[p. A2v]

In Georgica et Bvcolica Manderi.

     Virgilium ut Batavo nihilò infelicius ore,
     Quam latio, audivit Mantus posse loqui.
 Ecquis, ait, docuit tam doctè barbara Vatem
     Verba meum? hocne illi Flandria praestiterit?
 Praestitit, at, quod pace tua sit Mantua, non sunt
     Barbara, quae certent Attidi vel Latio.
  
 D. Theodorus Velius.