Quid hic praestitum sit, Praefatio ad Lectorem docebit.
Editio tertia, prioribus auctior & correctior.
Antwerpiae
Ex Officina Plantiniana,
Apud Ioannem Moretum.
M. D. XCIX.
NOBILIBVS ET MAGNIFICIS
CONSVLIBVS
Senatvi popvloque Antverpiensi Cornelivs Kilianvs Dvfflaevs
Hoc Lingvae Tevtonicae
ETYMOLOGICVM
svi in patrio sermone excolendo stvdii, itemqve
singvlaris erga eos affectvs testandi cavssa
M.L. dedicat consecratqve.
Cvm ab hinc annos aliquot Christophorus Plantinus Dictionarium Teutonico-latinum typis edere descreuisset, me id temporis, vt pro mei ingenij modulo aliquid in patriae linguae ornatum ac splendorem meditarer atque tentarem, instigauit. Cogitanti autem mihi & deliberanti qua potissimum ratione viro optimè de me merito gratificari, de patrio sermone bene mereri, & multorum studiis consulere possem: operae pretium tandem visum est, Teutonicas siue Teudiscas dictiones, quibus Germania inferior praecipuè nunc vtitur, aut olim vsa est, in ordinem alphabeticum redigere, Latina interpretatione adiuncta, idque via maximè compendiosa, satis tamen, ni fallor, moderata: ne obscuritatem breuitas, nauseam prolixitas studiosis moueat.
Voces itaque Brabantis in primis vsitatas; plurimas insuper Flandris, Selandis, Hollandis, Frisijs, & Sicambris (Gheldris nempe, Cliuiis & Iuliacis,) Saxonibus quoque & Alamanis siue Germanis superioribus vsitatissimas, nobis autem nunc minus tritas; imò quasdam ferè incognitas; ex vnaquaque lingua (vt non Brabantiae solùm, sed & aliis Germaniae, praecipuè inferioris, regionibus, noster hic labor vsui esse posset) studiosè collegi ac digessi: & singulis; cuiuscunque prosapiae; suam interpretationem Latinam, synonymis largè copioseque ex probatissimorum auctorem messe depromptis, attribui: dictiones autem parum Latinas & barbaras, tanquam vulgo vsitatas, annotaui.
Communem Brabantici sermonis dialectum, & orthographiam typographis maximè tritam, sedulò obseruaui, neque temerè quicquam mutaui.
Dictiones compositas; vt rudioribus & in Teutonica lingua minus exercitatis cognitu inuentuque faciliores esse queant; ordine continuo collocatas, diastole siue distinctione designaui. Deriuatiua quoque suis primitiuis apta conuenientique serie subieci.
Etymologias siue origines si non omnes veras, saltem verisimiles, multis vocabulis obiter addidi: quae si philoglotto nimis curiosè scrutanti, longiùs, rationeque minus exacta, petitae videbuntur; is ne Varronis quidem, Isidori, aliorumque veterum coniecturas omnibus probari sciat. Scribit Varro, Obscura multa esse: quod neque omnis impositio verborum exstat, quòd vetustas quaedam deleuit: nec quae exstat, sine mendo omnis imposita: nec quae rectè est imposita, certa manet: neque omnis origo est nostrae linguae è vernaculis verbis: & multa verba aliud nunc ostendunt, aliud antè significabant, &c. Et Isidorus : Omnis rei inspectio, etymologiâ cognitâ planior est. Non autem omnia nomina à veteribus secundùm naturam imposita sunt, sed quaedam & secundum placitum. Hinc est quòd omnium nominum etymologiae non reperiuntur: quia quaedam non secundum qualitatem qua genita sunt, sed iuxta arbitrium humanae voluntatis vocabula acceperunt. Sunt autem etymologiae nominum, aut ex causa datae: aut origine, aut ex contrariis: quaedam etiam facta sunt ex nominum deriuatione: quaedam etiam ex vocibus: multa etiam ex diuersarum gentium sermone vocantur: vnde & origo eorum vix cernitur, &c. Haec Varronis & Isidori verba de Latinis, quis Teutonicae linguae peritus, de Teutonicis quoque etymis dici posse neget?
