
Sub vmbrâ illius, quem desideraueram, sedi. Cant. 2.
Orig. hom. 3. in Cāt.
AMoris enim vulnere percussa
arborum solatia syluarumq́ue secta-
tur.
Orig. ibid.
Sicut [namque] arbor meli inter reliqua
ligna syluae, sic est sponsus inter reliquos fi-
lios, habens fructum, qui non solùm sapore
omnes, sed & odore praecellat; & duos ani-
mae sensus: id est gustum & odoratum refi-
ciat: diuersis namque copijs mensam suam
nobis praeparat sapientia, in quâ non solùm
panem vitę apponit, sed immolat carnes ver-
bi; & non solùm miscet in cratere suo vi-
num, sed & mela adhibet odorata & dulcia,
quae non tantùm in ore & labijs suauitatem
reddant, sed & interioribus tradita faucibus
dulcedinem seruent.
Is enim qui in syluâ naturae nostrae ob
suam erga genus humanum beneuolentiam
germinauit, eo ipso quod carnis ac sanguinis
particeps factus est, quasi malum quoddam
existit. Nam in hoc fructu videre est quid-
dam, quod cum vtroque, nimirum, carne ac
sanguine, similitudinem aliquam habeat:
etenim ratione coloris subalbi; carni quod
proprium est imitatur; rubedinis specie, cog-
natio quasi quaedam cum sanguinis natura
indicatur. Nyss. in orat. 4. in Cāt.
Bern. ser. 48. in Cāt.
Meritò ergo eius desiderauerat vmbram,
de quo & refrigerium esset & refectionē pa-
riter acceptura. Nam caetera quidem syluarū
ligna etsi vmbram solatij habent, sed nō vitae
refectionem, non fructus perpetuos salutis;
vnus estenim vitae auctor, vnus mediator
Dei & hominum homo Christvs Iesvs,
qui dicit spōsae suae: Salus tua ego sum. Propter-
ea ergo Christi potissimùm desiderauerat
vmbram; quòd solus sit, qui non solùm ab
aestu refrigerat vitiorum, sed & replet dele-
ctatione virtutum. Sub vmbrâ eius quem deside-
rauer am sedi. vmbra eius, caro eius.
Guill. apud Delrio in c. 2. Cāt.
Quis enim posset sustinere Solem iustitiae
nudum? quis non consumeretur ardentibus
radiis eius? assumpsit ergo Soliustitiae homi-
nem mediatorem, & ita ex coniūctione solis
& humani corporis facta est vmbra.
Ambr. in psal. 118. Octon. 5.
Christvs ergo affixus ad lignum, sicut
malum pendens in arbore, bonū odorem mun-
danae fundebat redemptionis; quae peccati
grauem detersit foetorem & vnguentum po-
tus vitalis effudit. Tamquam malum, inquit,
in lignis syluae, ita consobrinus meus in medio filio-
rum. In vmbrâ eius concupiui & sedi. Bona vm-
bra, quae nos ab iniquitatis sole defendit, &
fructus eius dulcis in faucibus meis. Qui fru-
ctus eius dulcis, nisi praedicatio Dominicae
passionis?
Ambr. in psal. 118. Octon. 3.
Nathanaël sub arbore fici videtur; Dauid, in
vmbrâ alarum Domini Iesv sperare se dicit;
Zacchaeus in arborē sicomori ascēdit, vt Chri-
stvm videret. Nobis quoque expandit ma-
nus suas Iesvs, vt totum mundum obūbra-
ret. quomodo non sumus in vmbrâ, qui Cru-
cis eius protegimur velamento? quomodo
non sumus in vmbrâ, quos crucifixus à ma-
lignitate saeculi, & corporis ardore de-
fendit.
Idem ibid. Oct. 4.
Hâc vmbrâ Dauid protegi se postulabat, ne
eum per diem Sol vreret vel luna per noctem. Hanc
vmbram spiritalis ministrat gratia, torrida sae-
culi huius, & mundi aestiua fugientibus. In
hâc ergo requiescamus vmbrâ, peccatorum
nostrorum aestibus fatigati; si quos ad-
ussit libido, hos Domini Crux refrigeret,
in quâ se reclinauit, vt nostra delicta susci-
peret.
Vmbra fit ex corpore & luce, & est itine-
rantium refrigerium ab aestu, & protectio à
tēpestate. Arbor vitae scilicet malus, est sancta
Crux: fructus eius, Christus; vmbra, tutela vel
refrigerium humani generis, quod graui o-
nere peccatorum per aestum concupiscentiae
premebatur. Honor. apud Delr. in c. 2. Cāt.
Greg. in c. 2. Cant.
