Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)


auteur: Johan Radermacher (de Oude)


bron: Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher). (handschrift 2465 van de Centrale Bibliotheek van de Rijksuniversiteit te Gent.)  


verantwoording

inhoudsopgave

doorzoek de hele tekst


downloads



DBNL vignet

[fol. 74r] origineel

[30. Brief aan Adolf Occo, vermoedelijk van Vivianus]

Viro clarissimo Adolpho Occoni Med. D.

Onuphrius Panvinius de praecipuis urbis Romae basilicis, de basilica S.Petri inter alia haec habet. Cuius atrium sive impluvium quod Paradisus dicitur, Domnus Papa marmo-reis quadris constravit. In cuius medio Symmachus Papa cantharum (id est fontem) fecit, columnis octo porphyreticis ornatum, cuius operculum aeneum, pavonibus ex mole Hadriani erutis et delphinis inauratis aquam fundentibus decoravit. In cuius medio pineam aeneam locavit, qua per subterraneos siphones et plumbeas fistulas aqua ex forma Sabbatina publicae commoditati corrivabatur. Videndum an nux pinea quae est in vestibulo Aquisgranensis templi similem usum praebuerit, nec enim incredibile est Carolum Magnum multa in eo ad exemplar Romanarum basilicarum constituisse. Et adiuvant hanc coniecturam versuum fragmenta, in quibus laticum Euphratis et Tigridis vestigia supersunt, quae ad comparationem refero.

[fol. 74v] origineel

M. Welseri Augustani iudicium de Pinea ex aere antiqua in vestibulo templi B. Mariae Virginis Aquisgrani, scriptum in Septembri 1597