|
|
|
| | | | | |
[24. Johannes Vivianus, Gedicht op het zelfportret van Julius
Clovius in het Album amicorum van Joris Hoefnagel.aant.]
In picturam Julii Clovii Macedonis propria manu elaboratam
extantem in Philophilacio Georgii Hoefnaglii, quae sequuntur carmina adscripsit
Jo. Vivianus.
Georgius Hoefnaglius genii eius imitator
obit Romae pridie Nonas Januarias
Hocce fuit penetrasse Alpes, ut clara viderem
ora Clovi. mirasque manus; ipsum expirantem
Quod specto, extremumque datur persolvere honorem?
At pars magna Clovi superest, victura tot inter
15
Farnesi decora alta domus, nec carpserit aetas
Naturae felicis opus, venamque beatam.
Fortunata anima, ô mihi salve maxime Juli,
Congressum quanquam invideat mors improba; vivum
Te specto tamen in Tabulis, geniumque magistrum
20
Te praeunte sequens, vestigia semper adoro.
Venit ut ingenti laudum perculsus amore
Hoefnaglus Clovii Romana ad culmina, fatum
Heu! vitam Clovio rapiebat: quem super ales
Cum virga insistens Cyllenius, ora Georgi,
25
Lumina dum claudit Clovio, una contigit: artes
Iulius ipse suas legat tibi, ut alter ab illo
Qui fueras, celebret tandem te fama priorem
Dixit: et in tenuem ex oculis evanuit auram.
canebat JOHANNES VIVIANUS.
|
1Dis Manibus of Deo Maximo.
|
|