Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)


auteur: Johan Radermacher (de Oude)


bron: Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher). (handschrift 2465 van de Centrale Bibliotheek van de Rijksuniversiteit te Gent.)  


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet

[fol. 60r] origineel

[18. Joannes Boulen, Uitnodiging in dichtvorm aan
J. Radermacher voor een schoolvoorstelling. aant.]

Clarissimo doctissimoque Viro D. Joanni Rademaker Seniori Belgicae Ecclesiae nostrae, mihique studiosissimo, Joannes Boulen obsequium et honorem.

 
Hi tibi ieiuni, tradantur (vir probe) versus,
 
Quos nec Pierides, nec quoque Apollo probat.
 
Si rogitas forsan, literas, cur nec metra, scripsi,
 
Et praeter solitum, carmina nunc tibi dem.
10
Perpaucis causam verbis, mox hanc tibi dicam,
 
Atque simul referam; Inclite virque pie.
 
Tyronum didicit, populo, grex discipulorum,
 
Historiam sacram, quò subitò exhibeat.
 
Quam tibi quod novit fore perplacidamque, benignam,
15
Spectatum (probe vir) quò venias rogitat.
 
Si verò quaeris, et nescis, (docte Joannes)
 
Acturus quando grex sit amicus eam.
 
Vicesimo et terno mox huius mensis agetur,
 
Perbenè si nobis, Aura, et Apollo, favet.
20
Quando dies medius, teneres contraxerit umbras,
 
Inque pari spacio, vesper, et ortus erit.
 
Quod si tunc, decorare libet scenam tibi nostram,
 
Adventu poterit, gratius esse nihil.
 
Quin age, ne dubita nostros accedere lares,
25
Invenies forsan, quod benè te recreet.
 
Si verò vitii fors quid rudis actio habebit,
 
Conspicito placidè, consulitoque boni.
 
È contra si quem laudem meruére labores,
 
Plaudito (vir) nobis, terque quaterque rogo.
30
Interea concors cum coniuge vive, tuusque,
 
Sit sine labe thorus, sit sine lite domus.
 
 
 
Tuus tibi in omnibus devinctus, quique foecundum prolium proventum, concordiamque optat maximam, Joannes Boulen.
[fol. 60v] origineel

Brief aengaende ghr*e*x wegen tot den lesten decembris 74



illustratie

[fol. 61r] origineel

[blanco]

[fol. 61v] origineel

[blanco]