
Psal. 41.
Quando veniam & apparebo ante fa-
ciem Dei?
Aug. in Psa. 43.
SInuenis meliùs quàm videre faciem Dei,
illucte praepara. Vae tali amori tuo, si vel
suspicaris aliquid pulcrius, quàm est ille, à
quo est omne pulcrum, quod te teneat, ne
illum cogitare merearis.
Aug. in Psa. 39.
Qui fecit omnia melior est omnibus; qui
pulcra fecit, pulcrior est omnibus; qui fortia,
fortior est; qui magna, maior est. Quicquid
amaueris, ille tibi erit: disce amare in crea-
tura Creatorem, & in factura factorem, ne
teneat te, quod ab illo factum est, & amittas
eum à quo & ipse factus es.
Aug. medit. cap. 37.
Dulcissime, amantissime, benignissime,
carissime, pretiosissime, desideratissime,
amabilissime, pulcerrime, quando te vide-
bo? quando apparebo ante faciem tuam? quando
satiabor de pulcritudine tuà, quando edu-
ces me de hoc carcere tenebroso, vt con-
fitear nomini tuo?
Dic nunc totum cor meum, dic nunc
Deo; Quaero vultum tuum, vultum tuum Domine
requiro. Eia nunc ergo, Tu Domine Deus
meus, doce cor meum, vbi & quomodo te
quaerat, vbi & quomodo te inueniat. Qui-
bus signis, quâ facie, te quaeram? numquam
te vidi, Domine Deus meus; non noui fa-
ciem tuam; quid faciet altissime Domi-
ne, quid iste tuus longinquus exul? quid
faciet serrus tuus anxius amore tui, & lon-
gè proiectus à facie tuâ? anhelat videre te,
& nimis abest illi facies tua. Dominus
Deus meus es, & Deus meus, & nondum te
vidi. Tu me fecisti & refecisti, & omnia
mea bona, tu mihi contulisti, & nondum
noui te. Denique ad te videndum factus
sum, & nondum feci propter quod factus
sum. Ansel. in prosolog. cap. 1.
Aug. solilo. cap. 36.
Haec est plena beatitudo, & tota glorifi-
catio hominis, videre faciem Dei sui, videre
eum qui fecit Coelum & terram, videre
eum, qui fecit eum, qui saluauit eum, &
qui glorificauit eum. Exquisiuit te facies mea,
faciem tuam, Domine, requiram, faciem Domi-
ni virtutum, in qua solâ, consistit tota gloria
sempiterna beatorum.
O quando veniam & apparebo Domine ante
faciem tuam? putásne, videbo diem illam,
diem, inquam iucunditatis & laetitiae, diem
quam fecit Dominus, vt exultemus & laetemur in
eâ? O dies praeclara & pulcra, nesciens ves-
perum, non habens occasum, in quâ au-
diam vocem laudis, vocem exultationis &
confessionis; in quâ audiam, intra in gau-
dium Domini tui! Intra in gaudium sempi-
ternum, in domum Domini Dei tui, vbi
sunt magna & inscrutabilia & mirabilia,
quorum non est numerus. Intra in gau-
dium sine tristitiâ, quod continet aeternam
laetitiam; vbi erit omne bonum, & non
erit aliquod malum; vbi erit quicquid vo-
les, & non erit, quicquid noles; vbi erit
vita vitalis, dulcis & amabilis, semperq́ue
memorialis; vbi non erit hostis impug-
nans, nec vlla illecebra, sed summa & cer-
ta securitas, secura tranquillitas, & tran-
quilla iucunditas, iucunda felicitas, fe-
lix aeternitas, aeterna beatitudo, beata
visio, quae est gaudium Domini Dei
tui. Aug. solilo. cap. 35.
Aug. solilo. cap. 22.
Hanc verò, dulcedinem, vt gustauit Pe-
trus, omnium inferiorum oblitus, clamauit
quasi ebrius, dicens; Domine bonum est nos hîc
esse, faciamus nobis hic tria tabernacula. hic mo-
remur, te contemplemur, quia nullo alio
indigemus. Sufficit nobis, Domine, videre
te, sufficit, inquit, tantâ dulcedine satiati:
vnam enim stillam dulcedinis ille gustauit,
& omnem aliam fastidiuit dulcedinem.
