[3. Victorinus Strigelius, Commentaar op Psalm 49 (50):16 aant.; Vitus
Theodorus, Gebed.aant.]
Victorinus Strigelius in Psalmi .L. versum:
Impio autem dixit Dominus: quare tu enarras statuta mea, et assumis
testamentum meum per os tuum?
Ut nos exemplo moniti, simus circumspectiores, et audaciam fingendi
opiniones, ac cavillandi rectas sententias fugiamus, et execremur, recitabo
historiam de Origine, qui, cùm in Ecclesia Caesariense lectionem
inchoäturus esset, sedit diu gemens ac lacrijmans, et tandem exclamavit:
PECCATORI AUTEM DIXIT DEUS, QUARE ENARRAS IUSTICIAS MEAS? Hanc vocem saepe
repetens, questus est, se multa inconsideratè disputasse, ac veniam
errorum non solùm à Deo, sed etiam ab Ecclesia petivit, quae
assidens Seni, lacrymis declarabat se luctu ipsius affici. Non enim aliae
Erinnyes, non alius dolor in bona mente acrior esse potest, quàm qui ex
conscientia contaminatae coelestis doctrinae oritur.
Votum et suspirium Viti Theodori.
Sum tuus in Vita, tua sunt mea funera Christe,
Quae precor Imperii sceptra tenere tui.
Cur etenim moriens tot vulnera saeva tulisti,
Si non sum Regni portio parva tui?
Cur rigido latuit tua vita inclusa sepulchro,
Si non est mea mors Morte fugata tuâ?
Ergo mihi certam praestes ô Christe salutem
Meque tuo lotum sanguine Christe iuves!