Vmbra Christi[siquidem]omnem tenta-
tionum feruorem temperat, & dum aura suae
inspirationis suauiter mentem tangit, quic-
quid noxij caloris sustinebat, expellit, & quā
iam forsitan nimius vitiorum aestus marci-
dam fecerat, vmbrâ sancti Spiritus, prote-
gens recreat, vt dum in eius inspiratione se-
dens pausat, vires colligat, quibus ad aeter-
nam vitam robustiùs currat.
Greg. lib. 33. mor. c. 3. in c. 40. Iob
Per vmbram ex supernâ protectione refri-
gerium cordis exprimitur. Sicut sponsa in
Canticis Cant. aduentum sponsi praestola-
ta praenunciat, dicens: Sub vmbrâ illius quem
desider aueram sedi, ac si dicat: ab aestu carna-
lium desideriorum, sub aduentus illius pro-
tectione requieui.
Honor. apud Delr. cap. 2.
Nónne meritò sub arboris huius vmbrâ
sedit genus humanum, quod per esum lig-
ni scientiae boni & mali paradysum amise-
rat? graue onus peccatorum in aestu vitio-
rum portabat, quod deorsum in praecipi-
tium tormentotum trahebat, & ideò ad
arborem vitae Iesvm Christvm festinabat.
Bernar. ser. 48. in Cāt.
Tu ergo, vide, vt viuas in vmbrâ eius,
vt quandoque & regnes in lumine eius. Non
enim tantùm vmbram habet, habet & lu-
cem.
Origen hom. 3. in Cāt.
Apostolus dicit: legem, vmbram habere
futurorum bonorum, & omnem veterem
culturam vmbram & exemplar pronunciat
esse coelestium. Nos autem alieni sumus ab
vmbrâ eorum quoniam non sumus sub le-
ge, sed sub gratiâ, sed quamuis non simus sub
vmbrâ illâ, sumus tamē sub vmbrâ meliore;
in vmbrâ enim Christi viuimus inter
gentes.
Ibid.
Et meritò sponsa sub meli vmbrâ se-
dere concupiscit, sine dubio, vt vitae, quae
est in eius vmbrâ, particeps fiat, videtur
omnis [quoque] anima, donec in praesen-
ti vitâ est, vmbram habere necessariam, pro-
pterillum, credo, ardorem Solis, qui cùm
exortus fuerit, continuò semen, quod non
altâ radice demersum est, arescit & depe-
rit.
Bernar. ser. 58. in Cāt.
Sed fortasse felicius aliquid ista exper-
tam se gloriatur in eo quod se in vmbrâ di-
cit non (vt Propheta) viuere, sed sedisse:
sedere enim quiescere est. Plus autem est
quiescere in vmbrâ quàm viuere, sicut viue-
re plus est quàm tantummodò esse in eâ.
Igitur quod est commune multorum, Pro-
pheta assumens sibi; in vmbrâ eius viuimus,
inquit: sponsa verò, habens praerogati-
uam, etiam quod sub eâ singulariter sede-
rit gloriatur. vbi itaque nos cum labore vi-
uimus, qui conscij peccatorum sub timore
seruimus, ibi haec deuota & amans suaui-
ter requiescit. Denique timor poenam ha-
bet, amor suauitatem, vnde ait; Et fructus
eius dulcis gutturi meo; gustum contemplatio-
nis significans, quem obtinuerat/per amo-
rem suauiter subleuata. Ast istud, in vmbrâ,
quia, per speculum & in aenigmate, erit cùm de-
clinauerint vmbrae crescente lumine, imò pe-
nitùs disparuerint, & subintrabit sicut per-
spicua ita & perpetua visio, eritq́ue non mo-
dò suauitas gutturi, sed & satietas ventri, sine
fastidio tamen: sub vmbrâ eius quem desidera-
ueram sedi, & fructus eius dulcis gutturi meo.
Bonau. 2. part. stimul. cap. 8.
In te ergo, dulcissime Domine Iesv,
quiescat mens nostra, & à te, nec ad modi-
cum separetur. Stultissimum quidem est, et-
iam nobilissimo & iucundissimo loco exire.
Quomodo audemus, nisi dulcissimum
sponsum inspicere, ne subtrahatur à nobis?
quid, quaeso, nos mouet, aliud intueri? quo-
modo omnia non desipiunt & despiciun-
tur?
Aug. med t. cap. 37.
Confugiat, Domine, mens mea, sub vm-
brâ alarum tuarum, ab aestibus cogitationum
huius saeculi; vt in tui refrigerij tempera-
mento absconsa, laetabunda cantet, & di-
cat: In pace in idipsum dormiam & requiescam.