Quid putas dixisset, si magnam illam
multitudinem dulcedinis Diuinitatis tuae
gustastet, quam abscondisti timentibus
te?
Chrys. homil. in Psal. 41.
Vide quoque ardentem hominem [Da-
uidem] vide inflammatum, sciens enim se
cùm hinc recesserit, eum esse visurum, ne ex-
pectat quidem dilationem; moram enim
non patitur; & si esset quidem priuatus
aliquis, humilisq́ue & abiectus, & viuens
in paupertate, magnum quiddam esset,
vel sic, vitam praesentem contemnere; sed
non esset adeò magnum vt nunc est, vt-
pote Rex est, & tantis fruitur delicijs,
tantaeq́ue est gloriae particeps, & est in-
numerabiles victorias consecutus, multa-
q́ue bella vicit, & est omni ex parte cla-
rus, insignis & illustris; haec qui omnia
irrideat, diuitias & gloriam & omnes de-
licias, ad futura autem aspiret & in-
hiet, hoc est magni cuiusdam & excelsi
animi, hoc est animae, quae tenetur stu-
dio sapientiae, & coelesti amore verè capta
est.
Aug. in Ps. 138.
Moyses sic desiderauit & concupiuit vi-
dere ipsam speciem Dei, & loquenti secum
Deo dixit: Si inueni gratiam ante te; ostende
mihi temetipsum, adimplebis me laetitiâ cum vultu
tuo.
Aug. solilo. cap. 23
Et ego paruulus, inter paruulos familiae
tuae, Deus pater, & virtus mea, quando ve-
niam & apparebo ante faciem tuam, vt qui nunc
tibi confiteor ad tempus, ex tunc confi-
tear tibi in aeternum? Beatus ero si fuero
admissus ad videndam claritatem tuam.
Quis mihi hoc tribuat, vt ad hoc venire per-
mittas me!
Aug. in Psa. 41.
Sed quando veniam? en quod citius est
Deo, tardum est desiderio. quando veniam &
apparebo ante faciem Dei? ex illo desiderio est &
hoc, quod clamatur alibi: vnam petij à Domino,
hanc requiram, vt inhabitem in Domino Domini,
per omnes dies vitae meae. Quare hoc? vt contem-
pler delectationem Domini, quando veniam
& apparebo ante faciem Domini. Interim dum
meditor, dum curro, dum in viâ sum, ante-
quam veniam, ante quam appaream, fuerunt
mihi lacrymae meae panes die ac nocte, cùm dicitur
mihi per singulos dies; vbi est Deus tuus.
Aug. me sit. ca. 40.
Eia, iam Domine! eia. appare mihi & con-
solatus ero! Exhibe praesentiam tuam, & cō-
secutus ero desiderium meum, reuela glo-
riam tuam, & erit perfectū gaudium meum,
sitiuit in te anima mea, quàm multipliciter tibi ca-
ro mea! sitiuit anima mea ad Deum fontem viuum;
quando veniam & apparebo ante faciem Domini.
Quando venies consolator meus, quem ex-
pecto? ô si quando videbo gaudium meum,
quod desidero! ô si satiabor, cùm apparue-
rit gloria tua, quam esurio! ô si inebriabor ab
vbertate domus tuae, ad quam suspiro! ô si
potabis me torrente voluptatis tuae, quam si-
tio! sint mihi, Domine, interim lacrymae meae
panes die ac nocte, donec dicatur mihi, Ecce
Deus tuus: donec audiat anima mea, Ecce
sponsus tuus.
Ostende te mihi, consolator meus, videam
te, lumen oculorum meorum, veni gaudium
spiritus mei; videam te laetitia cordis mei. Di-
ligam te vita animae meae. Appare mihi, dele-
ctatio mea, solarium meum dulce, Domi-
ne Deus meus, vita mea, & gloria tota ani-
mae meae! Aug. solilo. cap. 1.