Vocabula quàm plurima non tantum cum Germanicis superioribus, Saxonicis, veteribus Anglicis siue Anglo-saxonicis; (quae cum Germanicis inferioribus siue Teutonicis, licet dialectis nonnihil mutatis, prorsus eadem sunt,) verùm etiam cum Gallicis, Italicis, Hispanicis,
Latinis quoque & Graecis, passim, vbi Ortographia, Etymologia, vocis similitudo, aut alia ratio postulare videbatur, contuli: vt mutua linguarum collatione, illustriora fiant, quae alioqui obscura manerent. Quam quidem opellam linguarum studiosis non parum profuturam, idque expertos facilè ex vsu & fructu iudicaturos, haudquaquam dubito: erit enim ad linguas faciliùs perfectiusque intelligendas & addiscendas apta imprimis & compendiosa isagoge siue introductio: maximè si frequentissimae per prosthesin, apheresin, epenthesin, syncopen; paragogen, apocopen; antithesin, metathesin, alisque metaplasmi species mutandarum & variandarum literarum, syllabarum ac vocum rationes atque consuetudines diligenter obseruentur, iudicioque acri perpendantur. Ingentem autem dictionum Gallicarum, Italicarum & Hispanicarum cateruam cum Germanicis superioribus & inferioribus, cum Saxonicis quoque & Anglosaxonicis communem esse, historiarum veterum studioso Lectori satis constat: quandoquidem Germani, magna Galliarum parte ipsis tradita à Gothis, in Gallia regnarint; & Franci, veteres Germani dicti suerint: imò eandem cum Germanis linguam, vt multi asserunt, habuerint: Gothi ex Cimmeriis orti, & lingua inferiori Germanica vsi, Italiam armis subegerint, vastarint atque occuparint: in Hispania quoque vt in Gallia regnarint: & Hispani antiqui Teutonica lingua vsi sint, vt testantur Lucius Marincus, Iornandes, Paulus Orosius, Rodericus Toletanus, S. Isidorus, Paulus Aemilius, Io. Goropius Becanus, & alij non pauci. Et has quidem linguarum, cum vicinis Gallicis, Italicis, Hispanicis; Latinis quoque & Gręcis; collationes cursim annotasse sufficiat. Earundem autem & aliarum propinquiores origines affinitatesque excutere, atque Babylonicum omne chaos perscrutando discutere, cuiuis, in his & aliis linguis exercitato atque versato, libe-
rum esto: ego me intra meos limites; ne sutor vltra crepidam; contineo.
Peregrinarum, absurdarum, adulterinarumque aliquot vocum Appendicem ad calcem libri adiunxi, earum maximè quas primò Pragmatici, & Rabulae forenses; deinde Rhetores rhythmici, nasutuli, scioli; postremò exterorum militum colluuies hac bello intestini, nimis (proh dolor) diuturni tempestate, inuexerunt: vt singulis exactè cognitis, legitimis rectè vti, adulterinis autem non abuti discant purioris linguae Teutonicae curiosi.
Nomenclaturam praeterea Teutonico-Latinam Regionum, Populorum, Oppidorum, Marium, Sinuum, Paludum, Fluuiorum, Montium, Siluarum, veteres & recentes appellationes complectentem, ex diuersis scriptoribus excerpsi, collegi, & tertiae huic editioni addidi.
Denique Colophonis loco accesserunt propria quaedam hominum, praecipuè Gothorum, Vandalorun, Germanorum, Teutonum, Saxonum, & Anglosaxonum nomina, à viris doctis variè explicata, à me verò vndique conquisita, & in ordinem alphabeticum digesta: è quorum plurimis, continua serie dispositis, conuenienterque interpretatis, multarum dictionum veterum verae genuinaeque significationes & origines elici poterunt.
Breuiter quicquid ad vernaculae nostrae linguae cognitionem, Latinam interpretationem, & cùm aliis nonnullis linguis collationem requiri posset, sedulò & compendiariò congessi atque digessi: ita vt nostrum hoc opus nostratinus ad Latinam linguam ex Teutonica; extraneis autem qui Latinè sciunt, ad Teutonicam ex Latina perfectè addiscendam, vsui imprimis futurum sperem.
