Gedichten. Deel 4: 1644-1652


auteur: Constantijn Huygens


bron: Constantijn Huygens, Gedichten. Deel 4: 1644-1652 (ed. J.A. Worp). J.B. Wolters, Groningen 1894


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet

[p. 339]

Bijlage.

Lofdicht op de Heylighe daghen (1645).

In nobilissimi viri Constantini Hugenii eq. Zulechemi domini, et celsissimo arausionensium principi a consiliis et secretis dies festos1).

 
Silete noctes Atticae et vos Vesperae
 
Siculis feroces, vosque noctes et Dies
 
Scribentis Ascrae, insanientis Graeciae
 
Silete festa, queis Eleusis tollitur,
5
Vel Roma foedis dissoluta gaudiis
 
Colit Lupercal; seque Baccho devovet
 
Lascivientis faex profana Romuli.
 
En, Christianis Vesperae, Noctes, Dies
 
Alii refulgent, et fugatis noctibus
10
Caecutientis saeculi, crepusculum
 
Illustre mundi deviis mortalibus
 
Coeleste lumen fundit et sacrat Deo.
 
Zulichemus Aulae cultor et Celsi ducis
 
Divina fatur, et salutis principes
15
Sacrosque nobis tot dies loqui facit.
 
Qui nuper orbi tot diserta prodidit
 
Commenta vates, ingenîque fulgetra,
 
Qui curtum et acre in multiformes naenias
 
Epigramma torsit, et per impetus breves
20
Saliens, acutam provocavit Bilbilim:
 
Satur Latini masculique spiritus,
 
Latiique doctis expeditus vocibus;
 
Jam verba donat Belga Belgis matribus,
 
Decusque grandis Hoofdiae in lucem rapit,
25
Sacerque linguam mutat et facundiam.
[p. 340]
 
Nunc Solis illam mystici illustrat die,
 
Causasque prodit ter verendi nominis,
 
Solemque Soli ab ipso Sole foenerat.
 
Egressus annum, ceu renascens Virbius,
30
Novum salutat, hospitemque corporis
 
Animum reformat, induitque vestibus
 
Recti, pudoris, juris, innocentiae,
 
Humanitatis, gratiae et modestiae.
 
Dum vagientis quaerimus cum Regibus
35
Cunas Iësu, et stella praelucet Magis,
 
Sequitur satelles noster, et per invias
 
Vias eunti stella fit puer Deus.
 
Sol ora condit, occidente Cynthio
 
Aeternitatis, sed medentem crimini
40
Crucem tuetur, qui suum dolet nefas,
 
Diemque poenis horridum placat sibi.
 
Ruentis iram et saevientis Angeli
 
Evadit ictus, cui cruenta limina
 
Nihil merentis victima tabo madent.
45
Hoc Pascha vatis. Illa gentibus fuit
 
Aurora felix, quae sepultum reddidit
 
Vitae parentem et morte mortem contudit.
 
Mox raptus alte nubiumque curribus
 
Vectus poëta, se potentis vindicis
50
Infert triumphis, seque adunari cupit,
 
Ceu Sponsa Sponso, filius suo patri,
 
Capitique membra, miles optimo duci,
 
Fraterque fratri, palmes ipsi vineae.
 
Hinc lapsum ab alto Flamen omnes occupat,
55
Variisque linguis dum loqui facit Patres
 
Bissex, in ipso Vate fit miraculum,
 
Unoque Batavis ore diversum sonat,
 
Grajusque Grajo, Belga Belgis, Ausoni
 
Respondet Auson, Celta genti Celticae.
60
Praesepe sanctum, pauperes Christi lares,
 
Deforme tectum sospitatoris Dei,
 
Supplex adorat; sordidisque culcitris
 
Una quiescens, invenit sibi locum,
 
Quicunque factum damnat hoc foeno suum,
65
Opesque quaerit indigum juxta Deum.
 
Tandem patescit Mensa, quae det pabula
 
Animae labanti, et sanguine occultam sitim,
 
Famemque carne pellat indomabilem.
 
Donat seipsum corpus et simul datur,
70
Idemque sanctis pluribus corpus datur.
 
Quin plus farinâ vescimur. mens digerit,
[p. 341]
 
Quod dens nequivit. intrat os pium Ceres
 
Stupenda, mentes esca fracti corporis.
 
Res tota vera est, discrepamus in modis.
75
Hos discrepantes dulcis uni Charitas.
 
Haec sacra scribis Autor Hellemantiae,
 
Dumque Orbis orbi donat orbis frustula,
 
Strenisque amoris vincla stringit vilibus;
 
Tu summa donas, quemque cuncti poscimus,
80
Quo cuncti egemus, involutus fasciis,
 
Cadens, resurgens, tot repertus Regibus,
 
Tot dona mittens, Strena mittitur Deus.
 
 
 
C. Barlaeus.