
Cant. 7.
Ego dilecto meo, & ad me conuersio eius.
Orig. in prologo Cant.
IMpossibile est, vt non semper humana na-
tura aliquid amet. omnis namque qui ad
id aetatis venerit, quam pubertatem vo-
cant, amat aliquid, seu minùs rectè, cùm
amat, quae non oportet; seu rectè & vtiliter,
cùm amat quae oportet.
Bern. medit. cap. 9.
Cor meum per multa dispergitur, & huc,
illucq́ue quaerit vbi requiescere possit, & ni-
hil inuenit, quod ei sufficiat donec ad ipsum
redeat.
Aug. medit. cap. 35.
Duo enim amores, alter bonus, alter ma-
lus; alter dulcis, alter amarus, non se simul
in vno capiunt pectore. Et ideò si quis
praeter te aliud diligit, non est charitas tua,
Deus, in eo, amor dulcedinis & dulcedo
amoris. Amor non crucians, sed delectans,
amor sincerè caste q́ue permanens in saecu-
lum saeculi, amor qui semper ardes & num-
quam extingueris, dulcis Christe bone
Iesv, charitas, Deus meus, accende me
totum igne tuo, amore tui, suauitate & dul-
cedine tuâ, ita vt nullus pateat in me locus
adulterinis amoribus.
Nam Christo & mundo quisquis partitur amorem,Huius amor planè leuis est & frigidus; at qui
Naz. de laudib. Virgin.Totam animi flammam penitùs defixit in vno,Ille procul dubio, constans & certus amator.Quin etiam latomi sollertes, quíque fabrilemIn lignis artem exercent; cùm linea rectaQuaeritur, exactâq́ operâ captatur amussis,Ex oculis vnum claudunt, & lumine totoIn socium fuso, visus acieq́ coactâ,Recta sequente tenent duro vestigia ferro.Sic collectus amor, propiùs coniungit amantûmPectora casta Deo; cupientem qui cupit, atqueCernentem cernit, fitq́ obuius aduenienti,Quem quo plus quisquam cupit, hoc magè cernit eumdem,Quoq́ magis cernit, tantò magis expetit illumCernere: Sicq́ue bonus semper conuoluitur orbis.
Bern. ser. 68. in Cāt.
Carissima illa est, vna vni, non adhaerens
alteri sponso, non cedens alteri sponsae.
Quid ista non audeat apud tam ambitiosum
amatorem?
Bern. ser. 69. in Cāt.
Paueant quae non amant. Ego verò a-
mans, amari me, dubitare non possum, non
plus, quàm amare: nec possum vereri vul-
tum cuius sensi affectum.
Ego diligentes me diligo, & qui manè vigilaue-
rint ad me, inuenient me. Vides quomodo
non solùm de amore suo certum te reddat
si quidem tu ames illum; sed etiam de solli-
citudine suâ quam pro te gerit, si te senserit
esse sollicitum sui? vigilas tu? vigilat & ille.
Consurge in nocte in principio vigiliarum
tuarum, accelera quantum vis, etiam ipsas
anticipare vigilias; inuenies eum, non prae-
uenies. Temerè in tali negotio vel priùs
aliquid tribuis tibi vel plus: & magis amat
& antè. Bern. ser. 69. in Cāt.
Gisl. in cap. 7. Cant. expo. 3.
Reperiuntur imagines quaedam eo arti-
ficio à peritis pictoribus depictae, vt qua-
cumque ex parte inspiciantur, semper vi-
deantur habere oculos ad intuentes con-
uersos. Huiuscemodi sanè imagines, ex par-
te suâ, semper ad quoscumque conuersae
sunt qui in illo reperiuntur cubiculo, vbi
ipsae fuerint: quod si quis minimè perci-
piat ab illis se respici, id haud ab eis, sed ab
ipso prouenit potiùs, qui suam auertit fa-
ciem: ideoq́ue vt primùm is ad illas sese
conuerterit, eas pariter ad se animaduertet
conuersas: Quid simile & in re nostrâ fierî
censendum est.
Greg. Papa in Cant.
Ego dilecto meo, & ad me conuersio illius. Ac si
diceret: quoniam fide ac dilectione, soli
Christo adhaereo, solum sequor, so-
lum videre concupisco; respectionis eius
suauitatem, visitationis benignitatem, con-
uersationis dulcedinem gaudenter expe-
rior.
Hugo de S. Vict ser. de Assum.
Ille quippe singularis amor est, qui soli
non adiungit alterum, & aeternus, qui nec
primo secundum.
Bern. ser. 83. in Cāt.
Magna res amor, si tamen ad suum re-
currat principium, si suae origini redditus, si
refusus suo fonti, semper ex eo sumat, vnde
iugiter fluat. Solus est amor ex omnibus a-
nimae motibus atque affectibus in quo po-
test creatura, & si non ex aequo, respondere
auctori, vel de simili mutuam rependere
vicem. Verbi gratia: si mihi irascatur Deus:
num ego illi similiter redirascar? non vti-
que. Ita si me arguat, non redarguetur à me.
Nec si me iudicabit, iudicabo ego eum. Si
dominatur, me oportet seruire: si imperat,
me oportet parere. Nunc iam videas de
Amore, quàm aliter sit; nam cùm amat
Deus, non aliud vult quàm amari; quippe
non ad aliud amat, nisi vt ametur; sciens
ipso amore beatos qui se amauerint.
Aug. manu. cap. 29.
Reuera haec est vera cordis requies, cùm
totum in amorem Dei, per desiderium figi-
tur, nec quicquam aliud appetit, sed in eo
quod tenet felici quâdam dulcedine dele-
ctatur, delectando iucundatur. Si verò va-
nâ aliquâ cogitatione, vel rerum occupatio-
ne, indè aliquantulum abstractum fuerit,
summâ cum festinatione illuc redire festi-
nat (exilium reputans alibi) quàm ibi mo-
ram facere.
Si enim homo hominem tantâ diligit di-
lectione, vt alter alterum vix patiatur ab-
esse: si sponsa sponso, tanto conglutinatur
mentis ardore, vt prae magnitudine amoris,
nullâ perfrui valeat requie, Chari sui ab-
sentiam non sine magno moerore ferens;
quâ dilectione, quo studio, quo feruore
anima, quam desponsasti fide & miseratio-
nibus, debet diligere te, verum Deum &
pulcerrimum sponsum? Aug. medit. cap. 25