
Psal. 141.
Educ de custodiâ animam meam, ad con-
fitendum nomini tuo.
Aug. in ps. 145.
LAvdo quantum possum, tenuiter, exi-
liter, infirmiter. quare? quia quamdiu
sumus in corpore, peregrinamur à Domino.
Quare sic laudas Dominum? non perfectè,
non stabiliter? Interroga scripturam; quia
corpus quod corrumpitur aggrauat animam, & de-
primit terrena cogitatio sensum multa cogitantem.
Tolle mihi corpus quod aggrauat animam
& laudo Dominum. Tolle mihi terrenam ha-
bitationem, deprimentem sensum multa
cogitantem, vt à multis in vnum confluam,
& laudo Dominum. Quamdiu autem ita sum,
non possum; praegrauor.
Nihil enim praesens vita differre videtur à carcere, sed sicut cùm triste illud introimus
habitaculum, circumdatos ac vinctos vide-
mus catenis, ita etiam nunc, si (extra omnia
nos phantasmata collocantes) vnius cuius-
que ingrediamur vitam, eiusq́ue animam
contemplemur, videbimus eam durioribus
ferro vinculis colligatam. Chrys. in c. 4. Matth. ho. 14.
Amb. lib. de bono mortis, cap. 2.
In exitu ipso videamus, quemadmodum
anima decedentis, paulatim soluat se vinculis
carnis, & ore emissa, euolet tamquam carcereo
corporis huius exuta gurgustio.
Greg. cap. 17. in c. 7. Iob.
Carcere homo circumdatur, quia plerumque
& virtutum profectibus, ad alta exurgere ni-
titur, & tamen carnis suae corruptione prae-
peditur, quâ bene exui Psalmista deprecatur
dicens: Educ de carcere animam meam.
Sancti autem viri, quia scriptum est, cor-
pus quod corrumpitur, aggrauat animam, inten-
tione iam quidem vltra semetipsos eminent,
sed tamen adhuc infirmitatis suae incertis
motibus subditi, corruptionis suae se carcere
clausos dolent. Ait ergo Iob; numquid mare sum
ego, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? ac si a-
pertè diceret; mare vel cetus (iniqui videli-
cet, eorumq́ue auctor malignus spiritus)
quia effraenari ad solam perpetrandam ini-
quitatis licentiam appetunt, rectè poenae suae
carcere constringuntur; Ego autem quia iam
aeternitatis tuae libertatem desidero, cur adhuc
meae carcere corruptionis premor?
Ambr. in psal. 118.
Videmus in hoc saeculo insertos nexibus ca-
tenarum reos, in specie pompae miserabilis du-
ci, & nonnumquam patiuntur insontes, vt
tolerabilius sit mori, quàm talia subire sup-
plicia. Optant vtique audiri bene sibi con-
scij. Optant etiam hi qui grauibus flagitijs
vrgentur, poenam, mortis celeritate transige-
re, vt aliquanta compendia poenarum lu-
crentur. Spes est etiam de iudicis misericor-
dia. Ipso exilio claustra carceris duriora sunt.
Quemadmodum [igitur] eorum qui in
carceres conijciuntur; hi quidem in afflictio-
ne carceralium vinculorum detinentur, in-
troclusi diuturniore temporis morâ; illi verò
ab eâ calamitate submouentur, sic & animae.
Etenim hae distinentur in praesenti vitâ diu-
tiùs; aliae minùs, prò cuiusque merito, digni-
tatéve, iuxta Diuinae sapientiae profundita-
tem, sic vt mens nulla hominum, ea possit at-
tingere, quae de vnoquoque nostrum ipse
Creator praeuidit. Non audis dicentem Da-
uid: Educ de carcere animam meam? Non audisti
vt sancti eius exsoluta anima est? quid rursus
Simeon, Dominum nostrum pio vlnarum
astringens complexu, cuiusmodi vocem e-
misit? nónne hanc? Nunc dimittis seruum tuum
Domine. Ei enim qui ad supernum & coele-
ste domicilium festinus contendit, supplicio
omni, omni carcere grauior est haec inhabitatio
corporis. Basil. hom. im Martyr Iulittam.
O misera sors hominis cùm hoc per-
didit ad quod factus est! ô durus & dirus
casus ille! heu quid perdidit & quid in-
uenit! quid abscessit, & quid remansit?
perdidit beatitudinem ad quam factus est;
inuenit miseriam, propter quam factus
non est. Abscessit sine quo infelix est, &
remansit quod per se, non nisi miserum est.
AErumnosi! vnde sumus expulsi? quo sumus
impulsi? vnde praecipitari? quo obruti? A pa-
triâ, in exilium; à visione Dei in coecitatem
nostram; à iucunditate immortalitatis, in a-
maritudinem & horrorem mortis. Misera
mutatio! de quanto bono, in quantum ma-
lum! graue damnum, grauis dolor, graue to-
tum! sed heu me miserum vnum de alijs mi-
seris filijs Euae elongatis à Deo! quid incoepi?
quid effeci? quò tendebam? quò deueni? Ansel. in prosolog. cap. 1.
Hugo de S. Vict. li. 4. de anima, cap. 4.
Dissolue me, oro, à vinculis, quibus constrictus te-
neor, vt relinquens ista omnia, tibi festinem,
tibi soli inhaeream, soli intendam.
Naziā. carm. de exter hominis vilitateHinc me, Christe potens, educ iam, quaeso malisq́Queis crucior medicam protinus affer opem.Vnum homini est certumq́ bonum, fixumq́, beataVita; animus cuius languet amore meus.
Aug. medit. cap. 13.
Felix anima, quae terreno resoluta corpore li-
bera coelum petit! secura est & tranquilla, non
timet hostem neque mortem, habet enim
semper praesentem, cernitq́ue indesinenter
pulcerrimum Dominum, cui seruiuit, quem
dilexit, & ad quem tandem laeta & gloriosa
peruenit.
Aug. solilo. cap. 23.
Tu [ergo] Domine expectatio Israël, de-
siderium ad quod suspirat cor nostrum quo-
tidie; festina, ne tardaueris; surge, propera &
veni, vt educas nos de isto carcere, ad confitendum
nomini tuo.
Veni Domine, & noli tardare, veni Do-
mine Iesv, veni & visita nos in pace; veni &
educ vinctos de carcere, vt lętemur coram te, cor-
de perfecto; veni saluator noster; veni desi-
deratus cunctis gentibus, ostende faciem
tuam & salui erimus; veni lux mea, redem-
ptor meus, educ de carcere animam meam, ad con-
fitendum nomini sancto tuo! O verè felices, qui è
carcere ad palatium peruenerunt! Aug. solilo. cap. 35.