
Psal. 119.
Heu mihi quia incolatus meus prolonga-
tus est! habitaui cum habitantibus Ce-
dar, multùm incola fuit Anima mea.
Aug. medit. cap. 21.
TAEdet enim me, Domine, valde vitae
huius, & istius aerūnosę peregrinationis!
Aug. ser 42. de verbis Domini.
Tota quippe vita ista, intelligentibus tri-
bulatio est; sunt enim duo tortores animae,
non simul torquentes, sed cruciatu alternā-
tes. Horum duorum tortorum nomina sunt,
timor & dolor. Quando tibi benè es, times;
quando malè es, doles.
Aug. medit. cap. 21.
Vita haec, vita misera, vita caduca, vita in-
certa, vita laboriosa, vita immunda, plena mi-
serijs & errotibus, quae non est vita dicenda
sed mors; in quâ momentis singulis mori-
mur, per varios mutabilitatis defectus, diuer-
sis generibus mortium. Mors ista vitalis, &
vita mortalis; licet his alijsq́ue sit respersa a-
maritudinibus, proh dolor! quàm plurimos
suis capit illecebris, & quàm multos suis fal-
sis promissionibus decipit.
Orig. hom 1. in psal. 38.
Dulcem [namque] hanc lucem, quâ nunc
vtimur, illi dicunt, qui dulcedinem verae lu-
cis ignorant, sed ne auspicia quidem veri lu-
minis vlla senserunt, nec sciunt Angelicam
vitam sperandam esse animae, cùm ex vani-
tate huius vitae euaserint.
Greg. lib 1 t. mor. in cap. 14. Iob.
Quid amissà coelesti patriâ, repulsus homo
delectatur exilio?
Ambr. de bono mortis. cap. 2.
Vitium [hoc est] nostrae infirmitatis, qui
voluptate corporis, & delectatione, vitaei-
stius capimur, & cursum hunc consummare
trepidamus, in quo plus amaritudinis, quàm
voluptatis est. At non sancti ac sapientes viri,
qui longaeuitatem vitę huius ingemiscebant,
dissolui & cum Christo esse pulcrius aesti-
mantes; denique diem generationis suae ex-
ecrabantur. sicut ille qui ait, pereat dies illa in
quâ natus sum. Quid enim est, quo haec vita
delectet? plena aerumnarum & sollicitudi-
num, in quâ innumerae calumniae & multae
molestiae, & multae lacrymae eorum qui affli-
ctantur molestijs; & non est, inquit, qui eos con-
soletur, & ideò laudat Eccles. defunctos magis
quàm viuentes.
Aug. solilo. cap. 2.
Vita [certè] mea, vita fragilis, vita caduca,
vita quae quanto magis crescit, tanto magis
decrescit; quanto magis procedit, tanto ma-
gis ad mortem accedit. Vita fallax & vmbra-
tica, plena laqueis mortis; nūc gaudeo, nunc
statim tristor, nunc vigeo, iam infirmor, nunc
viuo, statim morior, nunc felix appareo sem-
per miser, nunc rideo, nunc fleo; sicq́ue om-
nia mutabilitati subiacent, vt nihil vna hora
in vno statu permaneat.
Nec terra intrepida est, quatitur sed turbine venti,Inq́ vicem cedunt tempora prompta sibi.
Naziā. carm. de humana nat.Nox tegit atra diem, tempestas aethera fuscat,Astrorum obscurat sol radiansq́ decus.Sol tegitur nebulis, rediuiuaq́ luna resurgit,Dimidiâ Coelum parte latetq́ sui.
Carm. de externi hominis vilitate.Quae vita haec? tumulū à tumulo peto rursus, & ignisPost tumulum rursus me tumulabit edax.Idq́ ipsum est, quod viuo, velut rapidissimus amnis,Qui sursum exoriens semper ad ima fluit.
Chrys. in Psal. 119.
