
Psalm. 72.
Mihi autem adhaerere Deo bonum est:
ponere in Domino Deo spem meam.
Aug. manu. cap. 25.
COr humanum in desiderio aeternitatis
non fixum, numquam stabile potest es-
se: sed omni volubilitate volubilius de alio
in aliud transit, quaerens requiem, vbi non
est. In his autem caducis & transitorijs, in
quibus eius affectus captiui tenentur, veram
requiem inuenire non valet, quoniam tantae
est dignitatis, vt nullum bonum praeter sum-
mum bonum, ei sufficere possit.
Aug. solilo. cap. 13.
[Et ego] aliud & aliud sequebar, & à nullo
implebar: dum non in me inueniebam te,
incōmutabile & singulare, indiuisum, vnum
bonum, quod consequutus, non egeo; quod
consequutus, non doleo; quod possidens, sa-
tiatur totum desiderium meum.
Aug. medit. cap. 37.
[Sed nunc] nihil mihi tam dulce quàm
cum Domino meo esse. Mihi autem adhaerere
Deo bonum est. Da mihi, Domine, donec his
fragilibus assisto membris, tibi adhaerere, sicut
scriptum est, qui adhaeret Domino, vnus spiritus est
cum eo.
Aug. in Ps. 72.
Eligant alij militiam, alij aduocationem,
alij diuersas variasq́ue doctrinas, alij nego-
tiationem, alij agriculturam, mihi autem adhae-
rere Deo bonum est. Deo adhaerere nihil est me-
lius, quādo eum vide bimus facie ad faciem:
modò ergo quid? quia adhuc peregrinus lo-
quor. Adhaerere Deo bonum est; sed modò in pe-
regrinatione, quia nondum venit res: ponere
in Deo spem meam. Quamdiu ergo nōdum ad-
haesisti, ibi pone spem. Fluctuas? praemitte ad
terram hanc anchoram. Nondum haeres per
praesentiā? in haere per spem: & quid hîc ages,
ponens in Deo spem tuam? quod erit nego-
tium tuum, nisi vt laudes, quem diligis? Ecce
si amares Aurigam, non raperes caeteros vt
te cum amarent? amator Aurigae quacum que
transit, loquitur de illo, vt cum illo eum a-
ment & caeteri.
Basil. in Psal. 61.
Diuitiae si affluant, nolite cor apponere. Flura est
diuitiarum natura, suos possessores, ocyùs
torrente praerapido, praetercurrit; alios alio
modo, apta mutare Dominos. Hodie huius
est ager, cras erit alterius, & paullò post ad a-
lium perueniet. Respice parumper ad ciuita-
tis domos; quot nomina ex eo tempore, quo
fuerunt aedificatae, sortitae sunt, aliter ab alijs
atque alijs appellatę possessoribus? Et aurum
è manibus habentis se, fluens femper ad a-
lium transfertur; & ab illo, ad alium; magis e-
nim aquam manu circumplexam retinere
continenter possis, quàm diuitias conserua-
re tibi ipsi.
Greg. homil. 4 in Euang.
Iustorum iudicio (quaelibet bona adfue-
rint) cum sanctis desiderijs aestuant, bona
minimè videntur. vnde Dauid Propheta,
qui Regni diuitijs, multisq́ue obsequijs ful-
ciebatur, quamuis & haec ad necessitatem
bona esse conspiceret, vni tamen singulari-
ter bono inhians aestuabat, dicens: mihi au-
tem adhaerere Deo bonum est.
Aug. in Ps. 39.
Sit ergo Dominus Deus spes tua, non
aliquid aliud à Domino Deo tuo speres:
sed ipse Dominus tuus sit spes tua. Namque
multi de Deo sperant pecuniam; multi de
Deo sperant caducos honores & perituros;
aliud quodlibet à Deo, praeter ipsum Deum,
sed tu ipsum Deum tuum pete. Relinque
omnes amores, pulcrior est ille qui fecit
coelum & terram. Beatus vir cuius est nomen
Domini spes eius, & non respexit in vanitates & in-
sanias mendaces.
