
Cant. 8.
Fuge dilecte mi, & assimilare capreae, hin-
nuloq́ ceruorum, super montes aro-
matum.
Guil. Abbas apud Delrio in cap. 8. Cāt.
SPonsvs plerumq́ue praeproperè & prae-
maturè fugatur, & ante tempus dicitur
ei, Fuge. quippe tempus manendi sponso &
tempus fugiende. Tempus dicendi ei: Mane
nobiscum Domine; & tempus dicendi ei; Fuge
dilecte mi. Tempus dimittendi eum, & tempus
dicendi ei: Non dimittam te nisi benedixeris mihi,
nisi auxeris incrementa frugum iustitiae meę,
vt suo tempore dimittam te.
Beda in cap. 8. Cāt.
[Sed] quis eum quem diligit, à suâ fugare
praesentiâ velit? quod ergo ait, Fuge dilecte mi,
non optando loquitur, sed eius potiùs vo-
luntate feruendo.
Author Scalae Paradysi, tom. 9. Aug. cap. 5.
Sicut enim in quibusdam carnalibus offi-
cijs adeò vincitur carnalis concupiscentia
quod omnem vsum rationis amittit, & fit
homo quasi totus carnalis; ita meritò in hâc
supernâ contemplatione, ita cōsummuntur
& absorbentur carnales motus ab animâ, vt
in nullo caro spiritui contradicat.
Idem cap. 6.
Numquid huius consolationis & laetitiae
testes sunt & nuncij, suspiria & lacrymae? Si
ita est, noua est antiphrasis ista & significatio
inusitata; sed quid huius secreti colloquia
proferimus in publicum?
Idem cap 7.
Dimitte me, iam enim ascendit Aurora: datâ er-
go benedictione, mortificato neruo femoris
& mutato nomine de Iacob in Israël, paulis-
per secedit sponsus, diu desideratus, citò e-
lapsus.
Idem cap. 3.
Sed ne timeas, ô spōsa, ne desperes, ne exi-
stimes te contemni, si paulisper tibi subtra-
hit sponsus faciem suam. Omnia ista coope-
rantur in bonum, & de accessu & recessu lu-
crum acquiris; tibi venit, tibi & recedit; venit
ad consolationem, recedit ad cautelam, ne
magnitudo consolationis extollat te. Hanc
gratiam cùm vult & quando vult sponsus
attribuit, non iure haereditario possidetur.
Vulgare prouerbium est, quod nimia fami-
liaritas parit contemprum. Recedit ergo, ne
forté nimis assiduus, contemnatur, & absens
magis desideretur, desideratus auidiù quae-
ratur, diu quaesitus tādem gratiùs inueniatur.
Ne ergo exilium deputemus pro patriâ, ar-
rham pro pretij summâ, venit spōsus & rece-
dit vicissim, nunc consolationem afferens,
nunc vniuersum statum nostrum in infirmi-
tate commutans, paulisper nos permittit gu-
stare, quàm suauis est; & antequam plené
sentiamus, se subtrahit, & ita quasi alis expā-
sis supra nos volitans prouocat nos ad vo-
landum.
Bern. ser. 9. super Beati qui habet.
Meritò proinde quaerenti illum anima res-
pondetur. Altissimū posuisti refugium tuum. Ne-
que enim sic Deum sitiens anima, aut cum
Petro, ei in terreno monte. Facere taberna-
culum, aut cum Maria deinceps, eum tan-
gere vult in terrâ, sed planè clamat: Fuge dile-
cte mi, assimilare capreae, hinnuloq́ ceruorum.
Ambr. de bono mortis cap. 5.
Hortatur, enim, vt fugiat, sponsus, quiae
iam se qui potest etiam ipsa terrena fugientē.
Dicit autem, vt similis sit damulae, quę euadit de
retibus. Vult enim & ipsa fugere & euolare
supra mundum.