Vale, candide Lector, & nostro labore vtere ac ftruere. Antuerpiae ex anagnosterio Plantiniano. M. D. XCVIII.
Brabantica lingua inter caeteras Belgicas siue inferiores Germanicas circa Rhenum & ad Oceani litora sitarum regionum, elegantior hodie habetur, propter Louanium metropolim, in qua literarum studia florent, & Bruxellas primariam Imperatoris aulam, [& Antuerpiam, celeberrimum emporium.]
Frisij quondam planè peculiari, dura, & multum à vicinis distante dialecto vsi sunt, qua contractus omnes & negotia transfigere & describere solebant. Hodie autem Occidentales Frisij, in ciuitatibus praecipuè, ad Brabanticum & Hollandicum sermonem proximè accedunt: cùm propter Hollandorum negotiatorum commercia, tum quòd Caesar ibi principatum obtinens in summa eorum Curia Brabantos plerunque constituit: qui sua lingua & ius dicunt, & res controuersas contractusque omnes plebi conscribunt.
A
brahamus Ortelius
Adrianus Iunius
Adrianus Turnebus
Alfricus Saxo
Amsterodam. Rhet. Rhyth. Teuton. Colleg.
Andreas Alciatus
Andreas Althamerus
Andreas Velleius
Antonius Nebrissensis
Antonius Posseuinus.
Baptista Fauolius
Beatus Rhenanus
Bonauentura Vulcanius
Burckhardus Mangelfeldius
Carolus Bouillus
Carolus Stephanus
Christophorus Vladeraccus
Conradus Gesnerus
Cornelius Kempius
Eckardus de Rebkavv, Speculi Saxonici interpres
Emanuel Sà
Erasmus Roterodamus
Flaccus Illyricus
Franciscus Hottomannus
Franciscus Brugensis
Franciscus Phoebus
Gabriel Paleotus
Georgius Agricola
Georgius Coluenerius
Gerardus Mercator Rupelmondanus
Gilbertus Cognatus
Guilielmus Budaeus
Guilielmus Durandus
Guilielmus Camdenus
Guilielmus Lambardus
Guilielmus Rondeletius
Henricus Stephanus
Henricus Frisius
Hermannus Comes Nuenarius
Hubertus Thomas Leodius
Iacobus Marchantius
Ioachimus Hopperus
Ioachimus Perionius
Ioannes Auentinus
Ioannes Bocatius
Ioannes Bodinus
Ioannes Brodeus
Ioannes Claius
Ioannes Custos Brechtanus
Ioannes Frisius
Ioannes Goropius Becanus
Ioannes Heroldus
Ioannes Murmellius
Ioannes Paludanus
Ioannes Rauisius Textor
Ioannes Tritthemius Spanheimemsis abb.
Iodocus Badius, Ascensius
Iodocus VVillichius
Iornandes Episcopus Rauennas
Iosephus Scaliger
Iustus Lipsius
Lambertus Lambardus
Lazarus Baysius
Leuinus Lemnius
Lilius Greg. Gyraldus
Ludouicus Caelius Rhodiginus
Ludouicus Guicciardinus
Ludouicus Viues.
Martinus Islebius
Mathias Lobelius
Mathias Schenckius
Michael Angelus Blondus
Michael Beuterus
Nathan Chytraeus
Otfridus Monachus S. Galli
Pancratius Castricomius
Paulus Diaconus
Paulus Merula.
Petrus Andreas Matthiolus
Petrus Apherdianus
Petrus Bellonius.
Petrus Diuaeus.
Petrus Hanssius Edammensis
Petrus Nannius
Philippus Malerius.
Rembertus Dodoneus
Robertus Constantinus
Robertus Stephanus
Salicae legis Francorum Scriptor
Sebastianus Munsterus
Simon Pelegromius
Simon Verepaeus
Stephanus Pigius
Theodorus Clutius
Thomas Cantipratanus
Thomas Thomasius
Vitus Amerpachius
VVilleramus Abbas
VVolfgangus Hungerus.