[26. Brief van
Franciscus Florius aan
Egidius en
Arnold Hooftman.]
Intime Aegidii et Arnolde mei boni et Charissimi Amici,
audivi ex literis Servatii, quas mihi iam pridem scripsit, vos ambos bene
valere, et venisse ex schola domum, et quod vester magister profectus est
Lovanium ut ibi maneret his calamitosis temporibus: omnes hae res
displicuissent mihi ni intellexeram quod domi non estis otiosi ad discendum
linguam latinam: et vos quoque exercere in Arithmetica quam à me
didicistis et retinuistis. quod mihi audire tam iucundum fuit ac si oblatum
fuisset aliquod munus: nam Deus novit quam bene sim erga vos affectus quasi
essetis mei propinqui. Idcirco suadeo atque rogo vos ut velitis retinere bona
elementa, quae vos recipistis tam ab uno quam ab altero: et auxit meam
laetitiam quod à domino Radermacher intellexerim quia vester pater sinit
vos scribere in musaeo ut semel essetis liberi à scholis, et etiam
necesse esset ut vos applicaretis ad magnas res et maioris momenti, quàm
ad prima fundamenta, in quibus nunc estis quoniam aetas atque proceritas
vestrae staturae quam habetis et etiam vestrum ingenium posset comprehendere si
modò velletis: nam scio quod accepistis bonum ingenium à Deo
patre luminis, et quod habetis industrios atque sedulos spiritus ad ferendum
fructus rerum qui docebuntur. itaque opus est ut iis utamini et incipiatis
aperire oculos intelligentiae relictis nucibus, induentes novum spiritum ut
nunc deinceps possitis facere res quae plus decent virum quàm puerum:
neque unquan
1 eatis dormitum quin aliquid
didiceritis precedente die,