Groot schilderboek


auteur: Gérard de Lairesse


bron: Gérard de Lairesse, Groot schilderboek. Henri Desbordes, Amsterdam 1712   


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet

[p. VII]origineel

In commentarios artis pictoriae,
Gerardi Laeressi summi pictoris.

 
LAERESSI artifices videre ductus
 
Et miracula vividi coloris
 
Cuicui contigit, hic beatus ultro
 
Naturae potuit videre operta;
 
Jam nec cortice semicincta clauso,
 
Verum qualia Dii vident Deaeque.
 
Tanta est mirificae manus potestas,
 
Docti gratia tanta penicilli.
 
Invidit Nemesis, virumque longis
 
Damnavit tenebris, et orba lucis
 
Pressit lumina nigricante velo.
 
O duram Nemesim, o maligna Fata!
 
Sed nec sic tamen omnis ille nobis
 
LAERESSUS periit. Sagace mentis
 
Lustrat lumine quidquid undecumque
 
Magnae arti peperit suum decorem;
 
Quidquid sedulitas, laborque felix
 
Longa contulit aemulatione;
 
Quidquid tot varii creant colores,
 
Quantis nec pluvius relucet arcus.
 
Haec solatia caecitatis, haec sunt
 
Duris otia ducta sub tenebris.
 
Crevit pervigili tenore charta,
 
Illustrans facili docentis ore
[p. VIII]origineel
 
Quae mysteria condidit Vetustas,
 
Et quae multiplici labore saepta
 
Non omnes voluit docere mystas.
 
Salve docte senex, o aurearum
 
Princeps conditor elegantiarum,
 
Foecundae pater & magister artis.
 
Jam nunc in foliis virescit istis,
 
Eque ipsa bene pullulat papyro
 
Annorum domitrix decora laurus;
 
Quae nomen vetet interire clarum,
 
Et noctem invidiae geluque vincat.

JANUS BROUKHUSIUS.