
Psalm. 54.
Quis mihi dabit pennas sicut columbae, &
volabo & requiescam?
Aug. ser. 145. de tēp.
INardescit & suspirat omnis pere-
grinus in saeculo. Patria bona, patria coele-
stis, patria contemplationis, Angelorum pa-
tria! vbi nullus moritur, quo nullus hostis
admittitur. Patri vbi habes sempiternum
Deum amicum, vbi nullum timeas inimi-
cum.
Aug. medit. cap. 37.
Quis dabit mihi pennas sicut columbae, & vola-
bo & requiescam? Nihil mihi tam dulce, quàm
cum Domino meo esse, praebe, mihi, rogo,
pennas, quibus indutus, ad te volitem sursum.
Aug. in Ps. 138.
Quas pennas, nisi duas alas, duo praecepta
charitatis, in quibus duobus praeceptis tota
lex pendet & Prophetae? has alas, has pen-
nas, si recipiam, possum fugere à facie tuâ ad
faciem tuam; & à facie irati ad faciem placa-
ti. Iam volemus spe & desiderio habentes a-
las geminae charitatis. Hoc meditemur, haec
sit spes nostra, haec sit consolatio nostra. Re-
cipiamus pennas per charitatem, quas amisi-
mus per cupiditatem; cupiditas enim viscum
facta est pennarum nostrarum; elisit nos de li-
bertate aëris nostri, id est, aurarum illarum li-
berarum spiritus Dei. Inde elisi perdidimus
pennas, & fuimus quodammodo captiuati
in aucupis potestate, In istâ vitâ, inter tanta scan-
dala, inter tam multa peccata, inter tantas
turbas tentationum quotidianarum, quoti-
dianarum suggestionum malarum: quid
facio?
Ambr. de fuga saeculi. cap 5.
Omne tēpus sollicitudine, omnis vita
in molestijs in medio, inquit, laqueorum ambu-
las, & alius;, in viâ quâ ambulat, extentos sibi, sed
absconditos laqueos querebatur, ne deprehensus
caderet; volebat fugere sicut passer, sed adhuc
laqueus contritus non erat. Perijt, inquit, fuga à
me. Grauatas habebat pennas per illam tenebro-
sam aquam in nubibus aëris, & fortasse euolare
non poterat. Denique illas pennas quaerebat
accipere, vt euolaret & requiesceret sicut scri-
ptum est: quis mihi dabit pennas sicut columbae, &
volabo & requiescam?
Ambr. lib 4. in c. 4. Luc.
Etenim quasi clauis quibusdam suffigitur
anima, corporis voluptatibus, & cùm semel
adhaeserit cupiditatibus demersa terrenis,
difficile in altum potest, vnde descendit, sine
Dei fauore reuolare. Actuum enim suorum la-
queis vincta & deliciarum saecularium ille-
cebris obnoxia iam tenetur.
Volare non potest nisi quod purum leue
atque subtile est, cuius nec sinceritas intem-
perantiâ retardatur, nec alacritas, nec velo-
citas mole grauatur. Grauari autem volatum
dico non tam mole membrorum quàm de-
delictorum; vnde puto etiam in ipsis auibus
ideò velociùs columbam paenè prae omnibus
volitare, quòd alacritatem & innocentiam
comitetur. Denique S. Dauid cùm puritate
mentis volare concupisceret, non alterius a-
nimantis nisi columbae optauit alas; dicens, quis
dabit mihi pennas sicut columbae, & volabo & re-
quiescam! Intelligebat enim quòd altiora fa-
ciliùs penetrantur simplicitate mentis, quàm
leuitate pennarum. Ambr. ser. 70.
Orig. hom. 4. in Cant.
Conceperat amorem verbi Dei, & cupie-
bat ad ipsum volatu celeri peruenire dicēs: Quis
mihi dabit pennas, sicut columbae, & volabo & re-
quiescam? volabo sensibus, volabo intellectibus
spiritualibus, & requiescam, cùm apprehende-
ro sapientiae & scientiae eius thesauros. Puto
enim, quia sicut qui mortem Christi reci-
piunt, & mortificant membra sua super ter-
ram, consortes efficiuntur similitudinis mor-
tis eius; ita & hi qui virtutem Spiritus Sancti
recipiunt, & sanctificantur ex eo, & donis
eius replentur (quia ipse in specie columbae ap-
paruit) etiam ipsi columbae fiant, vt de terrenis
& corporeis locis euolent ad coelestia, pennis San-
cti Spiritus eleuati.
Bene factum est vt pennas acciperetis sicut
columbae, & volaretis ad requiescendum. Nam in
terrâ non erat requies, sed labor & dolor &
afflictio spiritus. Quid ergo timendum est sic
volanti? nisi fortè cadauer, vel simile aliquid
videat in terrâ, cuius desiderio tractus, videa-
tur à venatoribus illis pessimis, & praeparatis
laqueis capiatur, & sint noussima hominis illius
peiora prioribus? Bern. serm. super Beati qui habitant.
Aug. in Ps. 76.
Etenim tamdiu transilire debemus, quic-
quid nos impedit, quicquid irretit; quicquid
visco quodam illigat, & onere aggrauat volatum
nostrum donec perueniamus ad id quod suf-
ficit, vltra quod nihil est, infra quod sunt om-
nia, ex quo sunt omnia.
Aug. medit. cap. 37.
Da, quaeso, toto desiderio & omni studio,
tendere quo te ascēdisse credimus, vt in prae-
senti quidem miseriâ solo tenear corpore,
tecum autem sim cogitatione semper & a-
uiditate; vt ibi sit cor meum, vbi tu esthesau-
rus meus desiderabilis, & incomparabilis,
multumq́ue amabilis. Assumat Domine, as-
sumat, rogo, spiritus meus pennas & volitet &
non deficiat, volet & perueniat vsque ad deco-
rem domus tuae, & locum habitationis gloriae tuae.
Ibid.
Tene cor meum manu tuâ, quia sine te ad
altiora non rapitur, illic festino, vbi summa
pax regnat & iugis tranquillitas rutilat. Tene
& rege spiritum meum, & assume illum se-
cundùm voluntatem tuam, vt te duce, as-
cendat ad illam regionem vbertatis, vbi pas-
cis Israel in aeternum pabulo veritatis.