid enim mihi est in
coelo, & à te quid volui super terram? non di-
mittam te, nec si benedixeris mihi. Tenui nec
dimittam. Nec minùs forsitan ille teneri vult,
cùm perhibeat dicens: Deliciae meae esse cum fi-
liis hominum. Quodq́ue pollicens ait: Ecce ego
vobiscum sum, vsque ad consummationem saeculi:
quid hâc copulâ fortius, quae vna, duorum
tam vehementi voluntate fundata est? sed
nihilo minùs, illa vicissim tenetur ab eo quē
tenet; cui alibi dicit: Tenuisti manum dexteram
meam. Quae tenetur & tenet, quomodo iam
cadere potest? tenet fidei firmitate, tenet de-
uotionis affectu. At nequaquam diu tene-
ret, si non teneretur. Tenetur autem poten-
tiâ & misericordiâ Domini. Tenui eum, nec di-
mittam.
Aug. solilo. cap. 1.
Inueniam [& ego] Te desiderium cordis
mei, teneam Te, amor animae meae, ample-
ctar Te sponse coelestis, exultatio mea sum-
ma, intus & extra, possideam Te beatitudo
sempiterna, possideam Te in medio cordis
mei, vita beata, dulcedo summa animę meę!
Aug. medit. cap. 37.
Ecce quod concupiui iam video, quod
speraui iam teneo, quod desideraui iam ha-
beo; illi namque in coelis iunctus sum, quem
in terris positus totâ virtute dilexi, totâ ca-
ritate amplexus sum, cui toto amore inhaesi,
ipsum laudo, benedico, atque adoro.
Beda in c. 3. Cant.
Tantò instantiùs inuentum tenui, quantò
tardiùs, quem quaerebam, inueni.
Orig. hom. 10. in diuers.
O piissime Domine & dulcissime Magi-
ster! quàm bonus es his, qui recto sunt cor-
de, & humiles sunt spiritu! ô quàm beati;
qui in simplicitate cordis quaerunt te, &
quàm felices qui sperant in te! Verum certè
est, & indubitanter verum, quòd tu diligis
omnes diligentes te, & numquam derelin-
quis sperantes in te. Ecce enim dilectrix tua
simpliciter quaerebat te, & veraciter inuenit
te. Sperabat in te, & non est derelicta à te,
sed plus est consecuta per te, quàm expe-
ctârat à te.
Aug. solilo. cap. 31.
Gratias Tibi, lux mea, quoniam illumi-
nasti me, & inueni Te, & me, vbi inueni me,
vbi cognoui me, ibi inueni Te, ibi cognoui
Te; vbi autem cognoui Te, ibi illuminasti
me.