Assimilare capreae, hinnuloq́ ceruorum super
montes aromatum; multùm optando ac sup-
plicando prosequitur, sciens hanc sibi maxi-
mam in praesenti vitâ esse foelicitatē; vt quia
continuâ visione non valet, saltem crebrâ e-
ius visitatione cōsoletur, quae nimirum foeli-
citas illis solùm conceditur, qui contemptu
terrestrium & gaudiorum appetitu coelestiū,
appellari spiritualism merentur montes aro-
matum. assimilatur enim capreae hinnuloq́
ceruorum apparentibus super montes aromatum,
cùm rursus, vt opportunum ipse iudicauerit,
collatâ ibi luce sui praesidij, siue obsidentia
tentationū pericula tollit, seu consueta quae
subtraxisse videbatur, virtutum dona resti-
tuit: constat enim de nostrâ paruitate, quia
nequaquam vno atq; in dissimili modo sem-
per orationum dulcedini insistere, lacrymas
(vel pro reatus nostri conscientiâ, vel pro de-
siderio patriae coelestis) fundere valemus;
ita vt nonnumquam multum conati, his
vti bonis ne queamus. Ac rursus aliquando,
etiam minùs ipsi studentes, horum copiâ po-
tiamur. Quod, vnde agitur, nisi nunc fugit
dilectus; nunc mentem nostram reuisit. Beda in cap. 8. Cāt.
Bern. serm. 75. in Cant.
Quis verò mihi huius mutabilitatis refe-
ret Sacramenta? quis mihi explicet ire & re-
dire Verbi? numquid leuitate vtitur sponsus?
sensu animae, non motu verbi, ista fieri sen-
tiamus. Cùm sentit gratiam, agnoscit prae-
sentiam; cùm non, absentiam queritur, &
rursum praesentiam quaerit, sed fortè ideò se
subtraxit sponsus, quo auidiùs reuocaretur,
teneretur fortiùs? Nam & aliquando simula-
bat se longiùs ire; non quia hoc volebat, sed
magis volebat audire: Mane nobiscum quoniam
aduesperascit. Nunc verò constat in animâ fie-
ri huiusmodi vicissitudines euntis & redeun-
tis verbi, sicut ait: Vado & venio ad vos. Item, mo-
dicum & non videbitis me. O modicum & mo-
dicum! ô modicum longum! Pie Domine,
modicum dicis, quòd non videmus te?
saluum sit verbum Domini mei, longum est;
& multum valdè nimis.
Ansel. in c. 8. Cant.
Sed fuge dilecte mi, quia non possum adhuc
sociari tibi in thalamo sicut vis.
O vocem dignam auditu dilecti! vocem
de corde fideli & mente humili! hoc enim
est, quod anima quaeuis fidelis & sapiens di-
cere consueuit: Domine non sum digna vt
intres sub tectum meum; non sum digna, vt
in me ostendas frequens oliquod praesentiae
vel visitationis tuae miraculum. Fuge, in-
quam, dilecte mi, & saltus huiusmodi similes
saltibus capreae aut hinnuli ceruorum effice, non
super me, sed super montes aromatum, super
praecelsa merita sanctorum, atque perfecto-
rum. Ruper. in c. 8. Cant.
Aug. 10 confess. cap. 40.
Aliquando intromittis me in affectum
multum inusitatum introrsus, ac nescio
quam dulcedinem; quae si perficiatur in me,
nescio quid erit, quod vita ista non erit; sed
recido in haec, aerumnosis ponderibus & re-
sorbeorsolitis; & teneor, & multùm fleo, sed
multùm teneor.
Aug. solilo. cap. 22.
Domine consolator meus; in hac vitâ re-
nuit consolari anima mea, vt digna habeatur
consolationibus aeternis.
S. Eu. in vitâ suâ
Recede à me, Domine, parumper; quoniam va-
sis huius infirmitas ferre non potest.