
Cant. 2.
Fulcite me floribus, stipate me malis; quia
amore langueo.
Bern. ser. 51. in Cāt.
CRevit amor, quia incentiua amoris
plura solito, processerunt. [sed] post
ista omnia, sponso (more suo) secedente;
illa, languere amore se perhibet, id est, prae
amore. Quò enim gratiorem fuerat ex-
perta praesentiam, eo postmodum absen-
tiam molestiorem sensit. Subtractio nem-
pe rei quam amas, augmentatio desiderij
est, & quod ardentiùs desideras, eo cares
aegriùs. Rogat proinde ista interim odora-
mentis florum ac fructuum confoueri, quo
vsque denuò reuertatur, quem molestissimè
sustinet remorantem.
Gislen. in c. 2. Cant. expo. 1.
[Nempe] quod amentibus saepè eue-
nire solet puellis, vt prae amore ad illius
quem depereunt absentiam, & corporis
languorem & animi patiantur deliquium,
hoc sponsae frequentius in Cantico Cant.
euenisse comperimus. Nam in huiusce-
modi deliquio constituta prima illa pro-
tulit verba: Osculetur me osculo oris sui, hanc
aegritudinem sese opprimentem, sponso, vt
nuncient, socias supplicibus exorat ver-
bis; cùm defatigata iam esset in illo quae-
rendo, dicens: Adiuro vos filiae Hierusalem, si
inueneritis Dilectum meum, vt nuncietis ei,
quia amore langueo; quin imò & hoc ipso
amore, eadem in somnum dicitur incidis-
se, ita vt sponsus eam miseratus, in ea ipsa
proruperit verba. Adiuro vos, ne suscitetis.
At nullibi sanè clariùs describitur istius-
modi eius deliquium, quàm in praesenti
sententiâ, in quâ ipsamet aegritudinem
suam, simul cum illius causâ experimens,
illa exposcit remedia, quae praesentanea iis
exhiberi solent, qui talem patiuntur lan-
guorem, flores, odores, vina, & poma.
Bonus certè languor, cùm infirmitas
haec non sit ad mortem, sed ad vitam, vt
glorificetur Deus per eam. Cùm ardor, fe-
brísve ista, non sit ab igne consumente, sed
ab igne potiùs perficiente. Porrò quod
aduertitur in aegritudinibus corporalibus,
vt languens (cùm sibi integrum non sit
voluptatem capere ex ciborum varietate,
vel gelidarum refrigeratione) ne omni pe-
nitus careat delectatione, cubiculum sibi
curet viridi fronde conuestiendum, ac va-
rijs & odoratis floribus, pomísve exornan-
dum, quibus visum & defessum moestúm-
ve soletur animum: Illud idem prudens
efficit anima, quae ardentissimo laborans
Diuini amoris languore, cùm humanos
gustus nequeat percipere, diuina verba
audire exoptat, & toto laborat studio, vt
actiones, operaq́ue sibi recenseantur Chri-
sti dilecti sui, & istiusmodi florum ac po-
morum suauissimo odore ac pulcritudine,
vires sibi, ad seruiendum Deo, & spiritus
suppeditandos confidit. Idem ibid. expos. 3.
Deltio in c. 2. Cant.
Fulcite me floribus, ô columnas admirabi-
les! ô noua fulcra! quomodo flores co-
lumnae fiunt? quomodo queunt retinere
nutantem? quid ni sustineant, nixam lacerti
fortissimorum athletarum & gigantum,
quorum robur inexpugnabile fuit? quídni
sunt columnae, & quidem adamantinae, quae
duratione sunt aeternae, celsitate coelum, alti-
tudine, (inferno terribiles) ad tartara vsque
penetrârunt.
Ibid.
Stipate me malis. Non vult super funda-
mento Christi aedificare lignum, non
foenum, non stipulam; quia haec ignis absu-
met; sed poma suauissima.
Nysse. orat. 4. in Cāt.
Qoudnam enim spectaculum elegantius
excogitare quis possit, malorum composi-
tione? cum ordine continuo fructus, hîc
bellè collocatus atque in loco confertim
positus varietatem quamdam aspectui exhi-
bet; rubedine, cum colore subalbo, permistâ.
Greg. in c. 2. Cant.
Sponsa [verò] quia amore languet; ful-
ciri se floribus, & stipari malis appetit;
quia, dum se aeternitatis desiderio afficit;
dum, qualiter illuc perueniat, totâ anxie-
tate perquirit (eò quòd perfectionem,
dum in carne viuit, omninò non inuenit)
fatigata in desiderio suo requiescit; & in hoc
solo gaudet, si circa se respicit, vel quibus
ipsa proficiat, vel in quorum profectio-
ne consolationem, de languore suo, reci-
pere possit.
Bern. ser. 51. in Cāt.
Fidem [ergo] florem; fructum, actum in-
tellige. Nec incongruè vt opinor id tibi vi-
debitur, si aduertas quomodo instar flo-
ris necessario praecedentis fructum, bo-
num quoque opus, fide oporteat praeue-
niri. Alioqui sine fide, impossibile est pla-
cere Deo. Itaque nec sine flore fructus,
nec sine fide, opus bonum. Sed & fides
sine operibus mortua est; sicut inutiliter
quoque flos apparet, vbi non sequitur fru-
ctus. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia
amore langueo. Cùm praesto est quod ama-
tur, viget amor; languet cùm abest: quod
non est aliud, quàm toedium quoddam
impatientis desiderij, quo necesse est affici
mentem vehementer amantis, absente eo
quem amat; dum totus in expectatione,
quamtamlibet festinationem, reputat tar-
ditatem. Et ide ò ista postulat sibi accumu-
lari bonorum operum fructus, cum fidei
odoramentis, in quibus moram faciente
sponso, interim requiescat.