Est enim praesens vita Incolatus & quid di-
co incolatus, cùm res sit vel incolatu inferior,
vnde Christvs etiā, ipsam vocauit viam,
dicens: angusta est porta, & arcta est via quae ducit
ad vitam.
Greg. lib. 23. mor. c. 24. in c. 33. Iob.
Via quippe est vita praesens, quâ ad patriā
ten dimus; & idcirco hîc occulto iudicio, fre-
quenti perturbatione conterimur, ne viam
pro patriâ diligamus. Solent enim nonnulli
viatores, cùm amoena fortasse in itinere pra-
ta conspiciunt, pergendi moras innectere, &
à coepti itineris rectitudine declinare; eorū-
q́ue gressus tardat pulcritudo itineris dum
delectat. Electis ergo suis ad se pergentibus
Dominus, huius mundi iter asperum facit, ne
dum quisque vitae praesentis, requie, quasi a-
moenitate viae pascitur; magis eum diu perge-
re, quàm citiùs peruenire delectet; ne dum
oblectatur in viâ, obliuiscatur, quod deside-
rabat in patriâ.
Sed haec est doctrina optima atque adeò
prima, scire nos esse inquilinos in vitâ praesenti.
Qui rerum quae hîc sunt est hospes, erit rerū
supernarum ciuis. Qui eorum quae hîc sunt,
est hospes; non lubēter versabitur in praesen-
tibus. Non domus, non pecuniae, non alimē-
ti, nec alterius eiusmodi curam gerit, sed
quemadmodum qui in aliena versantur, ni-
hil non agunt & procurant vt patriae suae re-
stituantur, & quotidie vrgent & festinant, vt
eam quae eos tulit, videant. Ita etiam qui a-
more fururorum tenetur, nec rebus praesen-
tibus aduersis animum demitter, nec secun-
dis efferet, sed vtrasque praetercurret tam-
quam qui viam ingreditur. Quocirca iube-
mur etiam dicere in Oratione: Adueniat Reg-
num tuum, vt illius diei desiderium & cupidi-
tatem animo nostro versantes & ipsum prae
oculis habentes, ne videamus quidem prae-
sentia. Si enim Iudaei Hierosolymam deside-
rantes, etiam postquam liberati sunt, deflent
praeterita; quaenā dabitur nobis venia, quae-
nā relinquetur defensio, si non supernae Hie-
rusalem teneamur vehementi desiderio? Vi-
de ergo quomodo hi quoque lamentantur,
quod cum illis versentur: Habitaui dicentes,
cum tabernaculis Cedar, multùm incola fuit Anima
mea: Hîc enim non solùm deflent quòd in a-
liena habitent, sed etiam cum Barbaris ver-
sentur. Neque enim haec vita est eò tantùm
laboriosa, quòd plurimam habet vanitatem Chrys. in psal. 119.
& curas importunas, sed quòd etiam multus
sit malorum prouentus. Nihil est autem gra-
uiùs & molestiùs, quàm quae est cum huius-
modi hominibus congressio. Est Barbarorū,
cum ijs in quos imperium obtinuerunt, in-
star ferarum agere; vt qui tugurijs & tento-
rijs vtantur, & ad immanitatem ferarum sint
redacti: sed his multo sunt efferationes, rap-
tores, auari & qui impudicè ac libidinosè &
in delicijs vitam transigunt. Multùm incola fuit
anima mea; non multùm propter multitudi-
nem, sed propter rerum difficultatem. Etsi
enim sit exiguum, videtur esse multum ijs
qui affliguntur. Nonnulli è vulgo, pusilli &
abiecti animi, qui etsi per multos annos vi-
xerint eos paucos esse dicunt. Quibus, quid
esse potest à ratione alieniùs? quid verò cras-
siùs ijs, qui coelo proposito, & ijs bonis quae
sunt in coelis, quae nec oculus vidit, nec auris au-
diuit, ore hiante vmbras stupent, nec volunt
vitae praesentis Euripum traijcere, in perpe-
tuis fluctibus, tempestatibus & naufragijs
volutati? Nysse.
