
Psalm. 136.
Quomodo cantabimus canticum Domi-
ni in terrâ alienâ?
Aug. medit. cap. 35.
VTinam possem talia dicere, qualia
hymnidici Angelorū chori! ô quàm lu-
benter me in tuis laudibus totum effunderē!
ô quàm deuotissimè illa coelestis melodiae
cantica, ad laudem & gloriam nominis tui,
in medio Ecclesiae infatigabilis perorarem!
Aug. medit. cap. 33.
O beatae nimiùm illae Coelorum virtutes,
quae laudare possunt te sanctè & purissimè,
cum nimiâ dulcedine & ineffabili exultatio-
ne! Indè laudant vnde gaudent, quia semper
vident vnde gaudere valeant & laudare. Nos
verò mole carnis pressi & procul à vultu tuo
in hâc peregrinatione positi, atque per mun-
danas varietates distēti, te dignè laudare ne-
quimus, laudamus tamen per fidem, non per
speciem. Illi verò Angelici spiritus per spe-
ciem & non per fidem.
Chrys. in Psal. 41.
Nostra certè natura vsque adeò delecta-
tur canticis & carminibus, & tantam cum eis
habet necessitudinem & conuenientiam, vt
vel infantes ab vberibus pendentes, si fleant
& afflictètur, eâ ratione sopiantur. Nutrices
quidem certè, quae eos gestant in vlnis, saepè
adeuntes & redeuntes, & quaedem puerilia
ijs carmina decantantes, supercilia eorum ita
sopiunt: quocirca saepè quoque viatores me-
ridie agentes iugalia animalia hoc faciunt
canētes, itineris molestiam illis canticis con-
solantes, nec solùm viatores, sed etiam agri-
colae, vuas in torculari calcantes, vindemi-
antes & vites colentes, & quodcumq́; aliud
opus facientes, saepè cantant. Nautae quoque
remos impellentes hoc faciunt.
Ambr. enarrat. in Psa. 36.
Iam verò mulieres quoque texentes &
confusa stamina radio discernētes, saepè qui-
dem & per se singulae, saepè autem etiam om-
nes concorditer, vnam quamdam melo-
diam concinunt. Hoc autem faciunt & mu-
lieres & viatores & agricolae & nautae, labo-
rem qui ex opere faciendo suscipitur, cantu
consolari volentes; vtpote quòd anima, si
carmen & canticum audierit, molesta & dif-
ficilia sit & faciliùs toleratura.
Ambr. enarrat. in Psa. 36.
[Sed] quomodo cantabimus canticum Domini
in terrâ alienâ? He braei non canebant in terrâ
captiuitatis, quod in suâ patriâ canere con-
sueuerant. Haec terra captiuitatis est, alia
terra libertatis est; ista peccati, illa quietis ae-
ternae; vallestris ista, illa coelestis.
Ambr. lib. 2. de poenit. ca. 11.
[Imò] si caro menti repugnat, nec subdi-
ta est animi gubernaculo, & mentis imperio,
aliena est terra quae non domatur exercitio
cultoris, & ideò non potest fructus charita-
tis, patientiam pacis afferre. Quomodo canta-
bimus canticum Domini in terrâ alienâ?
Ambr. in Psal. 118. Octon. 7.
Qui cantat, vacuus est, & diuersarum co-
gitationum curas releuat, culpas relegat, se-
questrat auaritiam, & non solùm corporis
voce, sed etiam mentis suauitate se mulcet.
Naziā. de humana natur.
Nam cùm mens querulo semel est obsessa dolore,
Ad laeta occlusas tunc habet illa fores:
Ambr. in Psal. 118. Octo. 22.
In regione vmbrae mortis sumus; abscondi-
ta est vita nostra, non libera. Erit enim libera
in regione viuorum. Ibi ergo viuit anima no-
stra, vbi nihil mortale, nihil infirmum amicta
sit, nihil debitum poenae; ibi laudabit Domi-
num, vbi deposito infirmitatis corpore, con-
formis esse coeperit gloriae corporis Chri-
sti, nam dum in peccato sumus, plenè lau-
dare quid possumus. In vmbrâ sumus hîc
positi, in vmbrâ viuimus, in vmbrâ lauda-
mus: perfectè in vmbrà laudare non possu-
mus. Denique in terrâ alienâ sumus: quo-
modo cantabimus canticum Domini in terrâ a-
lienâ?
Ibid. superiùs.
Eructabat hymnum anima pia, cui dice-
bat Dei verbum: insinua mihi vocem tuam, quia
vox tua suauis est. eructabat hymnum cui di-
cebat: Fauum distillant labia tua ô sponsa, mel &
lac sub linguâ tuâ; sed non potest quis ante
eructare hymnum, nisi didicerit iustitias
Dei, & didicerit ab ipso Domino Deo suo.
ideò specialiter hoc Dauid petit, vt eum do-
ceat Deus, quomodo cantare potest in me-
tu positus & in timore poenarum? quomo-
do cantare potest grauium sibi conscius de-
lictorum; nisi priùs fiat veniae securus? De-
nique quomodo cantabimus canticum Domini in
terrâ alienâ, in quâ impugnetur, in quâ capti-
uetur in lege peccati; in quâ defleat atque
deploret suae captiuitatis aerumnas?
Aug. in psal. 136.
O pax illa, quam videbimus apud Deum!
ô illa sancta aequalitas Angelorum! ô illa vi-
sio & spectaculum pulcrum! ecce in Baby-
loniâ pulcra sunt quae tenent; non teneant,
non decipiant. Aliud est solatium captiuo-
rum, aliud gaudium liberorum.
Ibid.
Facilè potest demonstrari captiuos nos
esse: Non enim respiramus iam in auras il-
lius libertatis; non enim fruimur libertate
veritatis; delectationibus temporalium re-
rum tentamur, & colluctamur quotidie,
cum suggestionibus illicitarum volupta-
tum. Vix respiramus, vel in oratione; capti-
uos nos esse intelligimus.
Illi autem qui captiuos duxerunt nos, quan-
do intrant in corda hominum & interro-
gant nos, & dicunt nobis: Cantate nobis verba
canticorum: Quid respondemus? Babylonia
te portat, Babylonia te continet, Babylonia
te nutrit, Babylonia de te loquitur; non
nosti capere nisi quod fulget ad tempus;
aeterna meditari ignoras, non capis quod in-
terrogas. Quomodo cantabimus canticum Domi-
ni in terrâ alienâ? Ibid.