Orig. in Psal. 36. hom. 5.
Sicut autem nemo potest duobus Domi-
nis seruire, ita nemo potest in duobus Do-
minis sperare. Nemo potest in incerto diui-
tiarum sperare, & in Domino. Nemo potest
sperare in Principibus, & in Deo. Nemo
potest sperare in viribus equi, & in Deo Ne-
mo potest sperare in saeculo, & in Deo. Nisi
enim in solo Deo speraueris, & videat Deus
spem tuam, in saeculum aeternum esse con-
uersam, & quia aliam nullam omninò spem
geris, nisi in ipso, qui viuificat mortuos, &
vocat, quae non sunt, non poteris eripi à
peccatoribus. Solus est enim ipse qui saluos
facit sperantes in se.
Basil. in reg. fusiùs disput. quaest. 42.
Huic qui in homine spem ponit, magno-
perè est metuendum, ne in execrationem il-
lam incidat: Maledictus homo, qui confidit in ho-
mine, & fulcit carnem brachij sui, & defecit à Do-
mino anima eius. Quae verba cùm dicunt, Qui
confidit in homine, illud praecipiunt; nequa-
quam in altero spem poni debere. cùm au-
tem, & fulcit carnem brachij sui; in se, sui haben-
dam fiduciam vetant.
Quidquid igitur agendum sit, quidquid
declinandum, quidquid tolerandum, quid-
quid optandum. Tu es Domine, spes mea.
haec vna mihi omnium promissionum caus-
sa; haec tota ratio meae expectationis. Prae-
tendat alter meritum; sustinere se iactet pon-
dus diei & aestus; ieiunare bis in sabatho di-
cat, postremò non esse sicut caeteri homi-
num glorietur; mihi autem adhaerere Deo bonum
est, ponere in Domino Deo spem meam. Sperent in
alijs alij; fortè hic in scientiâ litterarum; hic
in astutiâ saeculi; ille in nobilitate; ille in dig-
nitate; ille in aliâ qualibet vanitate confidat;
propterte, omnia detrimenta feci, & vt stercora
arbitror: quoniam tu es Domine spes mea. Speret,
qui vult, in incerto diuitiarum; ego verò; ne ip-
sa quidem, nisi abs te victui necessaria spero.
Si mihi praemia promittuntur, per te obti-
nenda sperabo. Si insurgant aduersum me
praelia, si saeuiat mundus, si fremat malignus,
si ipsa caro aduersus spiritum concupiscat; in
te ego sperabo. Quid cunctamur abijcere
omninò spes miseras, vanas, inutiles, sedu-
ctorias, & huic vni, tam solidae, tam perfe-
ctae, tam beatae spei, totâ deuotione animi,
toto feruore spiritus, inhaerere? si quid illi
impossibile, si quid vel difficile est, quaere a-
liud in quo speres. Bern. serm. 9. super Beat. qui habit.
Heb. 6.
Fortissimum solatium habeamus, qui confugimus
ad tenendam propositam spem: quam sicut ancoram
habeamus animae tutam ac firmam.
Aug. in Psal. 64.
Iam spem quasi ancoram [praemisi-
mus] ne in isto mari turbati, naufragemur.
Quemadmodum enim de naui quae in an-
coris est, rectè dicimus quod iam in ter-
râ sit, adhuc tamen fluctuat, sed in terrâ
quodammodo educta est contra ventos,
& contra tempestates; sic contra tentatio-
nes huius peregrinationis nostrae, spes no-
stra fundata, facit nos non abripi in sa-
xa.
Ambr. in orat.
Adhaereat, quaeso, Domine, anima mea post te,
& suspiciat me dextera tua; sustollat me su-
per altitudinem terrae, & cibet me illâ caele-
sti haereditate, cui suspirat peregrinatio mea
die ac nocte.