O vita quę tantos decipis, de proprijs tan-
tos seduxisti, tantos excoecasti! Quae dum
surgis, nihil es: dum videris vmbra es, dum
exaltas fumus es. Dulcis es stultis, amara sa-
pientibus; qui te amat, non te cognoscit; qui
te contemnunt, ipsi te intelligunt. Vae qui ti-
bi credunt! Beati qui te contemnunt! vera
non es vita, quam te ostendis. Alijs ostendis
te longam, vt perdas in finē, vt faciant quod
volunt; alijs breuem, vt dū poenitere volunt,
non permittas. Sic est vita nostra, quasi ho-
mo in domo alienâ, nesciēs quâ horâ vel die
Dominus domus dicat: vade foras, quia non
est tua domus in quâ es. O saeculum vanum!
quid nobis tanta promittis, dum decipis? Aug. ser. 49. ad fratres in Eremo.
Ambr. in orationib.
Erraui, fateor, sicut ouis perdita, & incolatus
meus prolongatus est, atque procul protectus
sum à facie Dei mei, in hanc exilij coecitatem,
vbi expulsus à Paradysi gaudijs, deploro
quotidie mecum super miserias captiuitatis
meae, lugubre carmen, ingentesq́ue lamenta-
tiones, dum recordor tui, mater Hierusalem,
dum stant pedes mei in atrijs tuis sancta &
decora Sion!
Naziā. ad Christum. Alibi optans sinem vitae.Heu quassa nostra Christe mi, vis concidit!Heu quas procellas excitat corpus mihi!Heu quàm incolatus se meus longè extulit!Omninò rerum sum satur praesentium,Census, inopiae, gaudij, molestiae,Famae, dedecoris, hostium & chari gregis.
Infelices quorum vita est in exilio, vita in
periculo, finis in dubio, nesciens finē nostrū
quia omnia in futurum reseruantur incerta.
Adhuc in Pelagi fluctibus versamur suspi-
rantes ad te, portum maris. O patria nostra!
patria secura! à longè te videmus, ab hoc ma-
ri te salutamus, ab hac valle ad te suspiramus,
& nitimur cum lacrymis, si quomodo ad te
perueniamus. Aug. solilo. cap. 35.
Aug. medit. cap. 18.
Sed quia dum sumus in corpore peregrinamur à
te Domine, non habemus hic ciuitatem manentē,
sed futuram inquirimus; noster autem muni-
cipatus in coelis est. Ideò duce gratia tuâ, in-
gredior in cubile cordis mei: & canto tibia-
matoria, Rex meus, & Deus meus, gemēs in-
enarrabiles gemitus, in loco peregrinationis
meae, vbi cantabiles mihi sunt factae iustificationes
tuae. Et recordans Hierusalem, extendo in eā,
sensum cordis; Hierusalē patriam meā, Hie-
rusalem matrem meam, te q́ue super eam re-
gnatorē, illustratorē, patrē, tutorem, patro-
num, rectorem, pastorē, castas & fortes deli-
cias, solidū gaudiū & omnia bona, ineffabilia
simul omnia, quia vnū summū & verū bonū.
Aug. solilo. cap. 35
O gaudiū super gaudiū, vincēs omne gau-
dium, extra quod non est gaudium! Quando
intrabo in te, vt videā Deum meum, qui ha-
bitat in te? Ibo illuc, & videbo visionē hanc gran-
dem. Quid est, quod me detinct? Heu me, quia
incolatus meus prolongatus est! Heu me, quamdiu
dicetur mihi; vbi est Deus tuus? Quam diu dice-
tur mihi; expecta, reexspecta? & nūc, quae est expe-
ctatio mea, nónne Domine Deus meus? Saluatorem
expectamus Dominū nostrū Iesvm Christvm,
qui reformabit corpus humilitatis nostrae configura-
tū corpori claritatis suae. Expectamus Dominū quādo
reuertatur à nuptijs, vt inducat nos ad suas nuptias.