
Ad Philip. 1.
Coarctor è duobus, desiderium habens
dissolui, & esse cum Christo.
Aug. medit. cap. 37.
QVid faciam miser ego, grauedine
compedis mortalitatis meae constrictus?
quid faciam?
Naziā. car. de. animae calam.Quaenam haec lex? cur me constringunt vincula carnis?Spiritus & socium tam graue corpus habet?
Aug. in Ps. 78.
Compedes sunt infirmitas & corruptibilitas
corporis, quae aggrauant animam; ab his
compedibus concupiscebat dissolui Apostolus
& esse cum Christo.
Aug. manu. cap. 8.
Vtinam remissa peccatorum mole, me [quo-
que] vltimum seruorum Christi, iuberet
Diuina pietas, hanc carnis sarcinam depone-
re, vt in suae Ciuitatis gaudia aeterna repau-
sandus transirem!
Naziā carm. de animae calamit.Corporeâ nec mole grauis mens vergat ad ima,Ac velutiplumbi massa profunda petat.
Naziā. in luctu.Me miserum, caro quem remoratur perfida; coeliAd Dominum, cursu dum properante feror!
Naziā. praecep. ad Virgines.- Echenaeidis instarQuae velut iniectâ properantem compede puppimDetinet. -
Naziā. in luctu.Ah grauibus me solue, Pater supreme, catenis,Inq́ Beatorum me trahe sancte choros!
Ambr. de bono mortis, cap. 3.
Soluimur enim hoc nexu animae, & corporis,
cùm recedimus: vnde & Dauid ait, dirupisti
vincula mea. Mors igitur solutio est animae &
corporis. Denique & in Apostolo docuimus
lectum; dissolui & cum Christo esse multo
melius. Solutio autem ista, quid aliud agit,
nisi vt corpus resoluatur & quiescat; anima
autem conuertatur in requiem suam, & sit
libera, quae si pia est cum Christo futura sit?
Quid igitur in hac vitâ aliud iusti agunt, nisi
vt exuant se huius corporis contagionibus,
quae velut vincula nos ligant, & se ab his mo-
lestijs separare contendant, renuncient volu-
ptatibus atquae luxuriae, fugiant flammas li-
bidinum?
Iustos enim quamuis nullus desideriorum
carnalium tumultus possideat; duris tamen
vinculis eos in hâc vitâ positos, suae molestia
corruptionis ligat: scriptum quippe est: Cor-
pus quod corrumpitur aggrauat animā. Eo itaque
ipso quo adhuc mortales sunt, corruptionis
suae pondere grauantur, & astricti molestiâ vincti
sunt, quia in illâ adhuc libertate vitae incorru-
ptibilis non exurgunt. An non duro molestiae
vinculo ligantur, quorum nimirum mens, sine
labore, in ignorātiâ soluitur, & non nisi cum
studio laboris eruditur? quae coacta erigitur,
libens iacet, ab infimis vix leuatur, & tamen
eleuata protinus labitur semetipsam laborio-
sè vincendo, superna conspicit sed reuerbe-
rata. An non duro molestiae vinculo ligan-
tur, quos cùm accensus spiritus ad sinum pa-
cis intimae pleno desiderio pertrahat, feruen-
te certamine, caro perturbat? Quibus exce-
ptis etiam ea vincula sustinent, quae grauis ex-
teriùs necessitas astringit; esurire quippe siti-
re, lassescere, vincula corruptionis sunt, quae
scilicet solui nequeunt, nisi cùm in illam im-
mortalitatis gloriam, nostra mortalitas per-
mutatur. Greg. lib. 4. moral. cap. 40.
Idem cap. sequent.
Sed cùm corruptibili carne exuimur, qua-
si ab his, quibus nunc astringimur, molestiae
vinculis relaxamur. Praesentari namque iam
Deo cupimus, sed adhuc mortalis corporis
obligatione praepedimur. Iure ergo vincti di-
cimur. quia adhuc incessum nostri desiderij, ad
Deum liberum non habemus. vnde bene Paullus
aeterna desiderans, sed tamen adhuc corru-
ptionis suae sarcinam portans, vinctus clamat:
Cupio dissolui, & esse cum Christo; dissolui e-
nim non quaereret, nisi se procul dubio vin-
ctum videret. Hęc autem vincula, quia certissi-
mè rumpenda in resurrectione conspexerat,
iam quasi rupta gaudebat Propheta cùm di-
ceret: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo ho-
stiam laudis.
Ambr. lib. de bono mort. cap. 2.
[Sic] Simeon se dimitti postulabat à Do-
mino, quasi à vinculis quibusdam ad liberta-
tem festinaret. Sunt enim velut vincula quędam
corporis huius, & quod grauius est vincula tē-
tationum, quae nos alligant & ad iniuriam captiui-
tatis astringunt quâdam lege peccati. Quid
igitur tantopere istam vitam desideramus in
quâ, quanto diutiùs quis fuerit, tanto maiore
oneratur sarcinâ peccatorum? vnde Iacob di-
xit: dies annorum vitae meae, centum triginta, mini-
mi & mali; non quia dies mali, sed quia nobis
accessu dierum, malitiae incrementa accu-
mulantur.
Nullus enim dies sine nostro peccato prae-
terit: vnde egregiè Apostolus ait: mihi viuere
Christvs est, & mori lucrum; aliud ad neces-
sitatem vitae referens, aliud ad mortis vtilita-
tem. Et addidit. Dissolui enim & esse cum Chri-
sto multo melius; permanere autem in carne ma-
gis necessarium propter vos.
Sed sicut auceps auium aut visco aut reti in
grano aliquo captum, tenet passerem, & manu
suâ subtilissimo funiculo ligatum retinet, & quasi
dimittens laxum de manu suâ; dat ei liberam
volandi potestatem; at ille auidus ad volan-
dum, elapsumq́; se putans, alacer altiora ap-
petit; sed iste summum funiculum tenens, re-
stringit eum cùm volauerit, & ad se trahit ab
spe volandi & viuendi deceptum; ita & dia-
bolus versutus venator & per spiritum prae-
sumptionis, laqueo suo deceptum implicat
hominem. Qui semel haeserit, vult quidem
ab eo euelli, sed vinculum velox venator te-
nens, reuocat captum semel in laqueo & re-
uolutum premit. Chrys. ser. de poenit.
Idem homil. 55. ad pop. Antio.
Quousque [ergo] hîc erimus affixi? adhae-
simus terrae tamquam vermes, in coeno vo-
lutamur: corpus de terrâ nobis Deus contu-
lit, vt ipsum & in coelum reuehamus, non vt
animam per ipsum ad terram detrahamus. Ter-
renum est, sed si velimus efficitur coeleste?
trahe te ipsum ad illum, qui te sursum tollit.
pondere quodam vetustatis grauaris.
Naziā ad animam.Erige te mea mens, capiant te obliuia mundi,Nec trahat in vitium te male-blanda caro.
Bonau. cap. 1. solilo.
Eia dulcissime Iesv, transfige saluberri-
mo vulnere amoris tui medullas animae
meae, vt verè ardeat, langueat & liquefiat, &
solo tuo desiderio deficiat, cupiat dissolui & esse
tecum. Te solum semper esuriat, panem vitae
coelestis, qui de coelo descendisti! te siriat
fontem vitae, fontem aeterni luminis, torren-
tem verae voluptatis, te semper ambiat, te
quaerat, teq́ue inueniat, in te dulciter re-
quiescat!